Gradus 30
DE VINCULO FIDEI, SPEI ET CARITATIS.
NUNC itaque post prædicta omnia manent fides, spes, caritas, tria hæc, quibus reliqua omnia conjunguntur atque arctissime colligata continentur. Major autem ex his caritas est : Deus enim rite appellatur. Equidem harum virtutum primam radium, secundam lucem, tertiam circulum intelligo :1 ex quibus omnibus unus splendor atque una claritas efficitur. Denique prima facere omnia et condere potest; sequens, Dei misericordiam circuit, nec confusum facit; tertia vero nunquam excidit, neque unquam currere desistit, neque eum qui a beata insania vulneratus fuerit, ultra quiescere sinit.
Qui de caritate loqui instituit, de perfecto loqui nititur. Enimvero de Deo verba facere, et anceps simul et periculosum est his qui parum caute quid moliantur advertunt. Sermo de caritate solis angelis notus est, atque illis ipsis per efficaciam illuminationis est cognitus. Caritas Deus est; ejus vero finem qui loqui instituit, cæcus quum sit, in abysso metiri arenam cupit.
Caritas quidem secundum qualitatem, similitudo Dei est quantum in hominibus fieri potest; secundum efficaciam autem, ebrietas est animæ; secundum proprietatem vero, fons est fidei, longanimitatis abyssus, altissimumque humilitatis pelagus. Caritas denique perfecta, est cujusque adversæ pravæque intentionis cogitationisque depositio : caritas enim non cogitat malum. Caritas, et tranquillitas, et filiorum adoptio, solis nominibus distinctæ sunt : sicut enim lumen, ignis et flamma in unam actionem conveniunt, ita de his quoque intelligendum est. — Pro defectus illustrationis mensura, timor inest animæ : nam qui sine timore est, aut caritate plenus aut in anima mortuus est. Ex perfecta tamen caritate verus et sanctus timor Domini nascitur, ex quo rursus Dei amor proficiscitur.
Nihil absurdum vel iniquum facere videbimur, si ab humanis rebus, desiderii et timoris et studii et zeli servitutisque et amoris Dei exempla ceperimus.2 Beatus qui tali in Deum fervet amore, quali turpis atque vesanus amator in eam mulierem quam diligit flagrat. Beati qui sic Dominum timent, sicut rei et morte mulctandi judicem ac tortorem metuunt. Beatus qui ita vera sollicitudine sollicitus erga Deum est, ut prudentes servi erga dominum suum. Beatus qui in eo zelo virtutibus invigilat quo zelotypi erga uxores suas. Beatus qui sic in oratione Domino adsistit, quemadmodum ministri qui regi adstant. Beatus qui ita Dominum ut homines jugiter placare atque obsequio tueri contendit.
Non ita mater lactenti puero ut caritatis filius Domino adhærere semper consuevit. — Is qui veraciter amat, ejus quem amat semper sibi proponit faciem, eamque intus summa cum voluptate complectitur. Nempe qui ejusmodi est, non jam vel in somnis potest quiescere, sed tunc quoque eum quem desiderat videt, atque cum illo una immoratur. Sicut in corporalibus, sic in incorporeis rebus fieri solet. Hoc jaculo quidam vulneratus dicebat de se ipso id quod admiror equidem : Ego dormio propter necessitatem, et cor meum vigilat per amoris magnitudinem.3
Id in signum tibi erit, o virorum optime, quod quum interierint feræ belluæ a cerva anima, tunc maxime concupiscit et deficit ad Dominum caritatis, igne veluti quodam spiculo percussa.4567 — Famis quidem efficacia et causa incerta simul et obscura est, sitis vero aperta atque manifesta, ardoremque solis omnibus manifestat. Quocirca et is qui Deum cupiebat, aiebat: Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum.8 — Si facies ejus quem diligimus, verissime nos totos immutat, serenosque et lætos ac sine mœrore efficit, quid actura est Domini facies invisibiliter in animam ab omni labe mundatam advenientis?
