Skip to the text

Protestatio

AD SUPERIOREM SUUM

AD SUPERIOREM SUUM

QUO MOTIVO SUA IN UTRUMQUE TESTAMENTUM CONSCRIPSERIT COMMENTARIA, OPERAQUE RELIQUA

En, optime lector, ultimus fertilissimi calami fetus, quem anno 1469, quasi pro coronide tot et tantarum elucubrationum pius auctor enixus est. Nam, quum exacto tractatu de Meditatione, eodem anno 1469, « de cetero ad securæ taciturnitatis portum transferre » se intenderit, ut « ad securum exitum » se pararet (cf. supra, p. 90 B'), prorsus scribere destitit, nec aliud quidquam, nisi forsan quasdam epistolas et hanc quam subjicimus protestationem, exaravit. Quam et nos, in fine longissimi hujusce operis, etsi jam in prolegomenis impressam (tom. I, p. LXXI), velut cycneum melos, apponendam judicavimus.

EGO frater Dionysius toto corde profiteor quod sacram Scripturam exponere, parvitatem meam omnino transcendit, tam quantum ad scientiam et rationem professionis (quia monachus sum, cujus est lugere et illuminari, potius quam docere vel illuminare), quam ratione vitæ meæ, in tantum imperfectæ et miseræ. Sed in bonitate et gratia Spiritus Sancti, qui abjecta et contemptibilia et ea quæ non sunt, infirma quoque et stulta mundi eligere consuevit, confidens, hucusque exercitium istud continuavi, et quantum in me est, paratus sum prosequi, dummodo sapientiæ vestræ judicio placitum fuerit.1 Deprecor autem bonitatem Spiritus Sancti, ut in id quod est magis ad gloriam suam, et meum et aliorum profectum, mentem vestram inclinare dignetur.

Præterea fateor, quod quantum me ipsum pro viribus examinando deprehendere queo, non sum mihi conscius quod ex aliqua vanitate, vel propter finem vilissimum, scilicet propter famam, vel aliquid tale privatum temporaleve commodum, exercitium istud assumpserim vel prosequi optem: imo potius, ut occupando me quotidie in Scripturis, secundum eas vivere valeam, veniendo ad veram humilitatem, mansuetudinem, patientiam, quibus summe indigeo. Et si aliter est, vel alio fine hæc ago, tunc sum bene et nimis miserrimus, utputa documentis sacræ Scripturæ tam inaniter et insipienter abutens.

Totis tamen præcordiis Deo gratias ago, quod tam juvenis Religionem ingressus sum, utputa viginti unius anni exsistens. In qua nunc per gratiam Dei quadraginta sex annis permansi: in quibus assidue, Deo laus, exstiti studiosus, et multos legi auctores: scilicet super Sententias, Thomæ, Alberti, Alexandri de Hales, Bonaventuræ, Petri de Tarento , Ægidii, Richardi de Mediavilla, Durandi et aliorum.2 Libros etiam sanctorum: Hieronymi super omnes

Prophetas, et alia multa volumina ejus, Augustini, Ambrosii, Gregorii, Dionysii Areopagitæ doctoris mei electissimi, Origenis, Gregorii Nazianzeni, Cyrilli, Basilii, Chrysostomi, Damasceni, Boetii, Anselmi, Bernardi, Bedæ, Hugonis, Gersonis, Guillelmi Parisiensis. Præterea Summas omnes vulgares et Chronicas, totum Jus, canonicum et civile, quantum mihi conveniebat, multos commentatores utriusque Testamenti, et quidquid naturalium philosophorum habere potui, Platonis, Procli, Aristotelis, Avicennæ, Algazelis, Anaxagoræ, Averrois, Alexandri, Alphorabii, Abubatheris, Avempote, Theophrasti, Themistii, ac aliorum. Verum quo exercitium istud magis est spirituale, laboriosum, studio et negotio plenum, eo videtur mihi salubrius, sive accommodatius ad mortificationem sensualitatis et carnalium desideriorum. Fecit etiam libentius me manere in solitudine.

Quamvis insuper Scriptura sit multum evidenter et copiose exposita a magnis doctoribus, sanctisque Patribus: tamen (ut Gerson scribit) sicut exterior gustus secundum personas et tempora diversificatur, et nunc isto nunc illo cibo delectatur, interdum quoque vilioribus eduliis amplius exhilaratur et confovetur; ita et de interioris gustus palato censetur. Unde in fine secundi Machabæorum inducitur, quod alternis uti delectabile est, et nunc aqua nunc vinum delectat. Postremo Gerson docet, quod in mensa sapientiæ nova semper fercula proponi debent. Absit tamen a me, abjecto atque vilissimo, ut arbitrer me in mensa sapientiæ recentia fercula posse ponere. Sed, ut S. Hieronymus ait, in domo Dei unusquisque offert quod potest, nec aliorum opes aliorum inopia queunt fœdari, imo magis ornantur: quia opposita juxta se posita magis illucescunt. Item, secundum Augustinum in libro de Trinitate, expedit de eadem materia plures fieri libros, quia non omnium scripta ad omnes deveniunt. Et secundum eumdem, nova aliquibus amplius placent et conferunt.

