Quæstio 3
R Estat nunc quærere, Utrum fides informis et formata sit eadem numero.
Quocirca quærendum est, qualiter caritas sit fidei forma; et in quibus sit fides informis, videlicet an et in dæmonibus sit ponenda.
Videtur quod non sit eadem fides formata et fides informis. Habitus enim cognoscuntur et discernuntur per proprios actus: sed actus fidei informis et fidei formatæ sunt valde contrarii, quum actus fidei formatæ sit meritorius et Deo acceptus, actus autem fidei informis neququam. — Secundo, fides informis manet cum mortali peccato, non autem fides formata. — Tertio, vivum et mortuum non sunt numero idem: sed fides formata est fides viva, fides autem informis est mortua. — Insuper apparet quod caritas non sit fidei forma, quum sint in diversis subjectis: forma autem est ei unita cujus est forma.
Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro: Fides informis et fides formata non sunt ejusdem speciei, quoniam circumstantiæ sunt de esse virtutis, quum in ejus definitione ponatur medietas. Rursus, sicut sole lucente cessat lumen lunæ atque stellarum, sic fulgente in mente lumine fidei formatæ, cessat fides informis: sicque fides formata expellit fidem informem, non per modum contrarietatis, sed simplicis oppositionis, quia non compatitur eam secum, ut dictum est de lumine solis et lunæ. — De hoc multa scribit hic doctor, de quibus modo patebit. Nam aliter inter fidem informem et fidem formatam distinguit quam communiter distinguimus, dicens fidem informem inniti miraculis, auctoritatibus, rationibus; fidem vero formatam solum inniti lumini increatæ, primæ et infallibilis veritatis. Communiter autem asserimus fidem vocari informem, quoniam caritate seu actibus virtuosis non informatur nec decoratur; formatam vero, quoniam illis ornatur.
Porro Alexander circa hoc aliter sentiens: Omnes (inquit) fere dixerunt, quod adveniente caritate maneat fides secundum substantiam, et evacuetur quantum ad informitatem; attamen differenter. Quidam namque sunt opinati, quod maneat et fiat fides formata, caritate adveniente. Alii, quod maneat nec fiat fides formata, imo sit habitus ab ea distinctus. Et in hoc rursus fuit opinionum diversitas, quibusdam dicentibus, quod fides informis cum fide formata permaneat quantum ad habitum, sed evacuetur quantum ad actum: quemadmodum superveniente luce majori, deficit actus lucis minoris. Et secundum istos concedo, quod fides informis maneat caritate adveniente. — Si autem quæratur, cur fides dicatur informis; dicendum quod ideo, quoniam caret ordine divini amoris, qui est forma omnis virtutis. Propter quod libro de Civitate Dei asserit Augustinus: Virtus est ordo amoris. Nempe dum fides privatur amore boni tendente in ultimum finem, deficit a fine amoris, et ita a forma virtutis; et dum anima non amat bonum ut bonum, non amat verum quia bonum, et ita habet fidem informem, quum fides respiciat bonum in quantum verum; nec etiam amat gloriosum ut bonum, et ita non habet spem formatam, quum spes sit de bono glorioso. — Denique, si quæratur, an fides informis mereatur temporalia bona; dicendum, quod nemo proprie loquendo, servit Deo, nisi qui facit sicut præcipit Deus. Unde qui facit aliquid de genere bonorum sine caritate, non servit proprie Deo: quamvis enim faciat quod præcipit Deus, non tamen facit sicut præcipit Deus, quia non facit ex caritate, quæ est legis impletio. Hinc ex hoc proprie nil meretur, nec bonum æternum, nec temporale, quamvis Deus ex condecentia quadam suæ pietatis immensæ remuneret tale bonum.1 — Insuper si quæratur, utrum in dæmonibus sit fides informis; dicendum, quod in dæmonibus est fides informis, ut dicunt auctoritates. Scriptum est enim:2 Dæmones credunt et contremiscunt. Et super illud ad Romanos, Ex fide in fidem, loquitur Glossa:3 Est fides informis, quæ est dæmonum et nomine tenus Christianorum. Quum enim in dæmonibus sit cognitio veritatis divinæ quam non vident, fides in eis est. Item, quum veritas quam credunt, excedat naturalem et rationalem intellectum eorum, ut Deum esse trinum, et Dei Filium consistere incarnatum, oportet hanc fidem esse donum Dei gratuitum, non naturale aut acquisitum. Sed quia sine amore non est recta, vocatur fides informis. — Verrum circa hoc quæritur, an fides hæc dæmonibus data sit ante eorum lapsum. Dicendum, quod in dæmonibus duplex est fides: una, quæ est habitus acquisitus ex prædicationibus atque miraculis Christi et discipulorum ipsius; alia, quæ est habitus gratuitus. Primam habuerunt post ruinam, sed istam secundam ante eamdem. Hæc Alexander.
