Skip to the text

Gradus 29

DE BEATA TRANQUILLITATE ANIMÆ.

ECCE nos quoque qui in profundissimo ignorantiæ lacu tenebrosisque perturbationibus et umbra mortis hujus corporis constituti sumus, summa improbitate et audacia de terrestri cœlo philosophari incipimus.

Habet firmamentum stellarum pulchritudinem; beata vero tranquillitas habet virtutum ornamentum. Nihil enim aliud ejusmodi tranquillitatem esse ego reor, nisi mentis intimum cœlum versutias dæmonum ludibria jam æstimans. Ille igitur proprie tranquillus est et intelligitur, qui carnem quidem omni corruptionis labe purgavit, mentem vero supra creaturam omnem elevans, omnes illi subjicit sensus, atque vultui Domini animam sistens, supra virium suarum modum in illum se semper extendit. — Quidam rursus beatam hanc tranquillitatem esse definiunt animæ resurrectionem ante resurrectionem corporis; alii perfectam cognitionem Dei, ab angelis secundam, esse aiunt.

Hæc itaque perfectorum perfecta et infinita perfectio, sicut mihi quidam qui illius gustum ceperat aperuit, ita sanctificat atque a terrenis omnibus rapit, ut plurimam jam carnalis vitæ partem postquam hunc cœlestem portum occupaverit, veluti in cœlo per excessum mentis ad speculationem attollat. De quo is qui bene fuerat expertus, quodam in loco ait : Quoniam Dei fortes terræ vehementer elevati sunt.1 Hujusmodi fuisse Ægyptium illum novimus qui quoties cum aliquibus orabat, manus suas diutius in oratione extensas non dimittebat.

Est inter hujusmodi beatos alius alio tranquillior : alius enim fortiter adversatur atque odit iniquitatem; alius inexplebiliter virtutibus ditatur. — Etiam et castitas tranquillitas dicitur : et merito sane. Principium est enim communis resurrectionis atque corruptibilium incorruptionis.

Tranquillitatem ostendit qui ait : Sensum Domini possideo.2 Hanc item insinuavit Ægyptius qui se ait non timere Dominum. Eam item ille ostendit qui ut ad se perturbationes et tentamenta redirent oravit. — Quis ante futuram claritatem, ita ut Syrus iste sacra hac tranquillitate dignus habitus est? Nempe celeberrimus inter Prophetas David : Remitte mihi, inquit ad Dominum, ut refrigerer.3 Hic autem Dei athleta : Remitte, ait, fluenta gratiæ tuæ.

Tranquillitatem habet anima quæ ita in virtutum qualitatem atque habitum sicut vitiosi in voluptatum traducta est. Si hic finis est gastrimargiæ, se ipsum etiam non appetentem, avide ad cibum impellere; hic profecto finis erit continentiæ, etiam esurientem se continere, natura jam libera atque nulli rei penitus obnoxia. Si hic finis est libidinis, in ipsa muta animalia resque inanimatas insanire; iste profecto castitatis finis erit, in omnibus veluti ea sint sine anima, sensus innocuos servare. Si finis iste avaritiæ est, nunquam congregare desinere vel satiari; hic profecto finis nuditatis erit, neque proprio corpori parcere. Si is acediæ finis est, quantalibet in requie carere patientia et agitari; hic erit patientiæ finis, ut quamvis in tribulatione quis sit, requiem tamen se habere arbitretur. Si hoc est inanis gloriæ culmen, etiam quum nullus adsit qui laudare possit, fingere simulationis opera; hæc profecto contrariæ rei species erit, si nunquam, etiam in conspectu laudantium, nostra intentio ab inani gloria subripiatur. Si est iracundiæ pelagus, nemine præsente irritari atque efferari; sane istud erit longanimitatis profundum, sive sit præsens sive absens qui maledictis insequitur, eadem animi tranquillitate durare. Si hæc species perditionis vel superbiæ est, in vili atque humili habitu extolli; istud certe saluberrimæ humilitatis argumentum, in excelsis conatibus et recte factis humilem tenere mentem.

