Skip to the text

Initium

DE JUDICIO MORTIS

ET VARIIS CASIBUS EJUS

DE JUDICIO MORTIS ET VARIIS CASIBUS EJUS¹

Lex metuenda premit mortalibus omnibus una, Mors cita, sed dubia nec metuenda venit.

Circuit et surgens sol vitam præstat, et idem Quum cadit, annihilat quod nihil ante fuit.

Sic dat, sic retrahit, iterum trahit atque retraxit Omnia sol gyrans, quod dedit ipse trahit.

Ex utero natis posita est lex : ire, sed esse Certos sub sole perpetuare nihil.

Ex utero natis pedetentim calle sub ipso Subdola mors comes est, nos laqueare studens.

Passibus invigilat nostris mors omnia rodens, Nec sinit esse diu quidquid in orbe fluit.

Quotidie cadimus; viventes, fila sororum Atropos abrumpens æmula, sæpe terit.

Altera natura mors est, mors altera casu; Mille modis mortes unica vita gerit.

Pulsibus innumeris agitatur ut æquore puppis, Sic rapitur variis vita agitata malis :

Fluctibus aut morbo, seu flammis, strage, veneno, Marte; fames, calidum, frigora, cura, nocent.

Ergo quis in tantis possit Cras dicere vivam, Quum videat quoties mors male visa ferit ?

Non licet, ut video, vanæ confidere vitæ, In qua nulla fides est, nisi certa mori.

Finge quod adspicias morientem, sed freme : namque Consimili pœnæ te vocat una dies.

Finge quod adspicias corrosum vermibus : ecce Consimili dente te petit illa lues.

Imo tremenda lues breviatio tota dierum, Qua labor idem unus te premet atque dolor.

Ortum quæque suum repetunt terramque sequuntur; Flos fluit, umbra fugit, omnia nata cadunt.

Nil reputo longum dubius quod terminus angit, Crastina forte dies est mihi sola dies.

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559.

Est brevis illa dies hodie, quia forte dierum Est mihi meta dies, heu! metuenda dies.

Atque horrenda dies, quia tunc mihi meta merendi Clauditur, illa dies lætave dira dies.

Proh! quicumque dies sibi longos æstimat, errat. Nulli est tota dies vivere tuta dies.

Frustra dico: Dies. Sit mentio nulla dierum, Quum stet nulla dies, una nec hora quies.

Ut placet in longum vitæ spem temporis auge, Ex nihilo nihilum mox erit atque nihil.

Mille fuere viri, milleni millia mille, Corpus humo putruit, nomine fama caret.

Sed superest meritis mercedem sumere dignam, Optima pro meritis et vitiosa pati.

Adspice judicium metuendum judice tanto, Qui notat, et veniet illa tremenda dies.

Ergo time, metue, te construe, dirige mentem; Vive mori præsto, debita ferre para.

Dum licet et spatium vitæ datur, ista relinque Pro patria cœli, qua sine fine dies. Non est illa dies cursus ut ista dies. Est Deus illa dies, ultima nostra quies.

SERMO DE PRÆELECTIONE PORTIONIS DIVINÆ

SERMO DE PRÆELECTIONE

PORTIONIS DIVINÆ

Sermonem hunc in limine Commentariorum in IV Sententiarum libros, Coloniæ 1535 et Venetiis 1584, proœmii vel præfationis instar præfixum, hic ex Coloniensi Petri Quentel editione 1535 subjicimus, quem Collationum duarum pro Capitulo generali Ordinis Cartusiani, de quibus in Elencho operum Dionysii n° 169, haud temere forsan quis alteram suspicabitur.

PARS mea Dominus, dixit anima mea: propterea exspectabo eum. Thren. III, 24.

Principe theologorum, sacro atque divino Dionysio, in de Cœlesti hierarchia, capitulo primo, testante, luciformis ex æterno Patre ad nos manans radius, mentes nostras implet et illuminat, et denuo tanquam vivifica virtus easdem reducit et ad fontanam primi creantis principii lucem convertit unitatem, deificam præstans deiformemque in nobis simplicitatem efficiens. Ideoque in epistola ad Joannem apostolum theologus Dionysius :1 Divinæ (inquit) amatores veritatis in Deum reducti, angelicam atque impassibilem et velut incorpoream vitam in carne inchoantes assumunt. Summa quippe omnis creatæ mentis perfectio ipsa est divinæ operationis et vitæ imitatio et participatio. Et hoc in libro de Sacro principatu angelico, capitulo tertio, dixit Theologus. Hæc nempe divina imitatio, deificatio mentis rite censetur. Et quemadmodum in de Ecclesiastica hierarchia, primo capitulo, Dionysius scripsit, deificatio hæc mentis creatæ, unio ejus est conformitasque ad Deum. Hanc deificationem omnis supercœlestis animus omnisque vere Christianus summe et finaliter cupit, et ad eam in omni quod agit immobiliter cernit : quoniam ipsa finis est itemque consummatio omnis desiderii, singultus atque suspirii.

Interea, quoniam nisi in Deo manentes, nil prorsus valemus boni efficere, Deus vero, uti capitulo tertio de Divinis nominibus summus docet Theologus, omnibus quidem adest, ei autem non omnia adsunt, sed tunc ei adsumus, dum revoluto animo, castissimis in eum mentem nostram precibus effundentes expandimus, thearchici suspirantes participium luminis, et in divinæ superlucifluæ prorumpentes præconia lucis, sacras hymnologias ac thearchiæ dulcifluos hymnos; ideo Jesum invocantes, qui est divinissima et causalissima mens, sicut capitulo primo Humanæ hierarchiæ Theologus asserit, ut ejus purissimis illustremur splendoribus, ipsius præstantissimam Matrem, amantissimam Dei, incomparabilem Virginem, salutemus devote.

Cardo (si tenetis) cœpti sermonis, divinæ erat præelectio portionis : quoniam quidem vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Neminem enim amat Altissimus nisi qui cum sapientia permanet.23 Et hæc insuper est vita æterna, ut cognoscamus Deum nostrum.4 Verumtamen, quoniam scientia sine caritate sic est quemadmodum caro sine spiritu, et spiritus sine gratia (quippe quæ sine ea inflat, informis est et vehementius damnat), propterea de Dei agnitione ac dilectione jam nunc pro viribus fari par erit.5 Sed advertendum atque pensandum quod in omnibus suis theologicis libris Dionysius Timotheo tam districte committit : Hæc, inquiens, vide ne quis indoctorum videat. Denique quos ipse indoctos appellet capitulo primo Mysticæ theologiæ pandens : Hos, inquit, eos aio qui in sensibilibus detenti sunt, et nihil superessentialiter esse arbitrantur. Hi equidem quod capere nequeunt, non utique venerantur neque humiliter discere cupiunt, sed irridentes contemnunt. Absit autem longe a me, ut de vestrum aliquo ita opiner. Igitur contuendum quemadmodum in epistola tertia ad Caium monachum noster ait hierarcha, sublimis Areopagita : Occultissimum ac superessentiale divinæ naturæ humanitus essentiatum, in conspectum nostrum processit, id est, Verbum Dei per assumptam humanitatem divinæ nos intelligentiæ consortes effecit, et sapientiales archetyparum exemplariumque radios rationum influxit.