Sunt autem et aliæ causæ me moventes, quas propter brevitatem omitto, et ne me ad obtinendam licentiam videar nimis armare. Nec istas tetigi intentione armandi me, etc., sed ut juxta Vestræ Paternitatis commissionem scriberem atque ostenderem vobis quid cordis in isto exercitio geram. Itaque sub Paternitatis Vestræ correctione scripta sunt hæc, quia et hæc scribere mihi commisistis.

OPERA INEDITA

OPERA INEDITA

Quamplurimarum elucubrationum suarum non modo non archetypa sed ne exempla quidem apud se servasse, haud semel questus est Dionysius, qui nimirum ad instantiam amicorum vel aliorum longe dissitorum plerasque conscripsit, et cui non suberat tempus tot et tantas pluries exscribendi. Tantummodo circa annum, ut videtur, 1455, a Visitatoribus Provinciæ jussus est scripta sua sedulius asservare, ipso testante : « Venerabilis Pater noster Visitator jam in ultima Visitatione mihi commisit ut apud me servem copiam epistolarum hujusmodi, seu responsionum et opusculorum quæ aliis mitto. Sed quia mihi non bene vacat talia exscribere, opto ut copiam hujus epistolæ, alterius quoque... remittere mihi dignemini. » (Ad Arnold. Campionem, supra, p. 620 B'.) Ex tunc igitur apud Ruræmundenses Cartusianos compacta sunt « ingentia aliqua volumina » quæ, ducurrente tempore, ad spectabilem molem 150 codicum excrevere. (Acta SS., XII Mart., p. 242, n° 1.) Sed ex præcedentibus multa defecisse, eodem confitente, novimus : « Libellus de Modo corripiendi et judicandi, quem cupit Dominatio tua, est in Domo Ordinis nostri prope Leodium... Multa alia opuscula continentur in libro illo, in quo inter cetera præfatus continetur liber. » (supra, p. 619 A.) Plurima alia apud Diestensem Cartusiam asservata esse, tradit Loerius (infra, tom. XLIII, p. 41); item et in Conventu Regularium in Leiderdorp scriptor coævus, quisquis sit, catalogi Brugensis sive Oxoniensis.

Quamobrem non modicum negotii facessivit Loerio cura ea undique conquirendi; et nullo licet pepercerit labori, non pauca quæritantem effugerunt, ut ipse ejulans ad D. Joannem Zulre anno 1532 contestatur : « Sunt autem qui sequuntur, quos perditos dolemus : de Divina essentia, de Discretione spirituum, de Profectu caritatis, de Perfectione caritatis, de Elevatione mentis in Deum, de Deformatione et reformatione Ecclesiæ, de Visitatione claustralium, de Officio legati, de Custodia cordis, de Proprietate monachorum, de Via purgativa, de Triplici via, de Honesta conversatione clericorum, de Regulis vitæ christianæ. » (infra, tom. XLIII, p. 41.) Ex quibus alia, ut de Perfectione caritatis, de Discretione spirituum, de Custodia cordis, de Via purgativa, de Regulis vitæ christianæ, postea inventa sunt et edita, alia adhuc desiderantur. — Sed nec ipse Loerius in præmissis omnia deperdita enumerat, nam anno 1609, in sua Bibliotheca Cartusiensi, præter recensita, ut nondum inventa obelis suis indigitat Petreius : de Regimine prælatorum, Dialogum inter Christum et principem, de Vita et exemplis antiquorum Patrum; quorum duo postmodum reperit et edidit ipse, de Discretione spirituum et de Regimine prælatorum. — Imo si locupletissimum a Loerio concinnatum evolvamus indicem (tom. I, p. XLIX), titulos viginti et amplius offendemus cum notula, Nondum inventum, aut, Deest in editis, nempe : Epitomen ex Guillelmi Antisiodorensis Summa (n° 45), de Ente et essentia (51), de Scientia universalium (52), Dialogum inter theologum et philosophum (56), Contra artes magicas (61), de Divina essentia (64), Meditationes divinæ passionis (74), Dialogum inter Christum et sacerdotem (78), de Deformatione et reformatione Ecclesiæ (86), de Officio legati (93), de Honesta conversatione clericorum (97), Dialogum inter Christum et principem (101), de Vita et exemplis Patrum (111), Instituta et collationes Patrum secundum Dionysium (112), de Institutione et regula Ordinis Cartusiensis (113), de Vita solitaria (118), Contra vitium proprietatis monachorum (132), de Actu visitationis (136), de Triplici via (145), Dialogum de caritatis profectu (164), præter carmina varia, epistolas quamplurimas, collationes et sermones, et solutiones dubiorum sine numero (169-175, 179-182, 186), ita ut nonam propemodum totius Dionysianæ scriptionis partem fatendum sit excidisse.

