Skip to the text

Quæstio unica

Hic quæritur, Utrum secundum temporum processum profecit, crevit, seu aucta sit fides; atque de numero articulorum fidei et distinctione eorum.

Videtur quod fides secundum temporum intervalla non creverit. Adam enim in paradiso fuit creatus, et de credendis multum illuminatus, prout super secundum ostensum est de excellentia sapientiæ, scientiæ ac virtutum ipsius.1 Quumque post ejectionem suam, ad magnam Dei gratiam ac virtutum profectum reductus sit, verisimile est quod posteros suos de credendis instruxerit, potissime immediatos et proximiores filios suos, et illi suos. — Secundo, fides ab exordio paulatim defecit magis quam crevit. Nam et ante diluvium fides unius Dei fuit in omnibus, nec ad idololatriam lapsi sunt sicut post diluvium. Major quoque videtur fuisse fides in populo Judæorum tempore David quam postea. Similiter tempore Gregorii Papæ multo longius ac latius divulgata et rece-

Apta fuit fides Christi quam modo, sicque secundum temporum processum decrevit magis quam crevit.

Et circa hæc quæritur, quantum et qualiter crevit, et utrum ab exordio sæculi necessarium fuit saluti, explicite credere quod Deus sit trinus, et genus humanum redimi oportere per Filii Dei incarnationem ac passionem.

Circa hæc Alexander scribit diffuse, primo quærens, quid sit articulus. Et respondet: Articulus tripliciter definitur. Primo sic, secundum Hugonem: Articulus est natura cum gratia. Secundo, articulus est perceptio veritatis divinæ, tendens in ipsam. Tertio (secundum Richardum) ita: Articulus est indivisibilis veritas de Deo, arctans nos ad credendum. Quarum descriptionum iste est sensus: Articulus sumitur stricte et proprie atque communiter. Stricte, prout coarctatur ad partes symboli Apostolorum: sicque sumit Hugo, dicens articulum esse naturam cum gratia. In singulis namque symboli illius articulis, confessioni naturæ divinæ aut humanæ conjungitur effectus gratiæ. Ut quum dicitur, Credo in Deum Patrem, significatur divina natura; quumque adjungitur, Creatorem cœli et terræ, exprimitur gratia: quia ex gratia fuit, quod bonitatem suam per creationem rebus communicavit. Sic quoque quum dicco, Et in Jesum Christum, confiteor naturam; quumque addo, Qui conceptus est de Spiritu Sancto, adjungitur gratia. Per naturam autem intelligitur natura humana seu divina. Proprie vero accipitur articulus, prout objectum est fidei formatæ. Sic accipitur in secunda definitione qua dicitur, Articulus est perceptio veritatis divinæ, tendens in ipsam: ut per hoc quod dicitur, perceptio veritatis divinæ, notetur intentio communis fidei informis ac formatæ; et per hoc quod additur, in ipsam tendens, determinetur et approprietur fidei formatæ, sicque designetur perfectio duplex articuli, puta perfectio intellectus, quum dicitur, perceptio veritatis divinæ; perfectio quoque affectus, dum subditur, in ipsam tendens. Articulus quippe formatus non solum illuminat intellectum ad veritatis perceptionem, sed et movet affectum ad veritatis appetitionem. Commuter demum articulus sumitur, prout objectum est fidei formatæ atque informis. Ad quod Richardus respiciens, dixit: Articulus est indivisibilis veritas de Deo, arctans nos ad credendum. Et per hoc quod dicit, Indivisibilis veritas de Deo, tangit articuli essentiam; et per hoc quod addit, Arctans nos ad credendum, exprimit nominis rationem, quia ex eo quod arctat nos ad assentiendum, vocatur articulus. De articulis quoque fuit duplex opinio: una, quod res credita exsistat articulus; alia, quod enuntiatio. Sed dicendum, quod res est articulus, loquendo simpliciter; enuntiabile vero, secundum quid. Definitio ergo Richardi procedit juxta primam opinionem, descriptio vero prima Hugonis procedit juxta secundam opinionem. — Hæc Alexander. Qui insuper scribit: Symbolum est collectio articulorum fidei. Causa vero editionis symbolorum est instructio fidelium in una confessione et intelligentia veritatis, ac devotione religionis. Causa quoque multiplicationis symbolorum exstitit triplex, videlicet: fidei instructio, veritatis explanations, erroris exclusio.

Si autem quæratur, an fides mediatoris fuerit semper necessaria ad salutem; dicendum, quod distinguendum est. Fuit enim status ante peccatum, et status post peccatum; est etiam status ante legem, et status sub lege, et status gratiæ. In statu ante peccatum necessaria fuit fides Creatoris, quia est, et quia remunerator est. Est enim principium conditionis, et remunerator in quantum complementum et finis beatitudinis. Post peccatum autem non solum necessaria fuit fides Creatoris, sed etiam mediatoris, ut Augustinus asserit, quum scriptum sit: Non est aliud nomen datum sub cœlo, in quo oporteat salvari.2 Nam ex tempore illo valet fides ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam est vitiatum. Hinc ait Hugo: Post peccatum duo proposita sunt homini ad credendum, Creator et Salvator. Sed adverte differentiam mediatoris ante legem, et sub lege, et tempore gratiæ: quia secundum Hugonem, ante legem Creator credebatur, et ab eo salus atque redemptio exspectabantur; sed per quem et qualiter salus esset complenda, exceptis paucis quibus hoc scire singulari munere datum est, a ceteris fidelibus non cognoscebatur. Porro sub lege persona mediatoris mittenda prædicanatur; quid vero illa persona foret, puta an homo vel angelus aut Deus, nondum manifestabatur; sed soli hoc noverant qui per Spiritum Sanctum ad hoc illuminati fuerunt. Sub gratia autem hoc omnibus prædicatum est publice. — Præterea, secundum Hugonem, hæc sunt quibus ab initio fides recta nunquam minus quivit habere, videlicet unum esse omnium creatorem, omnium dominum, et universorum rectorem, nec ipsum esse mali auctorem, qui nobis misericordiam suam poscentibus, futurum redemptorem præsentare dignetur. Tunc ergo minores habebant revelationem de Incarnationis mysterio velatam et indistinctam, majores vero manifestam: quorum fidei adhærebant minores, qui et omnes articulos credebant implicite ac indistincte. Talis quoque fuit fides Cornelii antequam princeps Apostolorum Petrus venit ad eum. — Hæc Alexander.