Itaque Dei et Creatoris sui contemplationem desiderans vultumque requirens, intendat paulisper quoniam (ut ait Theologus capitulo primo de Divinis nominibus, et ultimo capitulo de Hierarchia mundana, primo quoque Mysticæ theologiæ capitulo) duplici via ad superaltissimæ Divinitatis speculationem proficiscendum est, utpote per positionem, et item principalius per ablationes. Enimvero, quum sit Deus excelsus universorum causa fontana et exemplare principium, a quo, ut Aristoteles ait, dependent cœlum et terra, atque a quo, secundum Platonem et Proclum, totus mundus substantiam sortitus est; necesse est in eo omnium et singulorum perfectionem nobilitatemque fateri, verumtamen per excellentiorem superexaltatumque modum. Hoc autem modo Deum laudantes, ut Mysticæ theologiæ capitulo secundo magnus ait Theologus, a præstantissimis ordiri sicque pedetentim ac seriatim ad inferiora descendere oportet.

Denique secundum modum hunc laudat Theologus Deum benedictum in libro de Divinis nominibus, quoad absoluta, in libro quoque de Divinis characteribus, quoad relativa. Et ut capitulo quarto de Divinis nominibus sacer disseruit, Dei natura bonitas est, estque Deus gloriosus essentialiter bonus. Et qui hoc intelligit, gratus sit, quoniam multum intelligit, si tamen id ipsum sincere intelligit. Siquidem, quemadmodum in Summa contra gentiles Doctor sanctus inducit, nullius entis natura vel species minorari in eo potest ab essentiali sui perfectione, vera et plena :6 sicut quidquid ad essentialem hominis perfectionem pertinet, omni utique homini inest. Nam species rerum se habent ut numeri. Quia igitur Dei natura est bonitas, quidquid ad bonitatis nobilitatem, excellentiam, plenitudinem perfectionemque pertinet, in eo esse necesse est. Plenitudini autem perfectæque bonitatis nobilitati, omnis (ni fallor) repugnat finis bonitatis ac limitatio terminans : et ob id quidquid ad bonitatis decorem majestatemque pertinet, Deo eminentissime penitus convenit. Unde elucescit, quod divina bonitas incommutabilis sit, a nullo dependens nulliusque indigens, sed summa felicitas, immensa suavitas, purissima vita infinitumque lumen.

Unde capitulo quarto de Divinis nominibus ait Theologus : Quemadmodum sol iste corporeus non deliberans neque præcogitans, sed ob ipsam inditæ sibi lucis plenitudinem congenitamque proprietatem, cunctis capacibus splendoris sui radios influit, nil prorsus, quantum in se est, neque in tenebris nec in caligine deserens; sic æternus increatusque Sol ex ipsa propriæ bonitatis naturali proprietate, liberalissima munificentia ac incessanti ardore, omnem entium ordinem lucis suæ emicatione constituit, irradiat atque conservat, et bonificos insuper boniformesque radios super vultum vere effundit: quorum communicatione radiorum vigoreque luminum omnes supercœlestes essentiæ indissolubilis ac immortalis subsistentiæ factæ sunt, indestructibilem imminorabilemque virtutem adeptæ, et in deiformibus ac hierarchicis actibus sempiternales infatigabilesque effectæ. Hi splendiflui atque purissimi radii ex parte fontis uniformes, serenissimi simplicesque sunt. Porro secundum participantiam gradus ac ordinis dispertiuntur, obtenebrantur et distinguuntur. Ipsi vero omnem naturæ vultum, omnem naturam creatam venustant, adornant, illuminant: qui si vel in ictu oculi desuper subtraherentur, omnis mox immortalium atque mortalium, cœlestium ac terrenorum pulchritudo tabesceret, et in primordiales originalis chaos tenebras cuncta repente deciderent.

In tertio autem ejusdem libri capitulo Dionysius S. Hierotheum vehementer exaltat: cujus occasione præconii ea quoque verba inseruit ex quibus elici solet, dormitioni sanctæ Virginis interfuisse Dionysium. Et ego utique expositionem hanc amo, non arguo. Verumtamen qui scripta S. Elisabeth de tempore quo post passionem Filii Genitrix sancta vixit, contentiose defendere vellet, aliter quam de corpore Mariæ Dionysii verba exponere posset. Sic enim ait una translatio. Siquidem Timotheo loquens Theologus:7 Nos (inquit) ut nosti, et ipse, et multi sanctorum nostrorum fratrum, convenimus ad visionem corporis vitæ principis et quod Deum suscepit; aderat autem frater Domini Jacobus, et Petrus summa et provectissima theologorum summitas. Postea visum est ut universi hierarchæ (id est Apostoli) laudarent sicut unusquisque erat sufficiens, infinitæ virtutis bonitatem thearchicæ infirmitatis.8 Porro alia translatio sic habet: Nos, ut æstimatur, et tu, et multi sanctorum nostrorum fratrum, in visionem vitam inchoantis et Deum recipientis corporis convenimus. Aderat autem et Dei frater Jacobus, et Petrus vertex et honorabilissima theologorum summitas. Hæc verba, ut Vercellensis exponit, de corpore Christi intelligi habent. Refert namque quosdam cum apostolicis discipulis convenisse in montem Sion Apostolos ad disputandum conferendumque de incarnatione Verbi: et sic quod ait Dionysius « in visionem », exponitur « in contemplationem ». Prima tamen expositio communior est, et mihi utique amplius placet.

