Skip to the text

Distinctio 25

A. De fide antiquorum.

PRÆDICTIS adjiciendum est de sufficientia fidei ad salutem. Illis enim qui præcesserunt adventum Christi, et qui sequuntur, videtur profecisse fides secundum temporis processum, sicut profecit cognitio. Fides quippe magna dicitur, cognitione et articulorum quantitate, vel constantia et devotione. Est autem quædam fidei mensura sine qua nunquam potuit esse salus. Unde Apostolus : Oportet accedentem ad Deum credere quia est, et quod remunerator est sperantium in se.12 Sed quæritur, utrum hoc credere ante adventum et ante legem ad salutem suffecerit. Nam tempore gratiæ constat certissime hoc non sufficere : oportet enim universa credi quæ in Symbolo continentur. Sed nec ante adventum nec ante legem videtur hoc suffecisse : quia sine fide mediatoris nullum hominem, vel ante vel post fuisse salvum, Sanctorum auctoritates contestantur. Unde Augustinus ad Optatum : Illa fides sana est, qua credimus nullum hominem, sive majoris sive minoris ætatis, liberari a contagione mortis et obligatione peccati quod prima nativitate contraxit, nisi per unum mediatorem Dei et hominum Jesum Christum; cujus hominis ejusdemque Dei saluberrima fide etiam illi justi salvi facti sunt, qui priusquam veniret in carnem, crediderunt in carnem venturum. Eadem enim fides est illorum et nostra. Proinde quum omnes justi, sive ante incarnationem sive post, nec vixerint nec vivant nisi ex fide incarnationis Christi, profecto quod scriptum est, non esse aliud nomen sub cœlo, in quo oporteat salvari nos, ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum ex quo in Adam vitiatum est.3 Idem : Nemo liberatur a damnatione quæ per Adam facta est, nisi per fidem Jesu Christi. Idem : Eadem fides mediatoris quæ nos salvat, salvos justos faciebat antiquos, pusillos cum magnis : quia sicut credimus Christum in carne venisse, ita illi venturum; et sicut nos mortuum, ita illi moriturum; et sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum; et nos et illi, ad judicium vivorum et mortuorum venturum. Gregorius super Ezechielem : Et qui præibant et qui sequebantur, clamabant dicentes : Hosanna filio David, etc., quia omnes electi qui in Judæa esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia sunt, in mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt. — His aliisque pluribus testimoniis perspicue docetur, nulli unquam salutem esse factam nisi per fidem mediatoris. Oportet ergo accedentem credere quæ supra dixit Apostolus, sed non sufficit.

Hugo, Summa Sent. tract. I, c. 3.

Aug. Epist. 190, n. 5.

I Tim. II, 5. Aug. op. cit. n. 6.

Ibid. n. 8.

Aug. de Corrept. et gratia, n. 11.

Id. de Nuptiis et concup. lib. II, n. 24.

Marc. XI, 9. Gregor. in Ezech. lib. II, hom. 5, n. 2.

B. De fide simplicium.

Quid ergo dicetur de illis simplicibus quibus non erat revelatum mysterium Incarnationis, qui pie credebant quod eis traditum fuit? Dici potest, nullum fuisse

Hugo, ubi supra. justum vel salvum cui non esset facta revelatio, vel distincta vel velata, vel in aperto vel in mysterio. Distincta, ut Abrahæ et Moysi aliisque majoribus, qui distinctionem articulorum fidei habebant; velata, ut simplicibus, quibus revelatum erat ea esse credenda quæ credebant illi majores et docebant, sed eorum distinctionem apertam non habebant. Sicut in Ecclesia aliqui minus capaces sunt, qui articulos Symboli distinguere et assignare non valent, omnia tamen credunt quæ in Symbolo continentur: credunt enim quæ ignorant, habentes fidem velatam in mysterio; ita et tunc minus capaces, ex revelatione sibi facta majoribus credendo inhærebant, quibus fidem suam quasi committebant. Unde Job: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos. Simplices et minores sunt asinæ pascentes juxta boves: quia humilitate majoribus adhærendo, in mysterio credebant quæ et illi in mysterio docebant, qualis forte fuit vidua Sareptana. Job 1, 14. III Reg. xvii, 9.

C. Quæ ante adventum Christi de mediatore credere sufficiebat.

Sed quæritur, quum sine fide mediatoris antiquis non fuerit salus, sicut nec modernis, utrum oportuerit illos credere omnia illa de mediatore quæ nunc credimus. Quibusdam videtur, quod suffecerit illis quatuor tantum credere, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem, adventum ad judicium: quod ex præmissis verbis Augustini colligunt, ubi ista quatuor posuit. Aliis autem videtur, habita fide Trinitatis, id de mysterio Incarnationis fidei suffecisse, ut Dei Filius crederetur nasciturus de homine et judicaturus: qui de Joanne Baptista documentum hujus rei assumunt, qui de morte Christi et descensu ad inferos in Evangelio dubitasse videtur, secundum expositionem Gregorii, quando interrogavit per discipulos: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Quasi diceret: Es tu per te ipsum descensurus ad infernum, an alium ad hæc sacramenta missurus es? Quidam tamen dicunt, eum non dubitasse de ignorantia, sed de pietate, id est, dubitare se ostendisse: non quia ignoraverit, sed pietatis affectu compassum esse Christo, et ejus humilitatem admirando insinuasse. Matth. xi, 3. Gregor. in Ezech. lib. 1, hom. 1, n. 5.