C Quibus objici potest, quia (ut scribit in Scripto secundi) in angelis bonis non fuit fides ante eorum lapsum, ergo nec in dæmonibus, qui ante ruinam erant consimiles angelis. Ad quod respondendum videtur, quia (ut scribit doctor tantus) angelis ante eorum lapsum data fuit credibilium quædam notitia: quia (secundum Bernardum) Lucifer prævidit rationalem creaturam assumendam in unitatem personæ Filii Dei. Quæ notitia fuit in eis lux clara antequam peccaverunt, diminuta tamen respectu luminis gloriæ; per peccatum vero admixta est tenebris, sicut lux in umbra. Et sic, prout fuit in obscuritate atque ænigmate veritatis absentis, exstitit fides. Et ita videtur velle hic doctor, quod nec in primo homine, nec in angelis ante peccatum fuit fides secundum rationem fidei, id est secundum ænigmaticam obscuritatem, quamvis secundum habitum atque essentiam in eis fuisse dicatur. Verumtamen de his in diversis locis diversimode loqui videtur. Nam et infra quærit, utrum fides fuit in angelis ante confirmationem et lapsum. Ad quod respondet: In angelis non fuit fides primæ veritatis, sed quædam scientia respectu visionis beatificæ imperfecta. Deinde interrogat, an in Adam fuit fides ante peccatum. Respondet, quod non habuit fidem in ratione fidei, quia cognitio fidei evacuatur gloria adveniente. Cognitio autem quam Adam tunc habuit, non fuisset evacuata, si stetisset, sed major effecta, cognitione gloriæ superinfusa. Quod vero de his potius videatur tenendum, dictum est supra, ubi de angelis et primis parentibus est tractatum. Antisiodorensis etiam dicit, quod in dæmonibus sit fides informis, sicut in hominibus impiis.
Cf. lib. II, dist. iv, q. 2-4; dist. xxix, q. 1.
Præterea Bonaventura: Quum dico, inquit, fidem informem, dico tria, videlicet: habitum, et habitus usum seu actum, et defectum annexum. Et quantum ad hæc tria, tripliciter potest intelligi quod fides informis evacuetur seu expellatur adveniente caritate seu gratia. Atque secundum hunc triplicem intellectum fuerunt inde tres opiniones. Una, quod gratia adveniente fides informis expellitur, non solum quantum ad informitatem, sed item quantum ad usum ac habitum: quia ut putant sic et defectus ipsius. Verum quum actus fidei informis sit credere et assentire in omnibus articulis fidei propter primam veritatem, qui actus non contrariatur gratiæ, sed concordat; ideo tertia opinio rationabilius tenet, quod fides informis adveniente gratia non expellitur, nisi quantum ad informitatem et modum credendi, quia per gratiam meritorie creditur. Insuper, juxta hanc positionem tertiam procedendo, aliis opinionibus derelictis, dicendum, quod fides informis et fides formata sunt realiter unus et idem habitus, advenienteque gratia, fides formatur et venustatur per eam, quemadmodum color per lucem. Nec ex fide et gratia fit essentialiter unum, sicut nec ex colore et lumine. Sic gratia dicitur fidei forma, non quasi fidem informans, sed ipsam perficiens ut meritorie operetur.