Amplius autem, post Bonum, præstantissimum Dei nomen, et in quo sancta Divinitas limpidius contemplatur, est Esse, ut capitulo quinto de Divinis nominibus ait Theologus. Unde Deus gloriosus Moysen Dei nomen sciscitantem affari orsus: Ego (inquit) sum qui sum; hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me.9 Et Unigenitus Dei: Antequam (asserit) Abraham fieret, ego sum.10 Unde, sicut in Summa contra paganos, in libro de Esse et essentia, sanctus Doctor determinat, Deus est esse tantum, id est, Deus est esse purum, incompositum, simplicissimum, in se subsistens, ideale ac separatum.11 Esse equidem, ut Boetius et Damascenus edisserunt, actualissimum et formalissimum est. Divinum ergo esse absque omni commixtione ac additamento, in se supersimplicissime perseverans, omnem actualitatem et formalitatem plenissime atque perfecte complectitur. Ideoque divinum esse sine simplicitatis suæ injuria vitale est, sapientiale, omnipotens, felicissimum, liberrimum, summe dulce, summe amabile, summe pulchrum, justum, sanctum, benignum, et quidquid præstans est atque præclarum; neque est in Deo diversitas ulla, sed omnia hæc in superadorando Deo simplicissima unitas sunt et purissimum lumen. In hoc tamen summi distant theologi, quoniam Hilarius et Damascenus, Boetius et Anselmus præordinant in divinis nominibus Bono Ens; Dionysius autem et Hierotheus primum Dei nomen adstruunt fore Bonum, in hoc ipso, ut Thomas testatur, Platonem sequentes.

Præterea, post hæc aptissimum lucidissimumque Dei nomen est Actus. Et id a philosophis præcipue dictum recordor : quoniam nec Dionysius de hoc nomine mentionem induxit. Est igitur, ut duodecimo Metaphysicæ Aristoteles ait, Deus actus purus. Et quidem hoc tam subtile est, si rite intendo, ut altius volare non possit naturale ingenium : ideoque inde pro nunc celeriter transeo. Tantumdem vero dicendum, quoniam actus et potentia dividunt ipsum ens. Unde sicut infimum entium, scilicet materia prima, est pura potentia, cujus secundum se est dumtaxat moveri et pati; sic primum in entibus est purus actus, cujus secundum se est cuncta movere et agere, nil posse recipere, non pati, non mutari, non perfici, nec quidpiam de potentialitate habere admixtum.

Et quidem hæc est via positiva contemplandi æternam inscrutabilemque Divinitatem, ad quam omnis nostra agnitio omnisque dominicæ passionis ac humanitatis Christi contemplatio ordinanda est. Ipsa quippe præstantior est, sincerior atque suavior, mentem (si tamen capax facta est) amplius inflammans, devotiorem quoque humilioremque reddens.

Porro via negativa contemplandi Ineffabilem, ut Dionysius adstruit, efficacior est.12 Et in ipsa ab infimis ordiri par est, prout capitulo secundo Mysticæ theologiæ Theologus fassus est. In primis quippe sensibilia omnia, hinc vero intelligibilia atque dignissima, a superviventi et cunctis incomparabiliter infiniteque superexaltato Deo auferre oportet, uti quarto et quinto capitulis Mysticæ theologiæ docet. Ideoque in exordio epistolæ ad Dorotheum scripsit Sanctus, quod divina caligo in qua Deus habitare perhibetur, inaccessibile lumen est;1314 et ut in epistola prima ad Caium adstruit, si quis in ea quid vidit, non Deum vidit, sed aliquid eorum quæ post Deum sunt, divinorum videlicet effluxus donorum, in quibus fontale causaleque jubar utcumque resplendet. Unde ad Caium, epistola secunda, ait Dionysius, quod omnium summitas super Divinitatem bonitatemque consistit, prout scilicet a nobis eas intelligere possibile exstat.

Insuper autem de dilectione Dei paulisper dicturus, hoc in primis commemoro, quoniam bonum et pulchrum et dulce omnia appetunt, quemadmodum quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius introduxit. Quo ergo ardore, quo utique zelo et quam æstuanti fervore amandus, amplectendus est, qui est omnium bonorum fontana bonitas et item ipsa bonitatis essentia, cujus bonitas finem ignorat, et in quo supereminenter itemque cum immensa plenitudine exstat quidquid bonum est, quidquid rite amari aut concupisci valet, felicissima ac vivifica vita, æterna sapientia, interminabile lumen, omnipotens virtus, summa felicitas, plenissima pax atque immensæ divitiæ? Enimvero Deus sublimis et benedictus pulcher est, omnisque sanctitatis origo, et totius radix munditiæ. Neque aliud est Superfelicissimo esse, atque aliud pulchrum esse, sed ejus infinita hypostasis, infinita pulchritudo est, splendor et decor universa pulchrificans, adornans, venustans: cujus vultum astra matutina omnesque filii Dei cum insatiabili semper contemplantur ardore, immobiliter et inavertibiliter et jucundissime in eum conversi;15 et ipsa demum divina dulcedo eos gaudiosissime reficit, atque in se cum inæstimabili calidissimoque affectu suspensos, in se trahit, deglutit, transformat.

Denique, quemadmodum undecimo capitulo de Divinis nominibus et in libro de Sacro principatu angelico asserit summus noster philosophus, pacem omnia cupiunt, et ad eam obtinendam operantur omne quod agunt, quoniam et bella propter pacem fiunt. Deus autem pax est omnem sensum exsuperans, totique orbi harmoniam et stabilitatem et concordiam et nexum impendens:1617 quippe qui fines supermundani sui palatii, empyrei cœli, pacem reposuit, securissima ac gaudiosissima tranquillitate omnes militiæ suæ ignitas phalangas excelsosque satrapas sibi invicem uniens, in semetipsis stabiliens, et in se quoque felicitans.

Allegavi jam nunc in collatione præsenti ubertim Dionysium, non semper verba, sed sensum complectens, in hoc ipso mihi vobisque parcens: ejus quippe verborum tenorem memoriæ commendare, mihi quidem esset difficile; ea autem intelligere, vobis (ni fallor) non esset tam celeriter promptum ac facile. Sunt vero, ut Vercellensis testatur, quidam indocti id incongruum illicitumque putantes, quum tamen Sancti et ipse quoque Dionysius hoc sæpius agant. Illustret faciem suam super servos suos salvosque nos faciat in clementia sua rex Messias, Christus Dominus, cui est cum æterno Genitore ac almo Paracleto gloria, magnificentia, imperium et potestas, et nunc et in die æternitatis. Amen.

EPISTOLÆ

EPISTOLA ET REVELATIO

MISSA EXSECUTORIBUS TESTAMENTI VENERABILIS PIÆ MEMORIÆ DOMINI AC MAGISTRI JOANNIS DE LOVANIO, UTRIUSQUE JURIS DOCTORIS EXIMII, SEPULTI IN MEDIO CHORO CARTUSIENSI IN RURÆMUNDA.