Ut igitur injuncto nobis probe fungeremur officio, et proposito in primordiis hujusce editionis (tom. I, p. XVII) assumpto faceremus satis, non unum dumtaxat movimus lapidem, sed sive per nos sive per amicos, quibus hic gratiam rependere libet, bibliothecarum latebras, quotquot nobis patuerunt, scrutare non omisimus, et hujuscemodi rerum gnaros et expertos interrogare. Quæ omnia etsi longe ab intento defecerint, non omnino tamen in cassum cecidere. Ut enim de quibusdam taceamus fragmentis Collationis missæ Capitulo generali Fratrum Minorum (170) a R. D. N. Paulus in Monacensi bibliotheca repertis (supra, tom. XXXII, p. 472), egregium quoddam opusculum de Passione Domini per modum dialogi, auctore Dionysio nostro, e codice papyraceo, n° 41, bibliothecæ Argentinensis seminarii, fauste eruit benemeritus D. Lucianus Pfleger, quod præter inscriptionem, et doctrina et pietas et phrasis et suetus concludendi modus genuinum Doctoris Ecstatici fœtum suadent, quodque, ob argumenti similitudinem, suo loco inter cetera de Christo tractantia (tom. XXXV, p. 265-309) inseruimus. — Quin et in Regia bibliotheca Bruxellensi in Mº 2231-2245, quod juxta inscriptionem « Liber Carthusiensium in Ruremunda » olim fuit, inter nonnulla Dionysiana, in sermonem quemdam utilissimum ad religiosos de Nomine monachi, necnon et in alium de Temerario judicio incidimus, quos ut vere Dionysianos et nunquam hucusque excusos hic fidenter subjicimus.

SERMO UTILISSIMUS AD RELIGIOSOS

DE NOMINE MONACHI, ETC.

VIDENS Jesus civitatem Jerusalem, flevit super illam. Luc. xix, 41.

Carissimi fratres, cur Dominus Jesus, salvator noster, ingratam ac perfidam urbem deflevit advertamus, ne et nos simus similiter deplorandi et inter illos reprobos computandi. Ideo quippe eam deflevit, quoniam tempus suæ visitationis, videlicet adventus et præsentiæ Christi sibi promissi ac missi, non cognovit.3 Videamus igitur ne et nos tempus visitationis nostræ a Christo parvi pendamus, obliviscamur, et ingrati reddamur. Certe gratiosissime visitavit nos Christus quando corda nostra illustravit, traxit, et de sæculari perditissima vita ad sanctæ religionis ingressum induxit. Huic visitationi invenitur ingratus, qui secundum exigentiam suæ vocationis non est sollicitus digne Deo conversari, qui a carnalibus et mundanis affectibus suam non satagit mentem purificare:4 quia religiosi ac monachi a Rege cœlorum ad angelicæ vitæ imitationem vocati sunt, ut tanto gloriosiores ac sublimiores exsistant in cœlis, quanto præ ceteris spiritualiores fuerint nunc in terris. Eis enim Christus in Evangelio repromisit centuplum et vitam æternam ac thesaurum in cœlo.5 Insuper visitat nos quotidie Filius Dei in Sacramento; venit ad nos, venit in nos, et reficit nos se ipso. Numquid mediocris est gratia, caritas, dignatio et liberalitas ista? Quanta ergo est culpa nostra, si negligentes, tepidi, passionati et ingrati fuerimus? Iterum visitat nos Christus assidue per internæ illuminationis infusionem, per consolationem piissimam, per excitationem et inflammationem nostri affectus.

Si ergo post omnia ista in claustro mores sæculi deferimus, nec Spiritus Sancti charismata custodire curamus, quid fiet de nobis quum Judex cœlestis cœperit et ipsas justitias judicare, quando justus vix salvabitur?67 Timeamus ergo, carissimi, ne (sicut ait Salvator) circumdent nos inimici nostri invisibiles et crudelissimi hostes, et coangustent nos undique, atque ad terram prosternant nos, suis nos superando tentationibus, et tandem ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine pertrahendo:89 quia in claustro non claustraliter vivere, summa exstat damnatio. Idcirco cum metu et reverentia serviamus Domino Deo nostro in officiis ecclesiasticis, nosque in aliis bonis studiis exerceamus diligenter, ut concordet vita nostra cum nomine, et quod humano ore dicimur, in oculis Dei veraciter simus.10 Ut autem ad monachalis vitæ perfectiones quilibet nostrum ferventius studeat pervenire, placet declarare quintuplicem monachi descriptionem.