Amplius, quoniam (teste Augustino) credere est cogitare cum assensione, idcirco ad hoc quod habitus fidei plene et integre habeatur, oportet quod intellectus instruatur de credendis, ut ea valeat cogitare, et inclinetur, ut ipsis possit assentire. Quorum primum est materiale in fide, secundum autem formale. Utrumque quoque reperitur tam in fide informi quam formata. Non enim dicitur fides informis, quia careat omni forma, sed quia caret forma gratiæ gratum facientis. Loquendo ergo de fide quantum ad illud materiale, utpote quoad cognitionem qua scimus qui sint articuli fidei et quid per nomina designetur, sic fides est ex auditu et per acquisitionem.4 Loquendo autem de fide quantum ad habitum qui inclinat ad assentiendum his quæ fidei sunt, sic quædam fides informis est per acquisitionem, illa scilicet qua quis assentit et credit ex humana persuasione, vel propter amorem reverentiamque dicentis, seu propter argumenta atque miracula; et talis fides non est fides loquendo simpliciter, sed vocatur fides suasa. Alia est fides qua his quæ fidei sunt assentitur propter auctoritatem summæ veritatis, quæ in bonis et malis reperitur hominibus, et post informitatem formata efficitur, quæ est per infusionem a Deo; et ista non est in dæmonibus, sed fides suasa in ipsis est. Habent enim quamdam credendorum notitiam, quæ in eis aliquo modo dicitur fides et quædam credulitas, quum non sit visio aperta. Quæ etiam partim est indita eis ab exordio creationis, ex quo notitiam quamdam sortiti sunt superaltissimæ Trinitatis: quæ notitia in eis tunc non exstitit fides, sed contemplatio potius, non tamen per speciem; quæ quum non fuerit ænigmatica, non potuit dici fides. Quantum vero ad articulos ad Christi humanitatem spectantes, est in eis fides acquisita per multa experimenta et signa. Nempe dum cernunt veraciter Christianos salvari, ceterosque damnari, coguntur credere et fateri omnia esse vera quæ christiana asserit fides; unde et perterrentur. Propter quod dixit Jacobus apostolus: Dæmones credunt et contremiscunt.5 — Hæc Bonaventura. Ex quibus patet solutio quæstionis istius, utrum fides sit in dæmonibus.
Præterea de his loquitur Thomas, et primo, an fides formetur per caritatem: In agentibus (inquiens) ordinatis fines secundorum agentium ordinantur ad finem primi agentis, quemadmodum totum universum ordinatur ad Deum. Ideo actus primi agentis, in quantum est finis, est prior; et actiones omnium secundorum agentium super ipsum fundantur. Est quoque posterior, utendo actibus aliorum ad proprium finem: sicque omnes actus aliorum agentium modificantur per actionem primi agentis. Quumque in viribus animæ voluntas sit primus motor, actio ejus prior est actibus virium aliarum, in quantum imperat eos secundum intentionem ultimi finis, et utitur ipsis in consecutione ejusdem. Vires quoque motæ a voluntate, duo ab ea recipiunt. Primo aliquam formam, secundum quod omne movens et agens imprimit similitudinem sui motis ac patientibus: quæ forma vel est secundum dispositionem et formam voluntatis, secundum quod omnes vires motæ a voluntate, libertatem quamdam ab ea participant; vel est secundum habitum qui perficit voluntatem, qui est caritas: sicque omnes habitus seu virtutes exsistentes in viribus motis a voluntate caritate perfecta, formam participant caritatis. Quæ forma cunctis viribus illis communis est. Hinc præter eam, habitus qui sunt virium perfectiones, habent speciales formas. Secundo recipiunt a voluntate consummationem in fine: sicque caritas dicitur finis aliarum virtutum, in quantum per caritatem fini ultimo conjunguntur. Quumque fides in intellectu sit secundum quod a voluntate movetur, ideo per caritatem formatur forma communis sibi aliisque virtutibus. Attamen præter eam habet formam specialem, ex proprii ratione objecti atque potentiæ in qua est; consummationem quoque a caritate sortitur. Itaque fides informis caritatem præcedit; fides vero formata sequitur eam, in quantum formata. Fides quoque formatur a gratia, mediante caritate: quoniam actus fidei Deo acceptus est, prout ex caritate procedit. Ex quibus patet qualiter caritas sit fidei forma.