Joannes de Lovanio, « vir suo tempore venerandus », doctus æque ac beneficus, juris utriusque doctor et ecclesiæ Sancti Victoris Xantensis præpositus, obiit Coloniæ Ubiorum die 23 Decembris 1438. Cujus exuviæ ad Ruræmundensem Cartusiam delatæ, quam sibi ad requiescendum elegerat, in medio chori Fratrum tumulatæ sunt. Ultimæ voluntatis exsecutores reliquerat Joannem Tollner, canonicum et custodem Spirensem, Christianum de Erpel, Beatæ Mariæ ad Gradus Coloniensis præpositum, et Joannem Pollart, Sancti Spiritus Ruræmundensis itidem præpositum. Quibus conjuncte hanc primam epistolam scripsit Dionysius extremo Decembre 1443, uti ipsam legentibus clarius patebit. Exstat in II tomo Operum minorum, fol. 360, apud Joannem Soterem. Coloniæ 1532.

ANIMARUM cooperari salvationi, atque divini cultus augmento intendere, pro salute.

Reverendi ac prædilecti Domini et Magistri, aliquid sapientiæ vestræ insinuare compellor, quod (quantum in me est) abscondere mallem, nisi amor Dei ac proximi, singularisque ratio infra tangenda, commissio quoque venerabilis Prioris nostri, aliud efflagitarent. Verum, quoniam quod scripturus sum, posset alicui fortasse in dubium verti, res ipsa articulatim circumstantionaliterque promenda est; signa insuper credulitatis addenda censentur. Sed vereor ne vanitatis arguar occulta pandendo, quum Isaias testetur :18 Secretum meum mihi. Nihilo minus animat quod loquitur Christus : Quæ auditis in aure, prædicate super tecta.19 Denique, juxta doctores, dona gratiæ gratis datæ ad aliorum utilitatem dantur et ordinantur, protestante Apostolo :20 Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Sed et dona hujusmodi bonis malisque communia sunt, quum et prophetica gratia data sit Balaam; apostolatusque Judæ, Christo ad duodecim eloquente: Nonne vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est?2122 Itaque non sunt semper meliores in quibus hujusmodi gratiæ magis abundant, præsertim quum de beatissimo Joanne, quo (ut Christus disseruit) inter natos mulierum major non surrexit, in Evangelio scriptum sit :2324 Joannes quidem signum nullum fecit. Hæc idcirco tetigerim, ne videar jactare me ipsum, atque hoc ipso fide constituere me indignum, sicque intentum frustretur effectu. Præterea, quæ narrabo, poteram quidem in tertia persona quasi de alio recitare : quod majorem plane humilitatem prætenderet. Sicque egissem, si hoc æque certitudinem roboraret; sed quoniam visa auditis sunt certiora, et personaliter quæ quis personaliter videt multo utique certius refert quam quæ relatione didicit aliorum, hinc clarissime loquar. Testemque invoco eum qui per Jeremiam effatur : Ego sum judex et testis.25 De quo item sanctus Job : Ecce (inquit) in cœlo est testis meus, et conscius meus in excelsis.26

Itaque materia describenda est ista. In medio chori nostri, ut scitis, jacet sepultus piæ memoriæ magister Joannes de Lovanio; jamque tempus quinque annorum effluxit, ex quo de sæculo hoc emigravit. Porro tribus annis a die sui obitus evolutis, dum in die anniversarii ejus Officium defunctorum in choro nostro legeretur pro eo, contigit quod subjungo. In matutinali Officio, quum pro præfato magistro Joanne legeremus partem ultimam Officii defunctorum, quam Exsultabunt vocamus, jamque canticum Zachariæ, Benedictus Dominus Deus Israel, esset inceptum, repente vidi in plena vigilia corporalibus oculis ignem grandem, horribilem, instar feretri formatum, spissum et rubeum, super magistri Joannis sepulcrum quasi de aere venientem, et circa ac extra fenestram vitream mihi tunc directe oppositam atque ad latus prædicti sepulcri in pariete alte sitam apparentem. Quo igne viso admirans, imo aliqualiter territus, dixi Fratri tunc prope me stanti : Vide, vide. Quo oculos erigente, nec quidquam ejus quod sibi ostendi vidente, mox intellexi mysterium latere, illumque ignem signare supplicium quo præfati magistri spiritus torqueretur. Mansit demum ignis ille in loco præscripto fixus non multum diu, sed tanto circiter tempore quo unus psalmus mediocriter longus posset proferri, et subito ex oculis evanuit admirantis. Finitis Matutinis non parum afficiebar, alterabar et flebam. Nil tamen certi cognovi an prænarrati magistri anima esset damnata, an remediabilibus deputata tormentis, et inter hæc duo fluctuabam : nempe ex una parte oriebatur mihi spes bona, quia hujusmodi apparitiones taliter factæ solent quid boni portendere; ex alia parte verebar oppositum, attendendo pluralitatem beneficiorum, practicarum, pecuniarum præinducti defuncti. Unde non multo plus quam ante pro præfato defuncto oravi, quia nil certi cognovi, quam quod a primo die quo apud nos fuit sepultus, pro ipso orare nusquam cessaverim; et hæc fortassis una causarum est cur hæc mihi præ ceteris Fratribus meis me multo melioribus sunt ostensa.

At vero anno sequente immediate post annum quo quod retuli vidi, rursus eadem hora qua supra, quum prænarratum Officium pro sæpe dicto defuncto legeremus, vidi quasi speciem ignis circa fenestram prædictæ fenestræ proximam, atque altari quo corpus Salvatoris reservatur magis propinquam; istiusque ignis species a præfato igne videbatur differre, quia per modum albæ et tenuis flammæ apparuit. Sed ex hac apparitione denuo nil certum cognovi, nisi quod plus quam ante speravi de meliore, quod item pœna dicti magistri esset non minime mitigata.