Unde sciendum quod Joannes Climacus abbas montis Sinai (cui alius abbas sic scripsit: Supermirabili, æquali angelo, Patri Patrum et doctori superexcellenti), hic, inquam, Climacus in libro suo quinque definitiones seu potius notificationes monachi ponit.11 Quarum prima est hæc : Monachus est qui solum quæ Dei sunt agit, cogitat, loquitur, Christo unitus omni tempore, loco et negotio. Hæc descriptio datur de monacho secundum completam monasticæ vitæ perfectionem : quia ad hoc ordinatur et tendit institutio regularis atque professio monachalis, ut monachus, quantum possibile est in hac vita, transcendat et deserat universa carnalia, transitoria et mundana, omnes suas actiones, cogitationes, affectiones et locutiones secundum legem divinam et regulæ suæ aut statutorum tenorem dirigens et disponens ; sicque solum quæ Dei sunt, id est, quæ Deo sunt placita ac divina, agit, cogitat, loquitur, Christo unitus actualiter, aut saltem habitualiter, in omni loco, tempore atque negotio, quoniam taliter se habendo non peccat, et quamvis venialia, non tamen mortalia peccata conversationi suæ miscentur. Denique, quamvis non sit possibile fragilitati humanæ in vita præsenti actualiter Deo uniri in omni loco, tempore et negotio propter instabilitatem cordis humani, ad hoc tamen tendere quotidie et conari debet monachus, ut auxiliante gratia Dei, in omni loco, tempore et negotio actualiter intentus et unitus sit Deo, quantum possibile est, per meditationem, contemplationem et dilectionem Dei, præcipue tamen per exercitium crucifixæ vitæ ac passionis Domini Jesu, quo utique nullum grandius, nullum admirabilius, nullum amicabilius, nullum superbenedictæ Trinitati gratius, nullum denique magis meritorium exsistit homini viatori, secundum sententiam devotissimi Ubertini. Unde et honoratus et dilectus dominus doctor Bonaventura sic dicit : Si vis de virtute in virtutem, de gratia in gratiam, de desiderio in desiderium, de amore in amorem, de bono in meliorem mutari, exerce passionem Christi.

Debemus igitur, carissimi, si veri monachi sumus, juxta hanc primam ipsius monachi descriptionem omni tempore vitam Jesu et passionem recolere, et quasi fasciculum myrrhæ omnia quæ Christus passus est pro nobis inter ubera nostra, id est in corde, adstringere, et currere post odorem tantorum beneficiorum, ut more canis venatoris inclinato capite per humilitatem odoratu discretionis Christi vestigia sequamur. Sed certe periculose a Christi vestigiis oberrant, longius ab ejus imitatione distant religiosi qui ad opera et labores obedientiæ sunt tardi, imo involuntarii, qui nec piis et rationabilibus atque facilibus superiorum suorum obediunt consiliis et præceptis, nisi forte cum murmuratione ac tædio, sed ad laborandum, scribendum pro proprio usu aut commodo et ad satisfaciendum desiderio propriæ voluntatis sunt ferventes, proni ac agiles, non pensantes quod sanctus ait Bernardus : Qui voluntatem suam quam per votum solenne Deo obtulit resumit, furtum, imo sacrilegium committit. Unde et in Regula sanctus scribit Hieronymus : Hortor, moneo et exoro vos, carissimæ filiæ, ut subjiciatis vos in omni obedientia, timore ac reverentia præpositæ matri vestræ, ut jam omnino nihil aliud velle aut nolle alicui liceat nisi quæ mater mandaverit facienda. Mementote quod in religionis ingressu Christo omnem volendi et nolendi licentiam dimisistis, nisi quæ ejus vices gerentes ordinarent de vobis. Obeditis Christo firmissime, quum præpositæ matri vobis parere studetis. Hæc ille.