Porro ad id, utrum fides informis sit virtus, dicendum, quod ad virtutem pertinet actum exercere perfectum. Actus autem potentiæ motæ ab alia potentia, nequit esse perfectus, nisi et superior illa potentia sit habitu suo perfecta, ne deficiat in dirigendo et movendo, et ne inferior deficiat in exsequendo: sicut ad hoc quod actus concupiscibilis sit perfectus, oportet vim concupiscibilem temperantia esse decoratam, et vim rationalem prudentia. Quumque credere sit actus intellectus prout a voluntate movetur, ad hoc quod actus iste perfectus sit, exigitur quod intellectus per lumen fidei sit perfectus, et voluntas per habitum caritatis: hinc informis fides non est simpliciter virtus. — At vero si quæratur, an fides informis et fides formata differant specie; respondendum, quod differentia habituum ex actibus est pensanda. Actus quoque dupliciter possunt considerari: primo secundum speciem naturæ; secundo penes speciem moris: sicut occidere justum et occidere impium, non differunt secundum speciem naturæ, sed secundum speciem moris, quum unum sit actus iniquitatis, alterum actus justitiæ. Sic et actus fidei informis fideique formatæ non differunt secundum speciem naturæ, quum sint circa idem objectum, ex quo actus speciem suscipit naturalem. Si autem considerentur secundum speciem moris, differunt sicut completum et incompletum in eadem specie. Similiter fides formata et informis distinguuntur secundum speciem moris, non sicut in diversis speciebus exsistentes, sed sicut perfectum et imperfectum in specie eadem, quemadmodum dispositio et habitus virtutis.
Si autem quæratur, an in dæmonibus sit fides informis; dicendum, quod de ratione est fidei, ut credens assentiat aliquibus quæ non videt in se, nec ea resolvere potest ad ea quæ videt seu evidenter scientificiterque cognoscit, sed ad credendum inclinatur ex aliqua ratione quæ sufficit ad determinandum assensum in illud quod creditur, quamvis non sufficiat ad inducendum visionem ejus quod creditur. Ratio quoque ad hoc inducens, potest sumi ex aliquo creato, ut ex miraculo, aut ex aliquo increato, ut quia divinitus revelatur. Et fides primo modo sumpta, cogit intellectum ad credendum, quia non apparet contrarium. Secundo autem modo intellectus non cogitur, imo ex voluntate libere inclinatur. Itaque primo modo est in dæmonibus fides, in quantum ex naturali cognitione atque miraculis, quæ vident supernaturalia esse multo subtilius quam nos, coguntur credere ea quæ eorum naturalem cognitionem excedunt, non autem secundo modo. Hinc fides dæmonum non est habitus infusus, sed ex naturali cognitione procedens. — Si insuper inquiratur, an in hæreticis sit fides; dicendum, quod fidei habitus in duobus nos adjuvat. Primum est, ut ea quæ sunt credenda, credamus. Secundum, ut his quæ non sunt credenda, nullatenus assentiamus. Quorum primum potest homo ex ipsa æstimatione rationis, absque habitu infuso. Ut autem discrete in hoc et non in aliud inclinetur, est ex habitu infuso tantum. Quæ discretio in hæretico non est: idcirco nec fidei habitum habet, et si aliqua supernaturalia credat, non ex fide sed humana persuasione hoc agit. — Ex præhabitis demum patet, quod formitas et informitas accidunt fidei ex respectu ad voluntatem et caritatem, quæ voluntatis perfectio est: ideo fides eadem perseverat, dum per caritatem formatur, et per caritatis amissionem informis efficitur. — Hæc Thomas in Scripto. His consonant quæ in secunda secundæ, tractatu de Fide, disseruit, et includuntur in istis.
B Verumtamen circa hæc difficultas consurgit: quia ipse sanctus Doctor in secunda secundæ, quæstione quinta, determinat, quod in angelo et homine ante peccatum exstitit fides, et (uti nunc patuit) eadem numero fides, nunc informis et nunc formata:6 ergo in angelo post peccatum mansit fides informis, quæ ante fuit formata, secundum istum Doctorem, qui tenet angelos in caritate et gratia conditos esse.
C Concordant his Albertus, Petrus, Richardus et alii plures, pro maxima parte. Albertus tamen dicit, quod fides habet propriam formam, sicut et propriam speciem; sed hoc non contrariatur præhabitis, quoniam gratia seu caritas non est essentialis et intrinseca, sed accidentalis atque extrinseca fidei forma.
D Richardus vero opinatur, in dæmonibus nunquam fuisse fidem etiam ante eorum lapsum. Sua quippe fuit opinio quod non fuerunt creati in caritate et gratia, ut patuit supra secundum. t. XXI, p. 289 A. Durandus quoque satis concordat prædictis, exceptis nonnullis, quæ infra forsan tangentur. Concedit etiam adhuc fidem informem inesse dæmonibus, saltem quantum ad fidei habitum, si ante lapsum fidem infusam habebant; et circa hoc aliqua tangit, paulo post diligentius perscrutanda.
Footnotes
Chapter 146 of 201