At vero Bonaventura: Doctrina (inquit) fidei quædam habet antecedentia, quædam consequentia, et quædam principia sive objecta. Sicut in aliis videmus scientiis quædam communia principia quæ supponuntur, ut dignitates; et quædam consequentia, sicut conclusiones corollariæ; quædam quoque intrinseca suarum demonstrationum principia: sic in doctrina fidei antecedentia sunt ea quæ sunt de juris dictamine naturalis; principia vero sunt ea quæ ad fidei illuminationem directe dirigunt, ut sunt articuli fidei; consequentia vero sunt quæ ex ipsis articulis elici queunt. Itaque doctrina fidei sufficienter in Apostolorum symbolo continetur, quantum ad ea quæ in ipsa sunt principalia ac propria, quæ sunt articuli fidei. Cujus etiam symboli perfectio ac sufficientia ex parte auctorum suorum, qui fuerunt duodecim Apostoli, comprobatur.

Præterea quæri potest, an eis qui ante Salvatoris adventum fuerunt, suffecerat credere ea quæ ad ipsam pertinent Deitatem. Quod apparet ex hoc quod ait Apostolus: Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quia requirentium se remunerator est.3 Dicendum, quod sicut gratia et veritas per Jesum Christum sit facta4, et liberatio a peccatis per merita Salvatoris, ipsaque merita Christi non se extendant nisi ad illos qui fiunt membra ipsius et copulantur ei per fidem; ideo sicut impossibile est nunc salvari, nisi quis copuletur Christo per fidem per se, aut per fidei sacramentum per alios, ita et tunc. Fides autem potest haberi dupliciter, puta explicite ac implicite. Minoribus autem necesse fuit implicite credere. Qua fide implicita caruerunt philosophi, suis meritis ac virtutibus inhærentes: ideo tanquam superbi a Christi membris ac meritis sunt separati, et a gaudiis paradisi seclusi. Non tamen oportebat tunc incarnationem Dei explicite credere, sed sufficiebat credere quod aliquis veniret qui genus humanum redimeret.

Si autem quæratur, an omnes adventum Christi subsecuti, teneantur explicite credere universos articulos fidei; respondendum quod imo. Quod tamen tripliciter potest intelligi: primo, quod tenentur credere articulos omnes implicite; secundo, quod explicite; tertio, quod quosdam implicite et quosdam explicite. Credere omnes implicite, est fidei diminutæ; nec sufficit modo alicui usum rationis habenti credere in communi redemptorem et remuneratorem. In tantum enim notitia quorumdam articulorum fidei manifesta est, quod nullus ratione utens eos ignoret, nisi omnino sit negligens et contemnens Dei cultum ac suam salutem. Credere autem quosdam implicite et quosdam explicite, sufficit ad salutem, quia simplicium fidei hoc potest sufficere. Nempe illos tenentur explicite credere quos eis manifestat non solum prædicatio, sed et ecclesiasticus usus et consuetudo, sicut est fides de Trinitate, quam possunt nosse ex ipso actu consignationis: consignant enim se in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Sicque est de Christi nativitate, passione, resurrectione, peccatorum remissione, quas omnes cognoscere possunt ex ipsis solennitatibus Ecclesiæ. Idcirco ab horum notitia nemo ratione utens excipitur; nec ignorantia excusatur, quum talis ignorantia esse non queat sine negligentia et contemptu. Alios autem articulos non tam manipostos, tenentur credere implicite. Credere autem implicite voco, ut credant in generali omne quod credit sancta mater Ecclesia, ita quod in particulari a nullo illorum dissentiant, nec aliquem illorum discredant. Porro credere articulos omnes explicite, est fidei jam provectæ, nec necessarium generali fidei necessitate; sed si alicui necessarium est, illis potissime necessarium est qui in fidei profecerunt notitia, et qui alios habent in fide instruere, seu prædicandi ac præsidendi assumunt officium. Multi tamen sunt simplices boni, qui quamvis sint parvæ cognitionis, attamen sunt magnæ devotionis. Hinc dum simplex homo audit novum aliquid prædicari, non debet mox assentire quousque noverit ab Ecclesia id teneri. Unde præter remedium divinæ inspirationis atque orationis, ad quod debent semper confugere, habent remedium humanæ instructionis, ad quod debent habere refugium, ut vitent erroris periculum. Semper etenim habuit Deus et habebit aliquos justos et famosos, qui veritatem fidei non solum in se, sed in simplicibus quoque valeant conservare.

Porro dum quæritur, an fides crevit secundum temporis diversitatem, potest de hoc quæstio triplex oriri : primo, an fides creverit quantum ad credendorum plenitudinem; secundo, an creverit quantum ad luminis plenitudinem; tertio, an quantum ad cognitionis certitudinem. Ad primum dicendum, quod credibilia multiplicari, potest intelligi quantum ad novorum articulorum additionem, vel quantum ad implicitorum explicationem. Et primo modo fides non profecit nec crevit tempore procedente, sed modo secundo : quia quod uno tempore credebatur implicite et quasi uno articulo, hoc temporis processu explicatum est et divisum in credibilia multa. Nam olim suffecit credere Creatorem et Redemptorem futurum, nunc autem fides Redemptoris septem habet articulos, ac multa ex eis consequentia ac ipsis annexa manifestantur.