Præterea, secunda descriptio monachi a Climaco posita hæc est : Monachus est violentia naturæ indesinens, et custodia sensuum indeficiens. In qua descriptione abstractum ponitur pro concreto, ut sit sensus : Monachus est violentator indesinens sui ipsius. Quum enim dicat Salvator, Regnum cœlorum vim patitur et violenti rapiunt illud12, id est, qui sibi ipsis salubrem violentiam inferunt vincendo se ipsos et superando concupiscentias carnis, inordinatos affectus ac motus animi, regnum cœleste merentur (arcta siquidem est via angustaque porta quæ ducit ad vitam beatam);13 hinc constat quod quanto monachus præ ceteris magis abnegavit se ipsum ac propriæ voluntati renuntiavit, tanto plus tenetur superare naturam suam in omnibus, proprias libertates et concupiscentias abjiciendo, omnemque iram, impatientiam, pigritiam, vanam lætitiam, animositatem, curiositatem et carnalitatem penitus evellendo: quæ natura sui dura sunt et aspera, sed spes cœlestium præmiorum et amor Christi facit esse levia. Insuper dicitur monachus custodia sensuum indeficiens, id est custos sensuum suorum interiorum et exteriorum, oculos, aures, gustum, tactum, olfactum jugiter refrenando et gubernando, ne per eos hauriat animæ mortem. Unde Hugo de Instructione noviciorum: Nemo potest venire ad beatitudinem nisi per virtutem, et virtus non alio modo veraciter comprehenditur nisi per disciplinam; disciplina autem est omnium membrorum motus ordinatus et dispositio decens in omni habitu et actione. Disciplina cervicem submittit, deponit supercilia, oculos cohibet, cachinnos moderatur, linguam frenat, iram sedat, incessum format. Talibus decet monachi cucullam distingui margaritis, talibus oportet religiosum ligari vinculis ut recte religiosus dicatur.

Amplius, tertia descriptio monachi est: Monachus est sanctificatum corpus, expurgatum os, et illuminata mens. In qua descriptione ponitur pars pro toto, ut sit sensus: Monachus est homo habens corpus divino cultui consecratum et a carnalibus inquinamentis mundatum, habens etiam os a verbis illicitis purum ac sancto silentio decoratum, mentem quoque illuminatam a Deo ad contemplandum cœlestia et æterna. Ad quam utique contemplationem non perveniunt nisi qui vere et totaliter abnegant se ipsos. Unde dicit Gregorius: Non potest comprehendere quod supra ipsum est, qui nescit mactare quod est. Et rursus Climacus ait: Qui vere obediens est, plerumque stans in oratione fit totus exsultans et illuminosus.14

Quarta descriptio est: Monachus est mœrens et dolens anima indesinenti mortis memoria. In qua rursus descriptione ponitur principalis pars hominis pro homine ipso. Ad monachum namque pertinet esse in quotidiano mœrore et dolore propter sui ipsius et aliorum peccata. Unde beatissimus Hieronymus in epistola sua ad Riparium et Desiderium presbyteros, dicit quod monachus non habet doctoris sed plangentis officium, qui se vel mundum lugeat, et Domini adventum pavidus præstoletur; qui sciens est imbecillitatem suam, et vas fragile quando portat timet offendere ne impingat, corruat et frangatur. Unde et Climacus: Monachus qui rigat quotidie genas suas aquis viventibus (id est lacrimis) ex recordatione mortis et culparum suarum, cadere nequit.15 Iste autem planctus seu dolor verorum monachorum non excludit abundantiam spiritualis lætitiæ, ad quam hortatur Apostolus, dicens, Gaudete in Domino semper:16 quia virtuosæ tristitiæ salutarique fletui quo debemus nostra quotidie deplorare peccata et Dei offensam atque Ecclesiæ lamentari ruinam, miscetur ac desuper jungitur consolatio bona seu spiritualis lætitia. Deinde gaudet in Domino, qui cum jucunditate interna Deum laudat cantando, orando, celebrando, quemadmodum scriptum est: Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea;17 et rursus: Exsultabunt labia mea quum cantavero tibi, et anima mea, quam redemisti.18 Item gaudet monachus in Deo gloriando in beneficiis ejus, in quantum sunt ei necessaria atque accommoda ad serviendum complacendumque ei et ad veram adipiscendam salutem. Hinc beatissima Virgo Christifera: Exsultavit (inquit) spiritus meus in Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillæ suæ, etc.19 Item gaudet monachus in Domino delectabiliter exsequendo opera Deo placita, sive ad præcepta ejus sive ad consilia spectent, juxta illud:20 Servite Domino in lætitia. Nam, ut sancti patres nostri Eusebius et Bernardus loquuntur, oportet maxime ut prompto animo et corde jucundo cum bona et plena voluntate Domino serviamus. Simus ergo custoditi et diligentes in omnibus, suspiret et stillet ad Deum oculus noster, renuat consolari anima nostra nisi in Deo, et experiemur quam verissime dixit Salvator:2122 Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos:23 jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