Postremo, hoc anno, eadem hora qua et ante, quum pro præexpresso defuncto pars Officii defunctorum prænominata inciperetur, accidit mihi aliquid plus quam duo superius recitata : quod utique invitissime, imo pro nulla re panderem, nisi magnitudo causæ exigeret, ipsaque res salutem concerneret animarum, et potissime quia hujusmodi revelationes fieri solent ut manifestentur. Itaque, quum candelæ accensæ dicti defuncti superponerentur sepulcro, incipereturque psalmus, Miserere mei, Deus, statim recordabar defuncti præfati, proponens oculos ad prætacta loca dirigere, si forte iterum quid viderem. Vixque hoc ipsum mente concepi, et ecce subito veni ad tantam mentis alienationem et abstractionem, quod simile vel æquale raro contigit mihi : tantam equidem, quod nec oculos aperire, nec cum ceteris verba psalmodiæ proferre, nec ut alii super pedes stare valebam; unde nec exterioribus oculis quidquam ut ante videbam, sed nec imaginariam hujusmodi visionem, sed intellectualem dumtaxat. In qua utique plus quam scribere queo aut audeo, superbenignissimus Deus mihi suo indignissimo servulo ostendebat, præsertim quam subtilia, imperscrutabilia et occulta sunt ejus judicia; maximamque mihi infudit de prædicti magistri Joannis salvatione, id est non damnatione, fiduciam, et quam piissimum esset fideliter ac instanter orare pro ipso, quam etiam negligenter ac damnabiliter, imo et infideliter se haberent exsecutores testamenti prædicti magistri, non exponendo debito modo ejus pecunias ad animæ ejus salutem. Præterea id cognovi, quod utique multa bona puncta in præfato magistro fuerunt, quodque delectationibus gustus et tactus instar multorum non fuerit deditus, sed laboriosus in libris ac plurimum studiosus, commune bonum Ecclesiæ diligens ac promovere desiderans, pecunias etiam suas ad spiritualia ordinans. Hinc Deus, cujus judicia abyssus multa, volens præfato misereri magistro, privavit eum in hoc mundo honore disposito ac statu magnifico, ad quos præfatus magister aliquando non parum culpabiliter, ut timendum est, adspiravit.27 Insuper tulit eum de medio. Et ut confidenter dicere possum, Deus sublimis, benedictus, sapiens infiniteque bonus, ex sua immensa clementia dedit dicto magistro in ultima sua ægritudine gratiam veræ contritionis; et sicut ante tardissimus fui ad hoc credendum, ita nunc firmissime credo et teneo. Nec tamen ob hoc quisquam pluralitate beneficiorum gaudens pecuniarumque thesauros colligens, vana immoderataque spe fallat se ipsum, quum scriptum sit:28 Nihil iniquius quam amare pecuniam; avaro nihil scelestius, hic enim animam suam habet venalem. Amplius, una hirundo non facit ver. Nec paucorum privilegia in regulam sunt trahenda.

Hæc, venerandi Domini, vestris Reverentiis scripsi, quoniam exsecutores dicti magistri defuncti præcipui estis. Habeatis vos caritative, pie ac diligenter, quemadmodum ipse etiam moriens confidebat de vobis, etc.

Omissis reliquis summatim subjunxerunt Colonienses editores :

Deinde hortabatur in epistola frater Dionysius præsertim ut cum effectu intenderent exsecutioni de fundatione ac dotatione monasterii in honorem beatissimi Hieronymi intra oppidum Ruræmundense ædificandi, juxta mentem ac ultimam voluntatem ipsius testatoris : quod et postea citius curaverunt adimplere, monasterium Regularium construentes ad honorem gloriosi Hieronymi presbyteri ac pœnitentialis vitæ præclari primicerii; ipsique fratri Dionysio pro sua admonitione ipsis sic facta gratias immensas reddiderunt.

EPISTOLA

AD MAGISTRUM QUEMDAM COLONIENSEM

Interim vero Joannes Tollner, præcipuus, ut videtur, ultimæ voluntatis Joannis de Lovanio exsecutor, « considerans quod in Romana Curia residet ad prosequendum litem, nec ei adest facultas mandato obsequendi », instrumento publico renuntiavit officio die 7ª maii 1439. Cujus in locum subrogatus est Christianus de Erpel, Beatæ Mariæ ad Gradus Coloniensis præpositus. Hunc ergo nominatim interpellavit Dionysius præsenti epistola, primæ argumento simillima, circa annum 1444 vel paulo post, quia priori monitioni sat promptus non successerat effectus. — Exstat apud Dorlandum, in Chronico Cartusiensi, lib. VII, cap. XXII et XXIII. Coloniæ, apud Petrum Cholinum, 1608.

EXCELLENTI Magistro N. frater Dionysius salutem dicit.

Cupio rem aliquam, doctissime Magister, tuæ aperire sapientiæ: quam, et urgente conscientia, et Priore nostro præcipiente, aperire compellor. Licet Isaias propheta velit secretum suum sibi soli esse secretum, tamen Salvator Christus Dominus hortatur nos, dicens:29 Quæ auditis in aure, prædicate super tecta.30 Unicuique enim (ut nosti) datur manifestatio Spiritus ad utilitatem, videlicet aliorum.31 Sed hæc dona reprobis bonisque communia sunt. Nam et prophetiæ spiritus Balaam est ariolo attributus, et Judas proditor apostolatus apice est insignitus, cujus fictam conscientiam Dominus tetigit, dicens:32 Nonne duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est?33 Non igitur semper censendi sunt meliores in quibus hæ gratiæ gratis datæ exuberare videntur, quum et sanctissimus Baptista Joannes nullum legatur edidisse miraculum aut signum.34 Quæ idcirco dixerim, ne videar cuiquam jactitare me ipsum, atque hoc pacto indignum me constituam cui habeatur fides, et res ipsa suo frustretur effectu. Et quidem quæ narrare institui, poteram ego in tertia persona quasi de alio recitare: quod et majorem prætenderet humilitatem, licet forsan non ampliorem induceret fidem. Sed quia quæ videntur certiora sunt quam quæ ab aliis audiuntur, hinc testem invoco eum illum qui per Jeremiam clamat, dicens, Ego sum testis et judex, nihil extra veritatem dicturum me, sed quæ his oculis vidi, fideliter narrantur.35

In medio chori nostri tumulatus jacet bonæ recordationis magister Joannes de Lovanio, Xantensis olim præpositus. Tribus jam annis a suo obitu evolutis, dum in die anniversario sui Officium pro eo defunctorum in choro a Fratribus legeretur, contigit quod subjicimus. Nam dum caneretur Zachariæ hymnus, Benedictus Dominus Deus Israel, repente vidi in plena vigilia corporalibus oculis ignem grandi flamma instar feretri constructum, tanquam si in feretro ipse jacens flammis ultricibus ureretur. Erat autem ignis obscurus, ater, flammivomus, qui sursum in aera conscendens, terribilem præbebat adspectum. Unde territus, Fratrem qui juxta me stabat pulsans, hortabar ut adspiceret.

Quumque ille nihil tale videret, intellexi mysterium esse, et ex hoc igne qui feretrum ambiebat, collegi animam doctoris igne torqueri. Regressus ergo ad cellam, afflixi animam mœrore, plurimum lacrimans quod nescirem an doctoris anima posset pœnarum suarum invenire remedium. Considerans nimirum quod pinguia et plurima habuisset beneficia, quodque grandes apud se habuisset pecuniarum acervos, timere cœpi ne æternis esset suppliciis mancipatus. Hi enim tales sæpe digni sunt morte.