Ad secundum illud quæsitum respondendum est, quod secundum temporis processum fides crevit quantum ad illuminationis seu luminis plenitudinem, intelligendo de fide secundum statum communem. Quod non est primo ac principaliter propter temporum transmutationem, sed propter veritatis exhibitionem, propter majorem gratiæ diffusionem, et propter planiorem instructionem. Ideo namque credentes credenda clarius nunc cognoscunt, quia jam veritas per Christum est exhibita ac impleta; gratia quoque Spiritus Sancti nunc copiosius effunditur propter meritum Christi pretiumque solutum; sed et fides apertius nunc prædicatur, docetur, confirmatur, defenditur per evidentia Christi discipulorumque ejus documenta, signa atque miracula, quemadmodum et in uno homine fides paulatim crescit et proficit.

Ad tertium vero quæsitum dicendum, quod certius assentitur ei quod clarius noscitur. Sed de certitudine fidei contingit loqui dupliciter, secundum duplicem fidei comparationem : quoniam fides comparari potest ad ipsam veritatem dictantem, et item ad intellectum assentientem. Loquendo ergo de fidei certitudine secundum primam comparationem, sic ejus certitudo nec augeri potest nec minui : quia quum veritas divina certissima sit, nec falli possit quantum est ex parte rationis dictantis, in fide quacumque qua assentitur veritati divinæ propter se et super omnia, ibi status est certitudinis, nec habet ex illa parte fides in certitudine sua proficere, quum et fides divinæ et increatæ veritatis sit radius, ac præscientiæ Dei fulgor. Loquendo autem de certitudine fidei quantum ad ipsum credentem, sic fides quantum ad certitudinem crescit, tum per clariorem cognitionem, tum per devotionem majorem. Illa quippe fides est certior quæ apertius noscit et devotius acquiescit. Hinc libro de Sacramentis Hugo : Duo sunt, inquit, secundum quæ fides crescere dicitur, cognition atque affectio. Secundum cognitionem crescit, dum eruditur ad scientiam; secundum affectionem, quando ad devotionem excitatur, ac roboratur ad constantiam. Et utroque modo crevit fides tempore procedente. Incrementum namque devotionis pandit tot millium martyrum fervor, triumphus, ac gravissima passio. Incrementum vero quantum ad scientiam, patet in tot doctorum eruditionibus ac doctrinis.

Crevit itaque fides extensive quantum ad articulorum explicationem, et intensive quantum ad clariorem notitiam : imo et radicative quantum ad certitudinis ac devotionis firmiorem adhæsionem. Et hoc dico quantum ad statum communem. Conformiter quoque in eodem proficit homine, et in diversis qui sub eadem sunt lege, gradatim se excedentibus. Hoc est quod asserit Hugo : Secundum fidei incrementa, genera hominum inveniuntur diversa. Quidam enim fideles sunt qui sola pietate credere eligunt, sed utrum credendum vel non credendum, ratione non comprehendunt. Alii, quod fide credunt, ratione approbant. Alii, quod fide credunt, approbant ratione, purificatæque mentis intelligentia experiuntur. In primis sola fides facit electionem; in secundis ratio jungit approbationem; in tertiis puritas intelligentiæ parit et apprehendit certitudinem. Ista etiam, secundum Hugonem, signata fuerunt in botro quem duo viri portabant in vecte.5 De quo ait: Botrus in vecte est Christus in cruce, cujus mysterium duo populi portant in sacramento. Qui præcesserunt, portaverunt, sed non viderunt: qui enim Salvatoris præcesserunt adventum, sacramenta suæ passionis figuraliter portaverunt, non tamen omnes intellexerunt. Secundi autem portant et vident, quia fideles Christi adventum sequentes, sacramentum passionis per fidem suscipiunt, atque per revelationem cognitionis intelligunt. — Hæc Bonaventura.

Qui in quæstionibus circa textum, addit super illud quod in littera ait Magister, Fides, spes, caritas, operatio, secundum aliquid æqualia sunt: Quatuor ista æqualia perhibentur, secundum quod dicitur in Apocalypsi, quod latera civitatis erant æqualia, quæ sunt fides, spes, caritas, operatio;6 suntque æqualia secundum rationem merendi, dum informata sunt gratia. Tantum enim caritas meritoria est suo actu, quantum fides, in uno eodemque homine. Similiter tantum operatur ac meretur operatio procedens ex habitu, quantum placet habitus ipse. Quum enim gratia gratum faciens faciat animam Deo placere per habitus et per actus, necesse est quatuor ista æqualia esse secundum acceptationem divinam, et per hoc secundum efficaciam promerendi. Et de operationibus interioribus intelligendum est istud, quæ consistunt in actu et usu liberi arbitrii: qui usus seu actus bonitatem sortitur secundum mensuram habitus virtutis gratuitæ. Verum de his et de æqualitate virtutum infra dicetur diffusius. Hæc idem.