Postremo, quinta descriptio est: Monachus est ordo et consistentia incorporalium in corpore materiali et sordido consummatus. Ubi rursus abstractum et substantivum concretive et adjective sumendum est, utpote « ordo » pro « ordinatus », et « consistentia » pro « consistens », ut sit sensus: Monachus est ordo et consistentia incorporalium, id est homo ordinatus et consistens instar angelorum, in corpore materiali ac sordido: quia in carne non carnaliter, sed spiritualiter vivere debet, atque angelicam ducere vitam in terris, laudibus, orationibus et contemplationibus Dei jugiter insistendo, ut illud Apostoli dicere queat: Nostra conversatio in cœlis est.24 Conversatio quippe monastica debet omnino esse angelica. Propterea, sicut in angelis nullus angelicorum spirituum aliquid agere præsumit ultra legem sibi divinitus præstitutam, ut libro de Angelica hierarchia Dionysius scribit;25 sic claustrales seu monachi contra regulam a patribus sibi latam nil agere debent, sed ubique et in omnibus oportet eos sequi voluntatem spiritualis patris et eam inquirere ac voluntati suæ præponere, quoniam (teste Hieronymo) destructioni est corpus expositum, quum membra discordant a capite. Cœnobium autem, ut dicit Climacus, est cœlum terrenum:26 propter quod sicut afficiuntur angeli in cœlo circa Deum, ei deservientes; ita afficiamur in claustro, eidem administrantes, et omnem animæ affectionem in ipso figentes. Hinc sexto capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ Dionysius asserit: In monachis esse debet sollicitudo interna pro proprii cordis pura et incessanti custodia, mentisque elevatio ad superna. Et sicut idem dicit ibidem, monachi a quibusdam per excellentiam cultores et famuli Dei vocantur, quia se totos ad divina obligaverunt obsequia. Attendamus ergo, o fratres, vocationem professionemque nostram, et cuncta carnalia ac terrena pro nihilo adspicientes, Domino majestatis cum omni spirituali profectu jugiter serviamus, ad laudem et gloriam ejus. Amen.

SERMO ALTER AD RELIGIOSOS

DE TEMERARIO JUDICIO VITANDO.

Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum. Luc. XVIII, 11.

Carissimi fratres, præbet mihi causam atque materiam ut aliquid loquar vobis de temerario judicio, Pharisæus iste de quo in hujus sanctæ dominicæ recitatur evangelio. Qui certe idcirco fuit a Christo reprobatus, quia de proximo, scilicet de publicano præsente, temere judicavit. Quum enim ignoraret quid Deus in interioribus publicani operaretur, judicavit eum adhuc in veteribus vitiis perdurantem, qui vere et valde tactus, compunctus, inflammatus et illuminatus fuit a Deo, qui potest hoc totum, quum sibi placuerit, in quolibet peccatore quantumcumque impio operari. Item fuit culpabilis et superbus Pharisæus iste, quia etiam de se ipso incaute ac temerarie judicavit. Nam dato quod ante fuisset justus, non tamen certitudinaliter scivit se habere caritatem et gratiam: idcirco non debuit cum tanta assertione justum et virtuosum se reputare. Quod tamen agendo, fecit contra id quod in Ecclesiastico scriptum est: Non te justifices ante Deum. Item tertio fuit culpabilis et superbus iste Pharisæus, quia quod aliis se prætulit, non ex vera sapientia aut prudentia, sed ex inconsideratione et ignorantia venit.27 Non enim consideravit se ipsum nec alios nisi secundum unum respectum, videlicet se quantum ad bona quæ egit, et alios quoad mala quæ fuerant operati. Debuit autem se considerare ac alios etiam secundum alios diversos respectus, ut infra tangetur.

Sed ad propositam materiam, scilicet de temerario judicio, redeamus: de quo sermonem facere necessarium ac utilissimum judico, quoniam (juxta sententiam sanctorum Patrum) nulla res tantum impedit religiosos a spirituali profectu, sicut incauta locutio et temerarium judicium. Ut autem procedam ordinate in præsenti materia, primo probabo ex verbis Christi, quod judicare non liceat, præsertim religioso subdito; secundo idem faciam de verbis et gestis sanctorum Patrum; tertio declarabo idem per rationes et auctoritates catholicorum Doctorum.