Venit deinde annus secundus, et vidi simili tempore et loco super defuncti sepulturam flammas quas ante videram, clementiores tamen et blandiores quam exstiterant primæ. Hinc lætus intellexi eum in loco esse veniæ constitutum.

Porro anno tertio, inter nocturnas vigilias defunctorum plus solito aliquid vidi, quod rerum necessitas me aperire compellit. Accensis quippe supra ejus sepulcrum candelis, quum Fratres inciperent psalmum, Miserere mei, Deus, cecidit super me mentis excessus, adeo ut nec oculos aperire, nec psalmos canere, nec super pedes stare possem. Habui vero tunc non imaginariam, ut ante, sed visionem mere intellectualem, in qua mihi Deus optimus maximus ostendit indigno quæ nec valeo nec etiam scribere præsumo. Vidi nempe quam inscrutabilia sint judicia Dei, et quam sint investigabiles viæ ejus;36 et de futura hujus magistri salvatione, Deo revelante, cognovi quam esset pium pro hujus anima Deum deprecari, et quam impie, infideliter ac damnabiliter ejus agerent exsecutores testamenti, qui congestam ejus pecuniam nequaquam in animæ ejus expendant adminiculum. Agnovi præterea quod multa hic magister pietatis habuerit insignia, ob quæ Deus miserator eum adspexit. Nequaquam enim fuerat (uti sunt plurimi, heu! prælatorum) concupiscentiis infectus tactus et gustus, sed sobriam semper ac pudicam traduxit vitam. Amabat spiritualium studia litterarum, et publicum Ecclesiæ bonum instituere ac promovere curabat. Congestas opes in pios tribuendas usus instituit. Sed exsecutores ejus infideliter agunt. Insuper, dum in extremis ageret, gratiam veræ contritionis donavit ei Deus. Caveat tamen quilibet prælatus qui pluribus beneficiis et pecuniis gaudet, ne hanc sibi gratiam speret adfuturam: sciens quia privilegia paucorum non faciunt legem communem, nihilque esse iniquius quam amare pecuniam, et quod nihil sit avaro scelestius;37 sciens quoque quod qui pecuniam habent, difficulter regnum Dei consequentur.38

Te igitur, reverende Magister, qui inter exsecutores hujus viri præcipuus electus es, oro atque obtestor per eam fidem quam hic in te esse arbitrabatur, ut omni repulsa dilatione, ultimam testatoris impleas voluntatem, ne in te ira Dei desæviat. Vincit, fateor, affectio rationem, et veritate neminem palpante, durius scribo quam volebam. Verum etiam me tacente, tu ipse nosti quam sit impium et periculo plenum vota negligere testatoris. Omnino extra viscera longe exsulat caritatis, et omni est fraterno spoliatus amore, qui sua negligentia aut vecordia miseras amicorum suorum animas in purgatorii flammis ardere permittit, quum dicat sanctus pater Augustinus, nulla vitæ præsentis supplicia, etiam si universa congerantur, purgatoriis esse tormentis ullatenus coæquanda. Hæc tecum sapienter pensites velim, ut id agas ocius in anima proximi quod tibi in similibus pœnis cuperes impendi. Ac ne te, mi Domine præstantissime, videar præterisse, oro obnixe sapientiam tuam, qui et nummis pluribus ac beneficiis gaudes, ne simile te aut certe gravius periculum apprehendat. Nihil enim tibi proderunt divitiæ, quæ suum possessorem a morte liberare non possunt. Noli igitur vanis spebus extolli; sola est veritas quæ liberat ab omni malo. Tuum est ergo a caducis et fragilibus bonis mentem avertere, mansuris et supernis opibus inhiare, spiritualibus epulis delectari, non humanis perditorum moribus, sed angelicis virtutibus conformari, iter aliis vita et doctrina ad cœlum pandere, pecunias non congerere, sed inopibus et miseris erogare, paucis contentum vivere, et semper Christi sermonis meminisse, qui ait : Discite a me quia mitis sum et humilis corde.39

Vale, mi Domine; et dum hæc publicaveris, cave, obsecro, ne nomen meum seu personam aliis reveles.

EPISTOLA AD ARNOLDUM

DUCEM GELDRIÆ EJUSQUE FILIUM

« Arnoldus, Dux Geldriæ, disponens movere bellum in Adolphum filium sibi rebellem, priusquam uterque est captivitati addictus, deprecatus est patrem Dionysium ut mediatorem se objiceret ante Deum, ne tanta mala ipse fieri permitteret. Oravit Dionysius, et quod sibi fuerat revelatum aperuit, scribens ducibus utrisque sic. » Ita Dorlandus in Chronico suo Cartusiensi, lib. VII, cap. XIII (Coloniæ, apud Petrum Cholinum, 1608), ubi præfatam videre est epistolam. Quam proinde ad annum 1458 pertinere, ex præinductis perspicuum est. Cf. etiam Tromby, Storia del Patriarca S. Brunone, tom. VIII, append. p. CCLI. Napoli, 1778.

ILLUSTRIBUS et spectatissimis Principibus frater Dionysius Cartusiensis in Domino pacem et salutem.

Rumores tristes quos in profesto Epiphaniæ Domini a nuntio percepi, mentem meam prostratam vehementius afflixerunt. Hinc toto corde ad misericordem Dominum confugi, et fusis lacrimis ipsum sum per viscera sua deprecatus, ut sua incomparabili pietate, licet id scelera nostra non mereantur, imminentia terræ Geldrensi pericula dignetur avertere, et in malis tam grandibus ocius subvenire. Et ecce Pater misericordiarum, et totius consolationis40 suavissimus Deus, qui nunquam corda contrita contemnit, et fusas cum lacrimis preces amoris semper exaudit, me indignissimum hominem hac nocte per suum angelum piissime visitavit, et de multis me dignanter instruxit.41 Adstitit enim mihi sanctus Dei angelus, et ostendit mihi populi hujus terræ scelera, atque magnatum prælatorumque transgressiones, susurros etiam maligni hostis, qui per mille aditus artes nocendi inquirit, ut totam hanc terram inquietet, conculcet, depopuletur. Et justo Dei judicio terra hæc dabitur in manus impii, nisi operibus pœnitentiæ et pietatis studueritis vindicem Dei manum flectere et mitigare. Pater in filium et filius insurgit in patrem, et omnia sunt litibus et discordiis plena. Nescitis quia omne regnum in se divisum desolabitur? Nescitis quod sicut res parvæ concordiis crescunt, ita et res magnæ discordiis dilabuntur?42 Quanto inter principem patrem et suum filium est concordia ipsa præclarior, tanto discordia fœdior esse noscitur, turpior, periculosior, exitiabilior. Audite igitur, o Principes, voluntatem Dei vestri. Hortatur enim vos per me peccatorem Deus miserator, qui mortem non quærit hominis peccatoris: hortatur, inquam, vos et populum subjectum vobis, ut sine mora pœniteamini, ut avertat se quisque a via sua scelerata, et ab iniquitate quæ est in manibus ejus, condignos agendo pœnitentiæ fructus.43 Pacis fœdera ineat cum filio pater. Quod si per tractatus aliquos pax non statim arriserit, ne desperetis, quia adjutore Deo brevi tempore pacem videbitis adesse. Interea per totam patriam hanc nostram in collegiis, in monasteriis, in cunctis denique congregationibus sanctis instituantur orationes, celebrationes, pietatis et pœnitentiæ exercitationes. Instituantur etiam per temporum intervalla solennes processiones cum jejuniis, lacrimis et disciplinis, quibus humiles et contriti provocemus ad miserendum indulgentiam Dei. Placatur enim Deus contriti cordis sacrificio.