D. De fide Cornelii.

Solet etiam quæri de Cornelio, utrum fidem Incarnationis habuerit, quum dictum Act. x, 4. est ei per angelum: Acceptæ sunt eleemosynæ tuæ, et exauditæ sunt orationes tuæ. Si enim fidem Incarnationis non habebat, tunc ergo sine fide Incarnationis Ibid. 22. erat ei justitia: quia de illo scriptum est, quod justus erat et timens Deum. Si vero fidem Incarnationis habebat, ad quid ergo missus est ad eum Petrus? Sane dici potest, eum sicut fidem Trinitatis*, ita et Incarnationis habuisse Dei revelatione, sed incarnatum jam esse Dei Filium ignorasse: et ideo missus est ad eum Petrus, ut jam natum Dei Filium ei annuntiaret, et sacramentum regenerationis ei conferret. Habebat ergo fidem Incarnationis, sed an facta vel futura esset, non noverat: et* alias unitatis ita per fidem venit ad opera, et per opera amplius solidatus est in fide. Per fidem enim, ut ait Gregorius, venitur ad opera. Cornelius etiam per fidem venit ad opera: Deum enim unum credebat, sed Filium ejus nesciebat incarnatum. Per fidem placuerunt Deo opera ejus: sine fide enim impossibile est aliquem placere Deo. Augustinus vero dicit, Corelio dictum esse per angelum, Acceptæ sunt eleemosynæ tuæ et orationes tuæ, antequam in Christum crederet. Nec tamen sine aliqua fide donabat et orabat: nam quorodo invocabat in quem non credebat? Sed si posset sine fide Christi esse salus , in ad eum mitteretur architectus Ecclesiæ Petrus.4 — Attende quid ait, sine fide Christi non posse esse salutem, et tamen Cornelium exauditum antequam crederet in Christum. Quod ita potest intelligi, scilicet antequam sciret Christum incarnatum in quem credebat in mysterio.

Gregor. in Ezech. lib. n. hom. 7, n. 9.

Hebr. xI, 6. Aug. de Pradest. sanct. n. 12. salvus

E. De æqualitate fidei, spei, caritatis et operis, quæ secundum aliquid sunt æqualia.

Illud etiam non es prætermittendum, quod fides, spes, caritas et operatio, secundum aliquid æqualias sunt in præsenti. Unde Gregorius: Fidem, spem, caritatem atque operationem, dm in hac vita vivimus, æquales sibi esse apud nos invenimus: quia quantum redimus, tantum amamus; et quantum amamus, tantum de spe præsumimus. Quæque enim fidelis tantum credit, quantum sperat et amat; et tantum operatur, quætum credit et amat et sperat. Sed tamen major spe et fide caritas dicitur, quætum ad Dei speciem pervenitur, spes et fides transit, sed caritas permanet, et dia caritas mater est omnium virtutum: quæ non ideo post fidem et spem ponitur quod ex eis oriatur, sed quia post illa remanebit aucta. Caritas enim nunquam excid.5 Præmissa autem æqualitas proprie secundum interiorum actuum intensionem ensideranda est. — Huic vero quod hic et superius dictum est, scilicet quod caritas in est ex fide et spe, sed econverso, videtur obviare quod ait Apostolus:6 Finis præcepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Quod exponens Augustinus, cor accipit pro intellectu, et conscientiam pro spe. Qualis, inquit, caritas est finis præcepti, procedens de corde puro, id est de puro intellectu, ut nih nisi Deus diligatur; et conscientia, id est de spe bona, et fide non ficta, id est non simulata. Non ergo caritas fidem et spem, sed fides et spes caritatem præcedere videntur. Hoc ergo ea ratione traditum intellige: non quod fides et spes causa vel empore caritatem omnium bonorum matrem præcedant, sed quia caritas sine illis aliquo esse non potest, sed illa sine caritate possunt esse, quamvis non sit pia fides vel spes sine caritate. Ideo ergo ex fide et spe procedere dicitur caritas, quia illi provenit sine istis.

Gregor. in Ezech. lib. n. hom. 10, n. 17.

Aug. de Doct. christ. lib. n. 40.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ QUINTÆ

HIC circa prædicta de fide, adhuc aliquas movet perutiles quæstiones. Prima est, quæ, qualis et quanta necessaria fuit ad salutem ante Salvatoris adventum. Quocirca declarat, qualiter fides variis modis dicatur magna, et quomodo nunc sub evangelica lege oporteat fidem habere magis explicitam et expressam quam olim in lege naturali ac scripta. Consequenter ostendit, qualiter fides diversimode fuit antiquitus in majoribus et simplicibus. Deinde prosequitur de fide Cornelii centurionis, et postremo tangit de æqualitate theologicarum virtutum, sicut patebit.

Footnotes

  1. Hebr. XI, 6. ↩

  2. Hebr. XI, 6. ↩

  3. Act. IV, 12. ↩

  4. Rom. x, 14. ↩

  5. Cor. xII, 8. ↩

  6. Tim. x, 5. ↩

Chapter 149 of 201