Quantum ad primum, allego caritati vestræ illud quod ait Salvator Matthæi septimo: Nolite judicare, ut non judicemini. Quod etiam Lucæ sexto sic introducit:28 Nolite judicare, et non judicabimini.29 Porro Joannis quinto testatur, dicens: Pater omne judicium dedit Filio (ubi dicit Glossa:30 Judicis injuria est, si ante ejus judicium a servo præcedit sententia; et Climacus: Judicare, est impudens rapina dignitatis Altissimi).3132 Et alibi: Ego (inquit) non judico quemquam. Quis ergo Christifidelium quempiam judicare præsumat, præsertim quum omnis Christi actio Christianorum feratur instructio? Idcirco autem Christus æterna Dei sapientia tam vigilanter prohibuit inordinata ac temeraria judicia, eo quod celeriter ac frequenter fallamur judicando de aliis, propriis quoque passionibus ac vitiis cæcati multoties arbitremur nos zelo justitiæ et ex virtutibus agere, caritate moveri et recta intentione induci, quum potius impetu passionum et privato amore devotioneque ficta illud agamus: quod ex eo potissime innotescit, quia nos ipsos nec in majoribus nec similibus efficaciter emendamus aut judicari et corripi patimur, de quibus alios judicare atque corripere tam audaces, proni ac præcipites sumus. Quo igitur religiosus præ ceteris magis tenetur sibi soli et Deo intendere, eo plus ab immoderata sui occupatione circa aliorum facta expurgare se obligatur. Quod nequaquam adimplet nisi temeraria vitet judicia, Salomone testante:33 Qui observator est malorum, opprimetur ab eis. Rursus, quemadmodum anima impeditur ab operatione unius potentiæ vehementer insistendo operationi alterius potentiæ, ita eadem potentia animæ multum intenta uni objecto impeditur ab actu circa aliud objectum. Hinc intellectus hominis considerationi, judicationi et suspicioni aliorum inordinate intendens, a sui ipsius necessaria ac saluberrima dijudicatione non mediocriter impeditur; et quanto quis facta aliorum gravius ponderat subtiliusque discutit, tanto propriorum vitiorum, passionum atque defectuum enormitates minus intelligit et intendit, ideo nec emendat, sed miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus lamentabiliter perseverat.34 Insuper, religiosi etsi esse perfecti non teneantur, tamen ad perfectionem quotidie tendere obligantur: alias suæ professioni satisfacere non censentur. Propter quod periculosa et perfectionis impeditiva summe debent abjicere: qualia sunt circa aliorum facta inquirenda, observanda judicandaque occupari.

Unde Climacus: Observatores aliorum et exploratores operum proximorum seducti sunt, fumum pro sole tenentes.35 Idem quoque ait:36 Acuti judicatores et observatores aliorum hoc agunt, quia de propriis vitiis nondum perfectam pœnitentiam, curam atque memoriam assumpserunt. Si enim quis propria mala velo superbiæ ab intuitu sui oculi interioris abscondita diligenter inspexerit, nequaquam alios judicabit aut observabit, reputans suum tempus sibi non sufficere ad proprium luctum, etsi centum vixerit annis, atque Jordanem flumen totum in lacrimis ex suis viderit oculis procedentem.37 Et iterum dicit: Quum verum sit, Nolite judicare, et non judicabimini; constat quia in quibus vituperamus proximum, sive in spiritualibus sive in corporalibus, in eadem incidemus. — Hæc tantum de primo.

Circa secundum, scilicet de gestis et verbis sanctorum Patrum ex quibus dehortatur temerarium judicium, aliqua recitabo. Itaque quinto libro Vitaspatrum, distinctione Quod non judicemus, sic legitur: Interrogavit abbas Joseph abbatem Pastorem quomodo monachus esse posset. Cui senex dixit: Si monachus esse cupis, et in hac vita et in futura requiem invenire, noli judex aliorum esse, nec judices aliquem præter te, et dic semper apud te: Quis sum ego? Cui quidam alius Frater dixit: Si video fratrem meum peccare, est bonum eum celare? Cui Pastor ait: Quacumque hora peccatum fratris tui tegis, Deus teget et tuum; et si fratris tui publicas peccatum, publicabit tuum Deus. — Quum quidam solitarius judicasset Fratrem culpabilem expellendum, abbas Pastor vocato ad se solitario illo, dixit ad eum: Duo homines erant in uno loco, et ambo habebant mortuos suos; reliquit autem unus mortuum suum, et abiit plorare mortuum alterius. Audiens hoc solitarius ille, et recordatus quod fecerat, compunctus ait: Pastor sursum in cœlo, ego autem deorsum in terra.

Rursus in Vitaspatrum sic legitur: Vita monachi est obedientia, meditatio, et neminem judicare, nec mala videre oculis suis, neque detrahere, nec murmurare, nec agere curiose. — Dixit abbas Pœmen: Hæc sola est justitia hominis, ut reprehendat se ipsum. Tunc enim justus est, quum peccata sua semper adspicit et condemnat, non peccata aliena. Iterum hic abbas dixit: Qui propria horret peccata, omnem fratrem suum beatificat et diligit. — Quidam Frater interrogavit senem, dicens: Si habito cum aliis Fratribus, et video aliquam rem inconvenientem, vis ut loquar? Respondit senex: Si sunt aliqui majores tui aut coætanei, tacens requiem magis habebis. Bonum est tacere. — Senex quidam dixit: Si videris aliquem Fratrem peccantem, ne mittas culpam in eum, sed in illum (id est diabolum) qui eum impugnat, et dic: Væ mihi, quia iste nolens victus est. Et plange, et inquire Dei solatium, quia omnes decipimur. — Dixit abbas Theodorus: Derelinquimus splendidam et directam viam, hoc est, ut plangat se ipsum homo, et suis sit contentus peccatis; et ambulamus spinosam tenebrosamque viam, ut proximi tantum videamus delicta. — Quidam senex dixit: Nil melius est quam tacere, et Deum rogare ut unde alius cadit tu contineas. — Hæc de secundo principali.