Timor quidem quoties ex intimo cordis prodierit affectu, liquefacere atque consumere sordes consuevit. Confige enim, inquit, a timore tuo carnes meas.9 Sed et caritas nonnullos quidem vastare solita est et consumere, secundum eum qui dixit:10 Vulnerasti cor meum. Quosdam vero etiam exsultare facit ac totos irradiat. In ipso enim, ait, speravit cor meum, et adjutus sum, et refloruit caro mea.11 Et gestiente corde, virescit facies. Quum vero jam totus homo divinæ caritati fuerit unitus, atque fere (ut ita dixerim) commixtus; tunc etiam exterius in corpore, veluti per speculum quoddam, claritatem serenitatemque animæ ostendet. Eam gloriam consecutus est Moyses ille Dei speculator.12 Atque hi qui hujusmodi æqualem angelis gradum adepti sunt, sæpe cibi corporalis obliviscuntur: imo vero illum rarius appetunt. Nec sane mirum: nam si sæpe etiam contraria affectio, cibi memoriam exclusit, reor eum qui hæc incorruptibilia gustaverit, quum supra naturam factus sit, nulla jam corporis imbecillitate detineri. Id enim veluti jam incorruptibile effectum, per caritatis flammam expiatum est, qua scilicet omnis reliqua flamma perrupta atque exstincta est. Imo vero ne ipsum quoque oblatum sibi cibum cum voluptate ulla suscipere omnino posse arbitror. Aqua quidem subterranea, virgulti radicem irrigat; horum vero animas cœlestis ignis nutrire consuevit.
Incrementum timoris, initium est caritatis; finis vero castitatis, theologiæ argumentum est. — Cujus Deo perfecte sensus uniti sunt, hic ab eo verbis ejus in secreto instruitur: nisi enim illi Deo copulati fuerint, grave ac periculosum est de Deo loqui. — Substantiale quidem Verbum castitatem perficit, præsentia sua mortificans mortem; hæc autem quum mortificata fuerit, protinus theologiæ discipulus illuminatur. — Verbum Dei quod ex Deo est, castum est, permanens in sæculum sæculi. Qui enim Deum non cognovit, scholastice loquitur; castitas discipulum theologum facit, per se ipsum asserentem Trinitatis dogma.
Qui diligit Dominum, fratrem suum dilexit:13 prioris enim demonstratio secundum est. Qui diligit proximum, nunquam adversus illum obloquentes tolerabit. Qui se Deum dicit diligere fratrique suo irascitur, similis est ei qui in somnis currit.
Fortitudo caritatis est spes: per hanc enim, mercedem caritatis exspectamus. Spes est incertarum divitiarum opulentia. Spes est indubitatus ante thesaurum thesaurus. Hæc laborum requies, hæc caritatis janua est. Hæc desperationis jugulatio, hæc absentium imago est. — Spei defectus, exterminatio est caritatis; simul atque illuxit spes, caritas apparuit. Huic annexi sunt labores, ex hac pendent fatigationes, hæc misericordia circumdatur. Spe subnixus monachus, acediæ jugulator est, ex hujus gladio illam triumphans. Spem parit divinorum munerum experimentum: nam qui hæc expertus non est, non sine hæsitatione perstat. Spem solvit iracundia: hæc enim illam confundit. Vir autem iracundus nunquam erit honestus.
