Skip to the text

Articulus 33

DE MULTIPLICI EFFECTU SEU FRUCTU DOMINICÆ PASSIONIS.

SUPER tertium Sententiarum, Albertus, Alexander ac alii diffuse loquuntur de multiplicibus saluberrimisque effectibus passionis dominicæ. Operatus est enim Dominus et Salvator nostram salutem per modum meriti: imo quidquid in sæculo isto fecit ac pertulit, meritorium nobis fuit. Item per modum sacrificii, quoniam obtulit se oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Apostolus quoque: Pascha (inquit) nostrum immolatus est Christus.12 Et rursus per modum redemptionis, quoniam pretio sanguinis sui nos redemit de servitute peccati, et de jure ac potestate diaboli, quemadmodum princeps ait Apostolorum: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati.3 Et item per modum satisfactionis. Ille namque proprie dicitur satisfacere pro offensa, qui exhibet ei qui offensus est, id quod æque aut plus diligit quam oderit ipsam offensam. Porro Filius Dei ex ardentissima caritate et summa obedientia patiendo, plus Deo Patri exhibuit quam exigit recompensatio offensæ aut culpæ humani generis. Primo propter magnitudinem caritatis ex qua patiebatur. Secundo propter dignitatem vitæ suæ, quam pro satisfactione et recompensatione ponebat: quæ fuit vita Dei et hominis. Tertio propter generalitatem suæ passionis et vehementiam assumpti doloris. Propterea passio Christi non solum sufficiens sed et superabundans satisfactio fuit pro totius generis humani peccatis: imo, quia ineffabiliter major fuit caritas et virtuositas Christi quam malitia occidentium eum, ideo potuit multo plus satisfacere sustinendo, quam illi potuerunt offendere ipsum crucifigendo, in tantum quod passio ejus superabundans fuit ad satisfaciendum pro peccatis crucifigentium ipsum. Unde super Joannem loquitur Augustinus: Sanguis Christi in remissionem peccatorum sic fusus est, ut possit delere etiam ipsum peccatum quo fusus est.

Itaque per Christi passionem redempti sumus a jugo diaboli, a servitute peccati, a damnatione inferni, a pœnis originalis peccati; apertaque est janua regni cœlestis, et Deo reconciliamur, ac nostræ damnationis chirographum est deletum, atque charismata gratiarum consequimur, imo ab omni culpa in Baptismo mundamur. Christus sua passione spoliavit infernum, reparavit ruinam angelorum, plenitudinem gratiæ et salutem nobis promeruit, sibi ipsi præmium accidentale promeruit, reparavitque pacem inter homines et angelos sanctos, et Judæos ac gentiles in unam congregavit Ecclesiam.

Insuper, passione sua nos instruit ad virtutes, confortat contra tentationes; debilitat fomitem, supplet imperfectum nostrum, caritate accendit nos, et omni virtute nos armat. Hinc loquitur Augustinus: Inspice vulnera pendentis, sanguinem morientis, pretium redimentis, cicatrices resurgentis. Cor habet apertum ad diligendum, caput inclinatum ad osculandum, extenta brachia ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum. Hæc quanta sint cogitate, hæc in statera cordis vestri appendite, ut totus vobis figatur in corde, qui totus pro vobis fixus fuit in cruce.

Postremo, ab omni excessu verborum, ab omni immoderantia morum ac vitiorum nos reprimat ac refrenet jugis memoria verborum quæ Christus in patibulo pendens locutus est: quæ et nos spiritualibus instruunt doctrinis. Primo etenim dixit: Pater, ignosce illis. Quod fuit verbum summæ patientiæ.4 Quo informamur in omni adversitate patientiam custodire, iram refrenare, et pro injuriatoribus exorare, eosque excusare pro posse, nec immoderate eorum culpam gravare. Secundum verbum fuit quod dixit latroni: Hodie mecum eris in paradiso.5 Quod erat verbum maximæ consolationis, præcipuæ liberalitatis, atque potissimæ indulgentiæ. Quo docemur consolari afflictos, et indigentibus liberaliter subvenire, veniamque poscentibus cito ignoscere. Tertium fuit verbum maximæ pietatis ac solertissimæ provisionis, quo dixit ad adstantem desolatissimam suam Matrem: Mulier, ecce filius tuus;6 et ad Joannem, Ecce mater tua. Quo docuit nos curam habere parentum, et providos esse ad ipsos. Quartum fuit verbum prudentiæ et sanctæ dilectionis, quum dixit, Sitio: quia et nostram sitivit salutem, et corporalis suæ sitis veritatem expressit.7 Quo erudimur propriam et proximorum ardenter affectare salutem, et indigentiam nostram prudenter exponere. Quintum fuit: Eli, Eli, etc.8 Quod fuit verbum piæ cujusdam querimoniæ, ac confidentiæ certæ ad Patrem. Quo instruimur necessitates nostras Deo pie conqueri et confidenter fateri, atque in omni necessitate ad ipsum confugere ac orando clamare. Sextum, quum dixit:9 Consummatum est. Quod erat verbum felicis triumphi. Quo docemur in bonis actibus perseverare usque ad finem. Septimum fuit:10 Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Quod fuit verbum sapientissimæ dispositionis. Quo docuit nos ut Deo nos ipsos finaliter committamus, tanquam fidelissimo ac benignissimo Patri, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Ephes. v, 2. ↩

  2. 1 Cor. v, 7. ↩

  3. 1 Petr. 1, 18, 19. ↩

  4. Luc. xxiii, 34. ↩

  5. Ibid. 43. ↩

  6. Joann. xix, 26, 27. ↩

  7. Ibid. 28. ↩

  8. Matth. xxvii, 46. ↩

  9. Joann. xix, 30. ↩

  10. Luc. xxiii, 46. ↩

Chapter 33 of 34