Enarratio in epistolam
STANS PETRUS IN MEDIO PLEBIS, DIXIT : VIRI FRATRES, VOS SCITIS QUOD FACTUM EST VERBUM PER UNIVERSAM JUDÆAM, ETC. Act. x, 37-43.
SALVATOR noster sicut per se ipsum ante testatus fuerat (quemadmodum Matthæus scribit) se non missum nisi ad oves quæ perierunt domus Israel;1 ita et Apostoli primo Judaicæ genti Christum evangelizarunt, maxime autem Petrus, qui missus fuit in circumcisionem.2 Verumtamen, quum vocatus fuisset ad Cornelium, et illata ei esset visio de omni genere animalium occidendo et manducando, hoc est mundo et immundo, didicit nullum hominem immundum dici debere, id est a via salutis excludendum, sed omnes ad Christum trahendos.
Stans igitur Petrus in medio plebis, hoc est coram centurione et aliis gentilibus qui ipsum vocaverant, prædicavit illis Jesum, et dixit : Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judœam, id est prædicationem Jesu ibidem esse disseminatam. Miracula etenim Christi fecerunt eum in locis vicinis hinc inde famosum. Incipiens enim Jesus prædicationem suam a Galilœa : sicut in passione Judæi dixerunt, Commovet populum, docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc;3 post baptismum quod prædicavit Joannes, Jesum a Nazareth. Joannes enim Baptista populum baptizando, insinuavit eis Christum venisse, dicendo : Medius vestrum stetit quem vos nescitis.4 Vel sic : « Incipiens » Jesus publice prædicare « post baptismum » quo fuit a
A Joanne baptizatus : scitis, inquam, « quod prædicavit Joannes Jesum », tanquam ejus præcursor. Prædicavit autem Joannes Baptista, quomodo unxit eum, scilicet Jesum secundum naturam assumptam, Deus Pater seu Trinitas, Spiritu Sancto et virtute, hoc est plenitudine gratiæ et sanctitatis, seu potestate in miraculis peragendis. Nam et Spiritus Sanctus Christum ut hominem unxit et misit, juxta illud in Isaia : Et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus.5 Hinc de Christo dixit Baptista, Non ad mensuram dat Deus Spiritum, scilicet homini Christo :6 nam gratia ejus quodammodo infinita consistit. Hæc unctio spiritualis et invisibilis, data est animæ Christi in ipso suæ creationis primordio, quo simul cum carne unita est Verbo, totius gratiæ fonti æterno.
Qui pertransiit, inter homines conversando, ambulando et prædicando, benefaciendo, id est multa beneficia dando hominibus, et sanando omnes oppressos a diabolo.7 Multos quippe obsessos curavit. Spiritualiter quoque dæmonibus plenos convertit ad Deum, sicut de Maria Magdalene ejecit septem dæmonia.8 Imo, quantum in ipso fuit, sua benedicta passione universos peccatores salvavit.9 Quicumque autem in mortali jacet peccato, a dæmonibus est oppressus, prostratus, victus et excæcatus. Verum quod ait, « omnes oppressos », accipi potest de generibus singulorum, po-
Footnotes
Chapter 34 of 34