Et nunc, serenissimi Duces, hunc Dei nostri ad vos sermonem, hanc nostræ parvitatis exhortationem prona et benigna mente suscipite: suscipite, inquam, hoc nostrum verbum sicut est vere verbum Dei, nec per quem, sed a quo vobis transmittatur. Nolite mirari si Deus piissimus ad me servulum suum loqui dignatus sit, quum in Job ita scribatur: In visione nocturna aperit aures virorum Deus, et erudiens eos instruit disciplina, ut avertat hominem ab iis quæ fecit (hoc est a scelerata nequitia quam commisit), ne transeat in gladium.44 In plena vero vigilia ostensa hæc et revelata sunt mihi, vigilias noctis in orationibus me agente, et super hac causa vestra animum intendente. Non ergo vanitati hæc tribuantur, sed causæ magnitudini et necessitudini communis boni. Dona nempe gratiæ datis datæ in aliorum utilitatem ab Altissimo conferuntur. Ea igitur abscondere, grave delictum est, et publico bono contrarium. Valete.

Teste vero eodem Dorlando, hæc epistola tantum valuit apud Duces, ut a bello sese continuerint, et patriam ab imminente clade liberaverint.

EPISTOLA

QUA RESPONDET QUIBUSDAM QUÆSTIONIBUS

Quis fuerit vel ubi degerit Arnoldus iste, plane nos latet, nec quantacumque adhibita diligentia, deprehendere valuimus. Unum dumtaxat ex ipsius epistolæ tenore patere videtur, hanc videlicet post annum 1453, et verisimiliter circa annum 1460 scriptam fuisse. Exstat in tomo I Operum minorum Dionysii, fol. 326. Coloniæ, apud Joannem Soterem, 1532.

REVERENDO AC PROBO VIRO, DOMINO AC MAGISTRO ARNOLDO CAMPION, DOCTORI JURIS ET ADVOCATO, ETC., DOMINO ET PRÆCEPTORI SUO CARISSIMO.

ZELO Dei fervere.

Reverende Domine doctor, libellus de Modo corripiendi et judicandi, quem cupit Dominatio tua, est in domo Ordinis nostri prope Leodium, et venerabilis Pater Prior domus illius mittet pietati tuæ; vel, si placet, mittas ad eum ut mittat. Multa alia opuscula continentur in libro illo in quo inter cetera præfatus continetur libellus. Composui etiam specialem tractatulum contra Superstitiones; sed haud scio an et ille tractatus contineatur in libro prætacto.

Porro ad ea quæ circumspectio tua quærit, puto dicendum, quod infirmitates illæ denominantur a Sanctis, non quia infligantur ab eis, sed potius quia ob speciale meritum eorumdem datum est eis privilegium quoddam virtutis curandi hujusmodi morbos. Nihilo minus ad commendandam justitiam Dei et merita præclara Sanctorum, leguntur interdum quidam in se ipsis atque in posteris suis plagati propter injurias Sanctis illatas: ut in Legenda S. Remigii patet de gutturosis. Et idem fertur de patientibus furiam S. Joannis. Posteri quippe quantum ad corpus frequenter puniuntur propter suorum peccata parentum, a quibus secundum corpus exorti sunt.

Præterea, quod tangis de liberatione ægrorum per æquipondus, videtur quia si materiæ tales offerantur Deo ad reverentiam suorum Sanctorum, ad impetrandum patrocinia ipsorum, nec in ipsa æquiponderatione habeatur fiducia quasi æqualitas ponderis specialem vim sortiatur efficiendi quod petitur, sed ideo æquiponderatio adhibeatur, ut aliquid boni ac liciti denotetur, utputa ad designandum quod æger se totum offerat Deo et Sancto qui invocatur, seu aliquid tale, non apparet esse superstitiosum neque illicitum: alias videretur profanum. Et huic responsioni concordare, imo vim conferre videtur quod Thomas scribit in secunda secundæ, quæstione nonagesima sexta, in solutione quæstionis qua quæritur, an suspensio sacrorum verborum ad colla sit licita. Ubi inter cetera ait: Cavendum est ne cum verbis divinis et sacris vana aliqua conjungantur, ut sunt quidam characteres, præter signum crucis, et ne spes habeatur in modo scribendi vel ligandi, aut simili vanitate, quæ ad reverentiam Dei non pertinet.45 Hæc Thomas.

Amplius, quod quæritur, cur cura ignis S. Antonio potius adscribitur quam B. Laurentio, qui ignis incendio coronam est adeptus martyrii, videtur ita solvendum, quod magnus ille Antonius diuturno ac gravi conflictu ignem libidinis vicit: unde et S. Genovefæ adscribitur. Sed cur potius uni Sancto quam alteri Deus talem virtutem curandi largitus est, non debemus immoderate aut curiose inquirere. Quis enim consiliarius ejus fuit?46 Et ipse dividit dona sua prout vult, qui solus novit omnium corda et secretissima merita universorum, et quid amplius deceat fieri.47 Unde et Salomon:48 Spirituum (inquit) ponderator est Dominus.

Postremo, quod tangis, cur peregrini S. Cornelii oblationem suam non solvant nisi mendicatim collectam, etiam si abundent: quocirca videtur, si mendicatio illa ex tenacia seu cupiditate procederet, plane illicita esset, et oblatio minus accepta: quæ non est accepta ex opere operato, sed solum ex opere operante, id est devotione, fide et pietate offerentis. Si autem mendicatio fiat pro majori mendicantis humiliatione, et ut materia illa humiliter postulata atque ex aliorum caritate et pietate seu liberalitate misericorditer præstita, reddatur acceptior; commendabile esse videtur, præsertim si et taliter mendicantes de rebus propriis pauperibus communicent largius, pro eo quod pauperum dona, id est eleemosynas, quæ pauperibus potius essent erogandæ, præripuisse seu saltem accepisse videntur. Ista pro præsenti occurrunt, quæ sapientiæ tuæ judicio discutienda et emendanda relinquo.