Insuper Thomas: Articulus, ait, nomen est Græcum, et indivisionem designat. Unde membra quæ non dividuntur in alia membra, vocantur articuli. Sicque conclusiones quæ in scientiis inquiruntur, articuli appellantur: quia ex eis sicut ex quibusdam indivisibilibus principiis, consurgit collectio quæ tractatum complet seu perficit. Conformiter, quæ in judiciis per testes probanda sunt seu probantur, articuli nuncupantur. Fides autem non inquirit, sed supponit ea quæ fidei sunt, ex testimonio Dei ea dicentis. Hinc illud quod specialem habet difficultatem in fide, et cujus suppositio non dependet ex supposito alio, proprie dicitur articulus fidei. Idcirco in definitione articuli Richardus secutus est nominis proprietatem, dicendo, Articulus est indivisibilis veritas; atque etymologiam, secundum quod sonat in lingua Latina, addendo, Arctans nos ad credendum. Dicitur quoque nos arctare, non necessitate coactionis, sed finis: quoniam sine fide articulorum salvari non possumus. Rursus, articulus dicitur de Deo: quia aut pertinet ad divinam naturam, aut ad divinam personam (vel ratione sui, vel ratione assumptæ naturæ), aut quia est effectus Dei, sola divina virtute fieri potens. Denique, teste Isidoro, articulus est divinæ veritatis perceptio. Et quamvis perceptio divinæ veritatis fiat etiam per naturalem rationem, hæc tamen perceptio tendit in id cui innititur, hoc est in intellectum principiorum. Perceptio autem divinæ veritatis quæ est articulus, tendit in veritatem primam, non solum sicut in finem atque objectum, sed et sicut in id in quod resolvitur tanquam in causam suæ credulitatis. At vero quod asserit Hugo, Articulus est natura cum gratia, non est accipiendum quasi velit articulum definire, sed ostendere ea de quibus est fides: quoniam est de operibus conditionis seu creationis, quibus instituta est natura, et de operibus reparationis, quibus collata est gratia. — Denique accidit articulo esse formatum sive informem, quum neutrum sit de ratione ipsius.

Præterea, tria sunt principalia fidei symbola a diversis edita, rationabiliterque composita, quæ in diversis horis leguntur. Symbolum quippe similitudinem et collectionem importat. Unde a quatuor collectionibus nomen istud imponitur. Primo, a collectione hominum plurimorum in unam fidem. Secundo, a collectione prædicantium fidem, quoniam omnes Apostoli simul collecti symbolum unum et hanc fidei regulam ediderunt, unoquoque partem aliquam apponente. Tertio, quoniam ex diversis locis Scripturæ colliguntur credenda, ut habeantur in promptu. Quarto, quia divina beneficia nobis collata, rediguntur ibi in unum. Propter quod divinus Dionysius Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo quarto protestatur: Religionis symbolum congruentius hierarchica eucharistia, id est bona gratia, appellatur. Porro Patres qui alia symbola ediderunt, nihil in eis apposuerunt de suo; sed quæ addiderunt, ex Scripturis sumpserunt, ad explicandum planius contenta in symbolo primo, et ad reprimendum insurgentes errores. Quumque tempore Athanasii multi insurgerent errores et hæreses circa Christi personam, contra utramque ejus naturam, idcirco in Symbolo illo tractatur de utraque natura Christi. — Symbolum demum Apostolorum dicitur in secreto et in Prima ac Completorio, quoniam factum est fide nondum promulgata, atque ad innuendum quod omnis operatio nostra a fide debet incipere, ut per ipsam in prosperis et adversis jugiter protegamur. Alia duo symbola apposita sunt fide jam divulgata: ideo publice decantantur, et in diebus festivis. Quumque symbolum Nicænum ad manifestationem fidei sit peractum, idcirco post evangelium, quasi ejus declaratio, decantatur. Symbolum vero Athanasii contra hæreticos compilatum, in Prima dicitur, quasi jam pulsis hæreticorum tenebris atque erroribus.

Præterea de numero articulorum fidei attendendum, quod dupliciter distinguuntur. Primo, penes credibilia; et ita sunt quatuordecim. Secundo, penes auctores Symboli; et ita dicuntur duodecim, juxta duodenum numerum Apostolorum. De Patre demum non ponitur nisi unus articulus, quoniam non est missus; de Filio autem plures, similiter de Spiritu Sancto, quia sunt missi, quantum ad diversos effectus, de quibus sunt speciales articuli. Omnes quoque articuli pertinentes ad opera Dei, probantur per omnipotentiam ejus, sicut et archangelus Gabriel probat Incarnationem: Non erit, inquiens, impossibile apud Deum omne verbum.7 Idcirco in articulo de Patre dicitur, Omnipotentem, ubi et dicitur, Factorem, magis quam creatorem, ad excludendum quorumdam philosophorum errorem, dicentium mundum ab æterno fuisse et tamen esse creatum, aut naturali emanatione productum. Ideo Patres dixerunt, Factorem cœli et terræ: per quod magis notatur temporale mundi initium, et quod factus sit a Deo agente per liberam voluntatem, non per necessitatem naturæ. Quemadmodum etiam opus creationis conjungitur articulo qui est de Patre, quoniam opus istud ad potentiam pertinet, quæ Patri appropriatur; sic alia opera duo junguntur articulis de Spiritu Sancto, cui bonitas appropriatur. Hinc ei appropriatur unio Ecclesiæ quum dicitur, Sanctam Ecclesiam catholicam; item remissio peccatorum, communicatio quoque operum bonorum, quæ fit per caritatem, quatenus bonum unius alteri prosit.

De explicatione autem fidei, et qualiter quidam teneantur ad fidem magis vel minus explicitam, advertendum quod ad salutem dupliciter pervenitur. Quidam namque pertingunt ad eam merito proprio, ut adulti; quidam merito alieno, ut pueri et amentes baptizati, qui merito Christi salvantur. Qui vero libero utuntur arbitrio, tenentur ad merita Christi addere propria. Actus autem omnium virtutum dependent ab actu quo dirigitur intentio, quæ per fidem dirigitur in ultimum finem. Idcirco in omni adulto exigitur non solum habitus fidei, sed et actus ipsius. Nec fides potest exire in actum, nisi aliquid explicite ac determinate credendo. Sicque ad promerendum requiritur, et ad obtinendum salutem, habere explicitam fidem quantum ad aliqua. — Sed objici potest, quod quidam adulti nequeunt fidem habere explicitam, ut quibus non adest aliquis docens, aut qui inter infideles semper morantur. Dicendum, quod in his quæ necessaria sunt ad salutem, Deus nunquam deest nec defuit quærenti suam salutem, nisi ex culpa sua remaneat. Hinc explicatio necessariorum saluti, divinitus homini providetur per prædicationem humanam, ut patuit in Cornelio, aut per revelationem angelicam seu inspirationem divinam.8 Ideo facienti quod in se est, Deus aliquo providet modo.

