Distinctio 24
A. Quomodo intelligitur quod scriptum est : Ut quum factum fuerit, credatis.
HIC quæritur, si fides tantum de non visis est, quomodo Veritas Apostolis Hait : Nunc dico vobis priusquam fiat, ut quum factum fuerit, credatis? Ubi innui videtur, quod fides illis fuerit de factis et visis. Super quo Augustinus movet quæstionem et absolvit, ita inquiens : Quid sibi vult, Ut quum factum fuerit, credatis? Hæc est laus fidei, si quod creditur non videtur. Nam et Thomas, cui dictum est, Quia vidisti me, credidisti, non hoc credidit quod vidit.1 Cernebat enim et tangebat carnem viventem, quam viderat morientem, et credebat Deum in carne ipsa latentem. Credebat ergo mente quod non videbat, per hoc quod sensibus corporis apparebat. Si vero dicuntur credi quæ videntur, sicut dicitur unusquisque oculis suis credidisse, non ipsa est quæ in nobis ædificatur fides; sed ex rebus quæ videntur, agitur in nobis ut ea credantur quæ non videntur. — Ex his aperte intelligitur, quod proprie fides non apparentium est. Nec illa est fides qua in Christo ædificamur, qua dicimus usitata locutione nos ea credere quæ videmus. Alibi tamen dicit Augustinus fidem esse de rebus præsentibus : quod erit in futuro, quum per speciem Deum præsentem contemplabimur; quæ tamen non proprie dicitur fides, sed veritas. Est (inquit) fides, qua creduntur ea quæ non videntur; sed tamen est etiam fides rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis præsentibus creditur : quod erit, quum per speciem manifestam se contemplandam Sanctis præbebit Dei sapientia. — Sed non proprie hæc dicitur fides, imo fidei merces ad quam credendo pervenitur, ut ex fide verborum transeat justus in fidem rerum.
Hugo, Summa Sent. tract. I, c. 2. Joann. XIV, 29.
Aug. in Joann. tract. 79, n. 1.
Aug. Quæst. evangel. lib. II, c. 39.
B. Si Petrus habuit fidem passionis, quando vidit hominem Christum pati.
Si vero quæritur, utrum Petrus fidem passionis habuerit, quum hominem Christum oculis pati cernebat; dicimus eum fidem passionis habuisse, non in eo quod credebat hominem pati, quia hoc videbat, sed in eo quod credebat Deum esse qui patiebatur. Non enim virtus fidei erat quod credebatur homo pati et mori, quod Judæus cernens credebat, sed quod credebatur Deus esse qui patiebatur. Unde Augustinus super illum Psalmi locum, Respondit ei in via virtutis suæ : Laus fidei est, non quia credit hominem illum mortuum, quod et paganus credit, sed quia credit eum glorificatum et verum Deum. Credit ergo fides Deum mortuum, et hominem glorificatum. Non ergo fuit Petro fides, credere hominem illum mori, quod oculis cernebat, sed credere Deum esse qui moriebatur. Nec nobis etiam fides
Hugo, ubi supra.
Ps. CI, 24. Aug. in ps. 101 sermo 2, n. 7. in hoc meretur quod credimus hominem illum mortuum, quod et Judæus credit, sed quia credimus hominem Deum mortuum esse.
C. Si aliqua sciantur quæ creduntur.
Post hoc quæri solet, quum fides sit de non apparentibus et non visis, utrum etiam sit de incognitis tantum. Si enim de incognitis tantum est, de his videtur esse tantum quæ ignorantur. Sed sciendum est, quod quum visio alia est interior, alia exterior, non est fides de subjectis exteriori visioni; est tamen de his quæ visu interiori utcumque capiuntur (et quædam sic capiuntur ut intelligantur, etsi non ut in futuro; quædam autem non), quia quum fides sit ex auditu non modo exteriori, sed interiori, non potest esse de eo quod omnino ignoratur. Quæ ipsa ad sensum corporis non pertinet, ut ait Augustinus, dicens: Quamvis ex auditu fides in nobis sit, non tamen ad eum sensum corporis pertinet qui dicitur auditus, quia non est sonus; nec ad ullum sensum corporis, quoniam cordis est res ista, non corporis. Quædam ergo fide creduntur quæ intelliguntur naturali ratione, quædam vero quæ non intelliguntur. Unde Propheta: Nisi credideritis, non intelligetis. Quod Augustinus aperte distinguit: Alia sunt, inquit, quæ nisi intelligamus, non credimus; alia quæ nisi credamus, non intelligimus. Nemo tamen potest credere in Deum, nisi aliquid intelligat, quum fides sit ex auditu prædicationis. Idem in libro de Trinitate: Certa fides utcumque inchoat cognitionem; cognitio vero certa non perficitur nisi post hanc vitam. Ambrosius quoque ait: Ubi fides, non statim cognitio; ubi cognitio est, fides præcedit. — Ex his apparet, aliqua credi quæ non intelliguntur vel sciuntur, nisi prius credantur; quædam vero intelligi aliquando, etiam antequam credantur. Nec tamen sic intelliguntur modo, ut in futuro scientur; et nunc etiam per fidem, qua mundantur corda, amplius intelliguntur, quia nisi per fidem diligatur Deus, non mundatur cor ad sciendum eum. Unde Augustinus: Quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere? Sed et priusquam valeamus perspicere et percipere Deum sicut percipitur a mundis cordibus, nisi per fidem diligatur, non poterit cor mundari, ut ad eum videndum sit aptum. Ecce hic aperte habes, quia non potest sciri Deus, nisi prius credendo diligatur. Supra autem dictum est, quod nemo potest credere in Deum, nisi aliquid intelligatur. Unde colligitur, non posse sciri et intelligi credenda quædam, nisi prius credantur; et quædam non credi, nisi prius intelligantur, et ipsa per fidem amplius intelligi. Nec ea quæ prius creduntur quam intelligantur, penitus ignorantur, quum fides sit ex auditu; ignorantur tamen ex parte, quia non sciuntur. Creditur ergo quod ignoratur, sed non penitus, sicut etiam amatur quod ignoratur. Unde Augustinus: Sciri aliquid et non diligi potest; diligi vero quod nescitur, quæro utrum possit. Si non potest, nemo diligit Deum antequam sciat. Ubi autem sunt illa tria, fides, spes, caritas, nisi in animo credente quod nondum scit, et sperante et amante quod credit? Amatur ergo et quod ignoratur sed tamen creditur.
Rom. x, 17.
Aug. de Trinitate, lib. XIII, n. 5.
Is. vii, 9. juxta LXX.
Aug. in ps. 118 sermo 18, n. 3.
Id. de Trinitate, lib. IX, n. 1.
Ambr. in ps. 118 sermo 10, n. 31.
Aug. de Trinitate, lib. VIII, n. 6.
Ibidem.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ QUARTÆ
HIC Magister specialiter agit de objecto fidei, movetque dubia tria, quæ reducuntur ad unum. Primo quærit, an fides sit de non visis; secundo, an Petrus habuit fidem passionis Christi, quando vidit hominem Jesum Christum pati; tertio, an aliqua sciuntur quæ creduntur, hoc est, an unum et idem valeat esse scitum ac creditum. Sicque tota ista distinctio est de hoc, utrum objectum fidei sit solum res non patens, id est latens nec nota.
Footnotes
-
Joann. XX, 29. ↩
Chapter 147 of 201