Venerabilis Pater noster Visitator jam in ultima visitatione mihi commisit ut apud me servem copiam epistolarum hujusmodi, seu responsionum et opusculorum quæ aliis mitto. Sed quia mihi non bene vacat talia exscribere, opto ut copiam hujus epistolæ, alterius quoque in qua nuper respondi ad quædam dubia mihi a tua probitate proposita, scilicet de petrinis, etc., et multis quæ exciderunt memoria, remittere mihi dignemini. Valeat semper in Christo caritas tua, et oremus pro nobis invicem, ac pro bono communi Ecclesiæ et terrarum istarum, quia undique circumdamur malis; præcipiasque mihi.

Tuæ Dominationis orator et servus, frater Dionysius Cartusiensis in Ruræmunda.

LIBELLUS SUPPLEX

DUCI CAROLO AUDACI OBLATUS PRO NOVA CARTUSIA S. SOPHIÆ CONSTANTINOPOLITANÆ APUD SILVAM DUCIS CONSTRUENDA.

Ordinatione Reverendi Patris Cartusiæ, D. Joannis de Rosendael, sub die 3ª julii anni 1467, Cartusiæ Sanctæ Sophiæ in Eyckendonck prope Buscoducum Rector institutus, eodem anno 1467 vel sequenti Dionysius ad Carolum Audacem Burgundionum Ducem et Hollandiæ Comitem, supplicem hunc direxit libellum, quem pariter exhibent Raissius in Originibus Cartusiarum Belgii, p. 131 (Duaci, typis Martini Bogardi, 1632), et ex eo Tromby in Storia del Patriarca S. Brunone, tom. IX, append. p. LXVI. Napoli, 1779.

PRÆPOTENTISSIME et gratiosissime Princeps, petunt humillime et affectuosissime illustris dominus Arnoldus dux Geldriæ et Juliacensis, et Zutphaniæ comes, etc., et totus sanctus Ordo Cartusiensis, licentiam et admissionem erigendi parvum monasterium duodecim monachorum et familiæ competentis Ordinis Cartusiensis prope Silvam Ducis, fere per distantiam unius leucæ vel dimidiæ, in quodam loco dicto Querceto, vulgo Eyckendonck, et ex eleemosynis per dictum dominum Geldriensem filiumque ejus ac matrem ejus ac illustrem ducem Clivensem collectis, et specialiter a quodam sacerdote quondam canonico Silvæducensi. Insuper petunt humillime prædicti propter Deum et salutem animarum, licentiam possidendi et utendi licite bonis jam habitis et justis titulis gratia Dei acquirendis usque ad sobriam competentiam pro duodecim monachis et familia competente, sed ad summam centum quinquaginta lib. Fl. grossorum annuorum reddituum, sic tamen quod bona prædicta a juribus Principis et patriæ non eximantur, sed quod maneant cum talibus oneribus quibus fuerunt ab aliis possessa; ac etiam eamdem novellam plantationem cum omnibus suis causis et negotiis, in vestram suscipere specialem salvigardiam et protectionem. Insuper petitur ut vestra Celsitudo dignetur de bona affectione oblatum titulum et honorem patronatus dictæ plantationis in se suscipere, ac eidem, ut principalis fundator, sanctum Patronum cui magis afficitur, præficere et assignare : qui Patronus et Sanctus, propter honorem quem vestra gratiosa Celsitudo ei in hoc ostendit, liberabit eamdem vestram Celsitudinem ab inimicis, et postremo pacem et victoriam (ut speramus) dabit. Quem Patronum desiderant prædicti ut vestra Celsitudo in hac schedula propria manu signare et scribere dignetur. Non obstantibus, in præmissis indultis, quibuscumque quomodolibet in contrarium facientibus. Ad laudem Dei, gloriosæ virginis Mariæ et S. Andreæ ac omnium Sanctorum, et pro salute animæ gratiosæ Celsitudinis vestræ et pace.

Subscriptio.

Fiat ut petitur, in honorem S. Sophiæ Constantinopolis civitatis.

CHARLES.

Footnotes

  1. Epist. x. ↩

  2. Ibid. vii, 28. ↩

  3. Sap. xiii, 1. ↩

  4. Joann. XVII, 3. ↩

  5. I Cor. VIII, 1. ↩

  6. lib. I, c. 54. ↩

  7. translatio Joann. Sar- raceni. ↩

  8. translatio Joann. Sco- ti. ↩

  9. Exod. III, 14. ↩

  10. Joann. VIII, 58. ↩

  11. lib. I, c. 21. ↩

  12. De Cœlest. hier. c. 2. ↩

  13. I Tim. vi, 16. ↩

  14. Epist. v. ↩

  15. Job xxxviii, 7. ↩

  16. Ps. cXLVII, 14. ↩

  17. Philipp. iv, 7. ↩

  18. Is. xxiv, 16. ↩

  19. Matth. x, 27. ↩

  20. I Cor. xii, 7. ↩

  21. Num. xxiii, xxiv. ↩

  22. Joann. vi, 71. ↩

  23. Joann. x, 41. ↩

  24. Matth. xi, 11. ↩

  25. Jer. xxix, 23. ↩

  26. Job xvi, 20. ↩

  27. Ps. xxxv, 7. ↩

  28. Eccl. x, 10, 9. ↩

  29. Is. xxiv, 16. ↩

  30. Matth. x, 27. ↩

  31. 1 Cor. xii, 7. ↩

  32. Num. xxiii, xxiv. ↩

  33. Joann. vi, 71. ↩

  34. Joann. x, 41. ↩

  35. Jer. xxix, 23. ↩

  36. Rom. xi, 33. ↩

  37. Eccl. x, 10. 9. ↩

  38. Marc. x. 23. ↩

  39. Matth. xi, 29. ↩

  40. II Cor. I, 3. ↩

  41. Ps. L, 19. ↩

  42. Luc. XI, 17. ↩

  43. Ezech. XVIII, 32 ; XXXIII, 11. ↩

  44. Job xxxiii, 15-18. ↩

  45. art. 4. ↩

  46. Rom. XI, 34. ↩

  47. I Cor. XII, 11. ↩

  48. Prov. XVI, 2. ↩

Chapter 1 of 2