Si hoc perfectæ vitiositatis argumentum est, omnibus quæ dæmones inserunt protinus cedere; hoc reor beatissimæ tranquillitatis indicium, posse efficaciter dicere:4 Declinantem a me malignum non cognoscebam, neque quomodo advenit neque cujus rei gratia, neque quomodo abscessit; sed omnino ad hujusmodi insensibilis sum. Qui totus hoc statu dignus habitus fuerit, adhuc in carne degens ipsum in se habitantem Deum in omnibus verbis et operibus et cogitationibus ducem et gubernatorem habet. Unde et quasi divinæ voluntatis vocem quamdam per illuminationem interius percipit; atque humana omni doctrina celsior factus, dicit: Quando veniam et apparebo ante faciem Domini?5 Neque enim jam fero desiderii vim atque efficaciam, sed quæro quam dedisti mihi ante carnis hujus lutum, immortalem pulchritudinem. Qui ejusmodi est,

Galat. u, 20. II Tim. iv, 7.6 ne multa dicam, vivit quidem jam non ipse, vivit autem in eo Christus, ut ait qui bonum certamen certaverat, cursumque consummaverat, et fidem servaverat.7 — Non constat ex uno pretioso lapide diadema regni, neque consummatur ista beata tranquillitas si vel unam aliquam virtutem negligamus.

Tranquillitatem intelliges tu quidem cœlestis Regis in cœlis regiam;8 multas vero mansiones, eas quæ sunt intra civitatem istam habitationes;9 porro cœlestis hujus Jerusalem murum, peccatorum remissionem intellige.

Curramus, fratres; curramus, rogo, quatenus ingressu thalami regiæ aulæ potiri mereamur. Quod si ex aliquo vel onere vel anticipatione vel tempore ob calamitatem non ferendam præoccupati fuerimus, vel mansionem aliquam circa thalamum ipsum occupare studeamus. Sin vero adhuc tepescimus et remissi sumus, vel intra mœnia ipsa modis omnibus inveniri curemus: nam qui ante finem vitæ in ea non fuerit ingressus, imo vero illa etiam transcenderit, in solitudine dæmonum et vitiorum commorabitur. Idcirco etiam quidam orabat dicens: In Deo meo transgrediar murum. Et alius quasi ex persona Dei ait: Nonne peccata vestra sunt quæ separant inter me et vos?1011 Perfigamus, o amici, medium sepis parietem quem male per inobedientiam ædificavimus.12 Accipiamus hinc debiti solutionem, eo quod in inferno desit qui sanare vel debita dimittere possit. Videamus ergo, fratres, et festinemus: ad hoc enim in militiam cœlestis Imperatoris adscripti sumus. Quicumque enim per regenerationis lavacrum Dominum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, dicens:1314 Vacate, et videte et agnoscite quoniam ego sum Deus, tranquillitasque et a vitiis redemptio. Ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen.

Suscitat quidem a terra mentem inopem atque a stercore vitiorum erigit pauperem beata tranquillitas, quæ videlicet liberatio a vitiis cordisque munditia est;15 laudatissima vero semperque veneranda caritas collocat eum cum principibus populi Domini, et sedere facit cum spiritibus angelicis.

Footnotes

  1. Ps. XLVI,10. juxta LXX. ↩

  2. 1Cor. u,16. ↩

  3. Ps. xxxviii, 14. ↩

  4. Ps. c, 4. ↩

  5. Ps. xli, 3. ↩

  6. Galat. ii, 20. ↩

  7. II Tim. iv, 7. ↩

  8. Joann. xiv, 2. ↩

  9. Apoc. xxi, 12. ↩

  10. Is. lix, 2. ↩

  11. Ps. xvii, 30. ↩

  12. Ephes. u, 14. ↩

  13. Ps. xlv, 11. ↩

  14. Joann. i, 12. ↩

  15. Ps. cxii, 7, 8. ↩

Chapter 99 of 100