Quum autem fides necessaria sit ut per eam homo dirigat suam intentionem in omni actu virtutum ad Deum ac ultimum finem, in tantum necessaria est unicuique fides explicita, ut homo agere queat necessaria ad salutem. Non ergo necessaria est explicatio omnium credendorum. — Si autem objiciatur, quod homo non valet omnes errores fidei contrariantes vitare, nisi de cunctis articulis explicitam habeat fidem: respondendum, quod ad præcepta negativa tenemur semper et ad semper, et per hoc sufficienter vitantur peccata transgressionis; ad præcepta vero affirmativa tenetur homo semper, sed non ad semper, videlicet loco et tempore opportuno. Quumque præcepta affirmativa de actibus sint virtutum, non tenemur semper ad hujusmodi actus, nec ad universos modos quibus fieri possunt: imo sufficit quod homo tempore operetur determinato. Hinc non oportet quod homo fidem explicitam habeat de cunctis articulis, sed de quibusdam qui necessarii sunt secundum tempus illud. Et per hoc errores et dubitationes in fide sufficienter vitantur. Nam sicut habitus temperantiæ inclinat ad resistendum luxuriæ, sic habitus fidei his quæ sunt contra eam. Hinc quando emergit necessitas cognoscendi explicite id quod fidei est, tunc homo fidelis ex fidei inclinatione non assentit contrariantibus fidei, sed differt assensum quousque plenius instruatur.

Præterea, majores ad fidem explicitam obligantur. Nam explicare articulos fidei contingit dupliciter. Primo, quoad articulorum substantiam, ad sciendum eos distincte. Secundo, quantum ad ea quæ in articulis continentur implicite: ita ut homo sciat quid sequatur ex ipsis, vim quoque veritatis ipsorum, ut sciat eos ab impugnatione defendere. Et ad primam explicationem tenentur omnes qui officium habent docendi, sive ex gradu dignitatis, ut curati; sive ex revelatione, ut prophetæ; sive ex ministerio, ut doctores ac prædicatores: non alii, qui non habent regulare nisi se ipsos. Porro ad secundam explicationem non obligatur quisquam totaliter, quum non valeat haberi nisi in patria. Verum unusquisque cui incumbit docendi officium, tenetur tantum scire de ista explicatione, ut sua possit officia idonee adimplere. At vero qui docendi officium sunt sortiti, sunt medii inter Deum et homines. Unde respectu Dei sunt homines, respectuque hominum dii vocantur, sicut in Evangelio ait Salvator:9 Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est. Idcirco minores, qui a majoribus sunt instruendi in fide, oportet habere fidem implicitam in fide majorum in quantum sunt dii participative.

At vero de incremento et profectu fidei secundum temporis processum est respondendum, quod fides est quædam cognitio. Quantitas autem cognitionis dupliciter potest attendi: primo, secundum objecta; secundo, penes efficaciam actus cognitivi circa objectum. Quumque habitus ex objecto specificetur, prima quantitas est habitui essentialis; et secundum hanc attenditur fidei magnitudo quæ est secundum articulorum quantitatem. Idcirco, secundum hanc quantitatem fides non crescit nec deficit, quia credenda semper sunt eadem. Sed secundo modo crescit, quum non semper eadem maneat efficacia in agendo, ex conditione agentis. Ideo quantum ad alias tres magnitudines, potest fides eadem manens, proficere secundum diversas hominum conditiones. In actu autem fidei tria inveniuntur, secundum quæ potest efficaciæ quantitas ponderari. Duo secundum naturam propriam. Primum est cogitare, et secundum hoc dicitur fides magna, cognitione. Secundum est assentire, et secundum hoc fides dicitur magna, constantia: quia assensus determinationem certitudinemque importat. Tertium in actu fidei est secundum quod caritate informatur, sicque fides dicitur magna, devotione. Sed quoniam certitudo fidei est ex voluntate determinante intellectum ad unum, formatio quoque ex caritate, quæ est in voluntate; voluntas autem est domina sui actus secundum quodcumque tempus: hinc per se loquendo, profectus magnitudinis fidei qui est secundum constantiam vel devotionem, attenditur secundum promptitudinem voluntatis, quæ est ex gratia, non ex temporis successione, nisi per accidens, in quantum in tempore uno fit major influentia gratiæ quam in alio, quantum ad communem statum et cursum, quamvis non quoad omnes personas. Cogitare autem spectat ad intellectum, cujus virtutes egent experimento, ut dicitur Ethicorum secundo: ideo quantitas fidei quæ est secundum cognitionem articulorum, per se loquendo, crescit secundum temporis diversitatem. Et sicut hoc quod scientiæ paulatim creverunt, non est solum ex imperfectione inventorum qui scientias invenerunt, sed etiam ex impotentia addiscentium, qui a principio totum capere nequeunt; ita in his quæ fidei sunt accidit, quia oportet intellectum paulatim assuefieri ad ea quæ fidei sunt. Propter quod Christus dixit discipulis: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.10