Caritas prophetiæ indultrix est; caritas prodigia fieri præstat; caritas illustrationis abyssus est. Caritas fons igneus est, qui quanto magis mundat*, tanto magis sitientem amplius exurendo consumit.14 Caritas angelorum status est, profectusque sæculorum.*
Annuntia nobis, o decora inter virtutes, ubi pascis oves tuas, ubi moraris in meridie.15 Illumina nos, irriga nos, deduc nos, oramus : jam enim ascendere cupimus ad te. Tu quippe dominaris omnium ; nunc autem in intimis penetralibus vulnerasti animam meam, nec possum continere flammam tuam :16 unde quum te laudavero, quo proficiscar? Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas atque mortificas.17 Tu humilias ut vulneratum superbam cogitationem ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos, inexpugnabilesque facis amatores tuos. Quonam vero modo Jacob te scalæ innixam viderit, addiscere festino. Quæso, quænam sit ascensus istius species avide sciscitanti eloquere, qui modus, quod compendium illius :18 quas veluti ascensiones compositionis graduum in corde suo disposuit amator tuus.19 Quis præterea sit horum numerus scire sitiebam, quantumque cursus illius tempus sit. Ductores enim annuntiavit, qui luctam tuam visionemque didicerat ; ceterum clarius aliud noluit (imo vero non valuit) dicere.
Illa vero veluti e cœlo mihi visa regina, in auribus animæ meæ colloquens ait : Nisi solvaris ista crassitudine, o fervens amator, speciem meam cujusmodi sit, addiscere non potes. Scala vero virtutum spiritualem compositionem te doceat. In ipsius ego vertice firmata sum, sicut de me magnus ille arcanorum cognitor aiebat :20 Nunc vero manent fides, spes, caritas, tria hæc ; major autem omnibus est caritas.
INTENTA CONCLUSIO
HIS qui in libro vitæ nomina sua adscribi volunt, optimam cursus viam liber iste apertius ostendit. Hunc enim perlegentes, inveniemus absque errore sequi se volentes ducere, atque ab omni lapidis offensione servare illæsos, scalamque nobis a terrenis adusque sancta sanctorum erectam præferentem, Deumque dilectionis ipsius culmini innixum indicantem.21 Quam scalam, ut reor, supplantator ille vitiorum Jacob in cubili exercitationis quiescens vidit. Ceterum ascendamus, quæso, prompte atque fideliter intellectualem hunc atque cœlestem ascensum : cujus quidem initium est terrenorum omnium abrenuntiatio, finis vero, caritatis Deus.
EXHORTATIO AD ASCENSUM SCALÆ
ASCENDITE, fratres, ascendite, ascensiones in corde prompte disponentes, ejusque memores qui ait :22 Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei nostri, qui perfecit pedes nostros sicut cervi, et super excelsa statuit ut vincamus in via sua.2324 Currite, obsecro, cum illo qui ait : Festinemus donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :25 qui per visibilem ætatem triginta annorum baptizatus, tricesimum gradum in spirituali scala sortitus est :26 quippe caritas Deus est. Illi laus, illi imperium, illi fortitudo, illi omnium bonorum causa inest fuitque et erit in infinita sæcula. Amen.
Footnotes
-
1 Joann. iv, 8, 16. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Cant. v, 2. ↩
-
Marc. ix, 22. ↩
-
Rom. v, 5. ↩
-
1 Cor. xiii, 8. ↩
-
1 Cor. xiii, 13. ↩
-
Ps. xli, 3. ↩
-
Ps. cxviii, 120. ↩
-
Cant. iv, 9. ↩
-
Ps. xxvii, 7. ↩
-
Exod. xxxiv, 29-35. ↩
-
1 Joann. iv, 21. ↩
-
* manat ↩
-
Cant. i, 6. ↩
-
I Par. xxix, 12. ↩
-
Ps. lxxxviii, 10, 11. ↩
-
Gen. xxviii, 12, 13. ↩
-
Ps. lxxxiii, 6. ↩
-
I Cor. xiii, 13. ↩
-
Gen. xxviii, 12, 13. ↩
-
Ps. lxxxiii, 6. ↩
-
Ps. xvii, 34. ↩
-
Is. II, 3. ↩
-
Ephes. IV, 13. ↩
-
Luc. III, 23. ↩
Chapter 100 of 100