Præterea ad fidem Redemptoris tripliciter habet se genus humanum, secundum tempora tria: quia in statu innocentiæ, ante peccatum, non oportebat ab aliquo homine haberi fidem explicitam de Redemptore, quoniam nondum fuit servitus captivitasque inducta: imo sufficiebat habere fidem implicitam in Dei cognitione, ut scilicet homo crederet quod Deus sibi provideret in his quæ ad salutem necessaria essent. In secundo autem statu, puta post peccatum, ante Christi adventum, quidam habebant fidem explicitam de Redemptore, quibus de hoc revelatio fuit facta, qui dicebantur majores; quidam de hoc fidem habebant implicitam in fide majorum, ut patuit. In tertio vero statu, videlicet post Christi adventum, quia jam mysterium Redemptionis corporaliter est impletum, ac publice prædicatum, omnes tenentur illud explicite credere:11 et si quis instructorem non haberet, Deus ei revelaret, nisi ex sua culpa esset defectus. Multi quoque gentilium per angelos de fide instructi sunt, ut S. Dionysius ait.12 Et patet hoc de Sibylla, quæ expresse prophetavit de Christo. Temporibus etiam Constantini (ut in Romanis historiis legitur) inventum fuit quoddam corpus in sepulcro in Græcia, auream habens laminam super pectus, in qua exstitit scriptum: Christus nascetur de virgine, et credo in eum. O sol, Helenæ et Constantini temporibus iterum me videbis.13 Illi quoque gentiles quibus non fuit facta revelatio specialis de Christo, poterant salvari, quamvis nihil scirent de Moysis lege, quia lex illa data fuit solis Judæis. Secus est de lege Christi omnibus data. Ideo illi gentiles salvabantur in fide implicita Redemptoris, implicando fidem suam in cognitione et providentia Dei vel eorum qui a Deo erant inde sufficienter edocti, dummodo tamen oppositum pertinaciter non tenerent contra prædicantem et instruentem.

Porro si inquiratur, an explicita fides Trinitatis fuit semper necessaria ad salutem: dicendum, quod per invisibiles missiones Filii ac Spiritus Sancti in corda nostra, homo in ultimum finem dirigitur non solum post peccatum, sed et ante illud; idcirco explicita cognitio Trinitatis necessaria fuit non solum post culpam, sed etiam ante. Non tamen eodem modo ante adventum Christi, et postea: quoniam ante adventum Domini majores dumtaxat habuerunt hujusmodi fidem; sed post Christi adventum omnes tenentur explicitam fidem habere de tribus personis, quemadmodum et de mysterio Incarnationis, quod cognosci non valet nisi agnoscatur personarum distinctio, et quoniam sacramenta salutis cum invocatione Trinitatis donantur. Quæ fides implicite continebatur in brevi symbolo de quo loquitur Paulus : Hebr. xi, 6. Accedentem ad Deum oportet credere quia est, id est, quod sit unus, verus et summus Deus, omnium providentiam atque notitiam habens. In qua unitate Trinitas implicabatur. In eo autem quod addit Apostolus, Et quod exquirentibus se remunerator sit, implicabatur fides de Christo et ejus mysteriis, per quæ Trinitas Deus nostram redemptionem procurare decrevit. Quamvis etiam modo fideles teneantur articulos explicite credere, eos præcipue de quibus solennizat Ecclesia, non tamen oportet quod sciant eos proprie et particulatim distinguere. — Hæc Thomas in Scripto.

Insuper super his diffuse conscribit in secunda secundæ, tractatu de Fide, per varias quæstiones, quæ tamen in præinductis pro maxima parte contenta sunt. q. 1, a. 6. Credibilia (inquit) fidei in quosdam dividuntur articulos, quasi in quasdam particulas aliquam ad invicem coaptationem habentes. Et sicut in naturali scientia sunt quædam prima principia per se nota, in quibus est ordo, et omnia reducuntur ad unum primum, videlicet de quolibet esse vel non esse; sic in theologia articuli sunt quasi prima principia, et quidam articuli continentur in aliis. Omnes quoque articuli fidei reducuntur ad istos duos, ut Deus credatur esse, et providentiam circa humanam salutem habere. De quibus duobus ait Apostolus : Hebr. xi, 6. art. 7. Accedentem ad Deum oportet credere, etc. Crevitque fides secundum temporis successionem, non quoad suam substantiam, sed quoad sui explicationem. Duo quippe præcipue traduntur nobis credenda, puta secretum Deitatis atque mysterium Incarnationis. Prima ergo credendorum distinctio est, quod quædam pertinent ad Deitatis majestatem, quædam ad Verbi incarnati humanitatem. Circa Deitatem autem tria nobis proponuntur credenda. Primum est unitas Dei, et de hoc est primus fidei articulus. Secundum est personarum distinctio, et sic secundum tres personas tres assignantur articuli. Tertium est operatio Deitatis ad extra, quæ triplex est. Prima concernit esse naturæ, de quo est articulus creationis. Secunda pertinet ad esse gratiæ, sicque omnia ad sanctificationem humanam spectantia, sub uno comprehenduntur articulo. Tertia pertinet ad esse gloriæ, et inde est articulus de resurrectione mortuorum et de vita æterna. Et ita sunt septem articuli ad Deitatem pertinentes. Totidem quoque de humanitate Christi traduntur. Primus est de ejus incarnatione seu conceptione in Virgine; secundus de nativitate; tertius de passione, morte et sepultura; quartus de descensu ad inferos; quintus de resurrectione; sextus de ascensione; septimus de adventu ad judicium. — Quidam vero aliter distinguunt articulos fidei, ponendo sex de Deitate, et sex de Christi humanitate. Tres enim articulos de Trinitate sub uno comprehendunt, eo quod trium personarum sit una cognitio, quia in ratione Patris intelligitur Filius et amborum nexus, Spiritus Sanctus. Articulum vero de glorificatione distinguunt in duos, ut unus sit de carnis resurrectione, alter de gloria animæ. Articulum vero de conceptione non distinguunt ab articulo de nativitate, quia ejusdem videntur difficultatis. Præterea, de sacramento Eucharistiæ non assignatur specialis articulus, quia in sacramento hoc duo pensantur. Unum, in quantum est sacramentum : sicque continetur sub articulo qui est de effectibus gratiæ sanctificantis. Aliud, secundum quod tam miraculose ibi consistit : et sic continetur sub primo articulo, qui est de omnipotentia Dei, in qua omniscientia et providentia ejus comprehenduntur. Non enim posset Deus omnia facere, nisi universorum scientiam providentiamque haberet.

Postremo, primus homo ante suam ruinam habuit de Christi incarnatione fidem explicitam secundum quod ordinatur incarnatio illa ad gloriæ consummationem, non ut ordinatur ad liberationem hominum a peccato, quia non fuit præscius suæ transgressionis.14 Incarnationem tamen futuram esse videtur tunc præcognovisse, quum dixit: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ.15 De quibus verbis ait Apostolus:16 Sacramentum autem hoc magnum est. Quod sacramentum primum hominem ignorasse non videtur credibile. — Hæc Thomas in Summa.

Ex præinductis patet solutio ad objecta. Non enim sic dicitur fides crevisse per temporis processum, quasi in quolibet homine fideli posterius exsistente, fuerit major fides quam in quocumque qui prius tempore ipso fuit; sed fit comparatio in communi, et quantum ad tempora secundum se tota. Certum est namque, quod David et Isaias et plures, eminentiores habuerunt revelationes de Christo et ejus mysteriis ac toto statu Ecclesiæ militantis, quam multi eis posteriores, imo et quam multi Prophetæ qui post eos fuerunt. Sic et beatissimi Apostoli perfectiores fuerunt in fide quam posteri.

Sed unum restat plenius perscrutandum, videlicet an major sit certitudo fidei quam scientiæ, intelligendo hoc sive de ipsis habitibus, sive de actibus eorumdem.

Ad quod communiter datur duplex responsio. Una, quod certitudo attendi potest dupliciter. Primo, ex parte objecti seu ex parte causæ certitudinis, sive secundum se: et sic major est fidei certitudo, quia divinæ auctoritati seu increatæ veritati innititur. Alio modo attenditur certitudo ex parte subjecti, seu quantum ad nos, ita ut illud certius nominetur quod intellectus clarius intuetur evidentiusque cognoscit, quoniam ejus capacitatem minus transcendit: sicque scientia certior perhibetur. Secunda responsio est, quod duplex est certitudo. Una adhærentiæ, et sic fidei certitudo est major, quoniam firmius adhæremus creditæ veritati quam scitæ: imo pro illa intrepide secureque morimur, et omne supplicium toleramus. Alia est certitudo evidentiæ, et ita scientia dicitur certior. Utraque ista responsio bona est, et secundam sequuntur Alexander, Bonaventura et alii; primam Thomas, Petrus, Richardus cum aliis. Imo hæ duæ responsiones coincidunt et sunt una: siquidem certitudo ex parte objecti seu ex parte causæ objectalis ipsius certitudinis, est certitudo adhærentiæ; certitudo vero ex parte subjecti, est certitudo evidentiæ.

Verumtamen Durandus utramque responsionem hanc reprobare conatur, contra primam objiciens, quoniam quamvis illa distinctio possit locum habere in scitis et creditis (sicut juxta Philosophum, substantiæ separatæ certiores sunt secundum se quam materiales, non tamen nobis); attamen in habitibus et actibus non tenet ista distinctio, quoniam habitus dispositio est habentis, et actus est ejus perfectio in comparatione ad objectum: ideo actus seu habitus non est certior nisi propter hoc quod objectum sit certius nobis, quamvis possit actus seu habitus dici nobilior ex sola nobilitate objecti. Et hoc patet ex Philosopho, primo de Anima, ubi distinguit nobilitatem scientiæ in nobilitatem quæ est secundum certitudinem, atque in illam quæ est ex nobilitate objecti: quod non esset, si certitudo scientiæ esset secundum certitudinem objecti. Imo sic omnis scientia quæ esset nobilior quoad objectum, esset nobilior quantum ad certitudinem: quia objecta quæ sunt nobiliora secundum se, sunt certiora, sicut divina. Certitudo ergo actus seu habitus non est ex parte certitudinis objecti secundum se, sed ex modo quem ponit habitus circa habentem et circa actum ipsius habitus. Habitus enim non requiritur nisi propter modum qui est in agente, non in objecto, quamvis sit in nobis per comparationem ad objectum. — Nec stare potest secunda responsio, quoniam firmitas adhæsionis improprie dicitur certitudo. Certitudo enim non stat cum falsitate, firmitas autem adhæsionis stat interdum cum falsitate, ut in hæreticis patet. Rursus, quoniam firmitas adhæsionis major esse videtur in actu scientiæ quam fidei. Illi quippe firmius adhæremus a quo difficilius recedimus. Difficilius autem recedit homo a scientia, si vere sit sciens et sciat se esse scientem. — Hinc dicendum est aliter, quod quamvis aliquod creditum, puta Deum esse trinum et unum, sit secundum se certius ac notius quam multa scita de creaturis, attamen simpliciter ac universaliter habitus scientiæ et actus sunt certiores et notiores fide et actu ipsius, extensive et intensive. Extensive, quia quod habet plures modos certitudinis, est certius extensive. Scientia autem habet certitudinem evidentiæ et adhærentiæ, fides vero solum habet certitudinem adhærentiæ. Item intensive, quoniam certius est quod est dubitationi impermixtius. Scientia autem nullo modo potest dubitationem habere admixtam, fides autem potest habere aliquem modum dubitationis permixtum, etiam salva fide. Insuper, scientia Beatorum est certior fide, non tamen ex parte objecti, quum utriusque sit idem objectum. Hæc Durandus.

Quibus primo objicitur, quod secundum Philosophum, imo Peripateticos universos, de singularibus, præsertim materialibus corruptibilibus, non potest haberi scientia, propter variationem incertitudinemque ipsorum. Nempe, ut septimo Primæ philosophiæ Aristoteles ait, dum extra conspectum sunt, ignoramus an sint vel non sint : idcirco eorum non exstat scientia. Ergo certitudo notitiæ attenditur ac dependet ex certitudine objecti secundum se. Propter quod juxta Boetium, scientia est eorum quæ incommutabilem sui sortiuntur substantiam. Atque secundum Philosophum, propter hoc quod res est vel non est, oratio vera seu falsa consistit. Denique, sicut habitus et actus comparationem habent ad objectum, ita scitum et creditum, secundum quod talia, relationem, comparationem seu habitudinem dicunt ad scientem : et ita distinctio illa non minus sortitur locum et veritatem in habitu et ejus actu quam in scitis et creditis, etiam dato quod una sit relatio secundum esse, alia secundum dici. — Insuper, responsio Durandi ex falsa imaginatione videtur procedere : quia (ut patuit ante) habitum dixit esse modum quemdam, non quid reale. Nec verum est quod habitus non requiritur nisi propter modum, imo etiam propter realem actionem producendam necessarius est. Non enim potest vis intellectiva in actum credendi actualemque intellectionem procedere, nec actus illos producere, nisi mediante reali habitu fidei ac reali habituali scientia. — Insuper, si (ut ait Durandus) illud certius est extensive quod plures habet certitudinis modos, sequitur quod fides et actio ejus certiores sint extensive quam scientia et actio ejus, quoniam pluribus modis innotuit veritas fidei quam scientiæ, utpote : ex innumerabilibus miraculis, ex attestationibus Dei, ex apparitionibus et testimoniis angelorum sanctorum quamplurimis, ex innumerabilibus testibus prorsus idoneis, sanctis et glorificatis divinitus, ex vaticiniis Prophetarum, ex derelictione finali Judæorum, multisque aliis. Ita et intensive multo major est certitudo fidei quam scientiæ, quoniam fides multo plus ambiguitatem, dubitationem incertitudinemque excludit quam scientia : quoniam fides certiori innititur fundamento, videlicet lumini supernaturali, scientia autem lumini naturali, quod frequenter decipitur. At vero dum aliquid dividitur sive distinguitur, modi seu species distinctionis sumuntur prout formaliter ab invicem differunt, non prout materialiter coincidunt. Idcirco dum certitudo dividitur in certitudinem evidentiæ et adhærentiæ, certitudo adhærentiæ sumitur prout formaliter a certitudine evidentiæ differt, sicque falsum censetur quod scientia habet certitudinem adhærentiæ, sed solum certitudinem evidist. xxiii, q. 1, p. 402 C. dentiæ habet, quanquam alias etiam certitudinem adhærentiæ sortiatur. — Præterea sicut scientia Beatorum et fides sunt habitus distincti specifice, ita habent objecta distincta, vel unum et idem distinctum formaliter. Ideo falsum est, quod scientia Beatorum non est certior fide ex parte objecti, imo veritas prima sub alia ratione formali objectum est fidei atque scientiæ Beatorum. — Denique, quod firmitas adhæsionis non sit proprie certitudo, reprobatur auctoritate Apostoli protestantis : Scio cui credidi, et certus sum, etc.17 Imo viri heroici in fide plene illuminati, experiuntur se esse certissimos de credibilium ac fidei veritate. Qui etiam multo difficilius recederent a fide quam a scientia : imo pro fide, non pro scientia, acerbissimas mortes perferrent. Et breviter, nisi certissima esset fides, ejusque veritas maxima hujus vitæ certitudine fulciretur, non dixisset Apostolus : Licet nos Galat. 1, 8. aut angelus de cœlo evangelizet vobis præter id quod evangelizatum est vobis, anathema sit. Ideo sanctus pater Bernardus asseruit : Certior sum ipsa vita qua vivo, et ipsa luce quam cerno, quod quicumque secundum tenorem regulæ Ordinis nostri irreprehensibiliter fuerit conversatus, mox ut de corpore emigraverit, æterna beatitudine perfruetur. Unde et sanctus frater Ægidius, unus de primis fratribus gloriosi Francisci, ad insinuandum maximam fidei suæ certitudinem, potius voluit dicerre : Scio Deum, Patrem omnipotentem, et cetera quæ continentur in Symbolo, quam Credo hujusmodi. — Hæc breviter tetigisse sufficiat. Nec obviat his quod Hugo dicit, fidem certitudinem esse infra scientiam et supra opinionem, quia hoc dictum est de fide in quantum nondum clare intuetur quod credit.

Footnotes

  1. dist. xxix, q. 1. ↩

  2. Act. IV, 12. ↩

  3. Hebr. xi, 6. ↩

  4. Joann. i, 17. ↩

  5. Num. xiii, 24. ↩

  6. Apoc. xxi, 16. ↩

  7. Luc. 1, 37. ↩

  8. Act. x. ↩

  9. Joann. x, 35. ↩

  10. Joann. XVI, 12. ↩

  11. Cf. p. 433 A', 434 C. ↩

  12. De Cœlest. hier. c. IV. ↩

  13. * Irenes ↩

  14. q. II, a. 7. ↩

  15. Gen. II, 24. ↩

  16. Ephes. v, 32. ↩

  17. II Tim. 1, 12. ↩

Chapter 150 of 201