De tertio et ultimo principali, videlicet de rationibus et auctoritatibus sanctorum Doctorum quibus videtur quod non liceat alicui, præsertim religioso subdito, quempiam judicare sive corripere, sciendum quod judicare dupliciter sumitur. Primo stricte et proprie; sicque eorum dumtaxat est qui jurisdictionem seu auctoritatem vel præsidentiam super alios habent, sive in foro exteriori et contentioso, sive in foro interiori et conscientioso. Unde in secunda secundæ, quæstione sexagesima, Thomas:38 Judicium proprie nominat actum judicis in quantum est judex. Judex autem, secundum Isidorum, dicitur quasi jus dicens. Hoc igitur modo loquendo de judicio, certum est quod nequaquam ad monachos tantum subditos, imo ad nullam privatam personam pertineat, sed solum ad personas publicas, videlicet principes, judices ac prælatos. In foro autem conscientioso spectat ad confessores, quorum est de confitentium commissionibus et omissionibus judicare, lepram a non lepra discernere, et pœnam pro modo culpæ imponere.394041

Secundo judicare sumitur communiter et extense; sicque judicare, est aliquid tale vel tale affirmare, æstimare, vel aliquid verum vel falsum, bonum vel malum, licitum sive illicitum reputare. Sumendo itaque judicium isto modo, quæritur an personis religiosis et subditis liceat judicare. Dicendum quod hujus judicii diversæ sunt causæ et varii gradus, secundum doctores super Sententias. Quandoque enim judicatur malum vel bonum de aliquo ex ipsa evidentia facti: ut si quis videat virum opprimere innocentem, et alium innocenti subvenientem. Alio modo istud contingit ex evidentibus signis: ut si quis videat nudum cum nuda in eodem lecto, cum circumstantiis aliis violentam suspicionem de malo facientibus. Et his modis judicare malum de proximo, nullum peccatum est, et cuilibet licet, scilicet de manifestis et inexcusabilibus malis, secundum Alexandrum de Hales. Tertio judicatur malum de proximo ex levibus signis et causis: et in hoc judicio temerario triplex est gradus. Primus, dum quis ex levibus signis incipit dubitare de bonitate fratris: et hoc veniale peccatum est, procedens ex infirmitate humana; et hoc non proprie vocatur judicium, sed magis suspicio. Secundus gradus, quando ex levibus signis firmiter tenet de fratre quod malus sit: et hoc proprie appellatur judicium, quia judicium importat firmatam sententiam. Estque hoc ipsum mortale peccatum, si malum quod taliter judicat de fratre, mortale peccatum est: hoc namque est contra caritatem. Tertius gradus, dum ex levibus causis et signis non solum præfato modo judicat, sed insuper ad fratris punitionem procedit, affligendo aut accusando eum quasi de facto. Hoc prædictis est gravius, quia tam caritati quam justitiæ adversatur.

Itaque, dum ait Salvator, Nolite judicare, omni homini prohibetur judicium inordinatum, videlicet perversum et usurpatum ac temerarium, judicium etiam ex levibus signis secundum tres gradus præfatos.

Ex præhabitis patet an per suspiciones vel ex suspicionibus liceat judicare. Ad quod Thomas et ceteri doctores respondent, quod suspicio est opinio mali de aliquo ex levibus causis et signis concepta; et procedit ex triformi origine. Primo ex malitia suspicantis, qui sibi de propria malitia conscius, faciliter judicat alios esse tales qualis est ipse. Unde dicit Chrysostomus super Matthæum: Difficile aliquem suspicatur bonum qui ipse malus est. Secundo procedit suspicio ex malo affectu ad alterum: sicut qui alium odit vel ei irascitur, cito suspicatur malum de ipso. Hinc hujuscemodi suspiciones perversæ sunt, sicut earum origines, nec ex eis judicare est licitum. Tertio procedit suspicio ex quadam experientia. Idcirco, juxta Philosophum secundo Rhetoricæ, senes sunt magis suspiciosi, quia ex temporis diuturnitate aliorum defectus magis experti sunt, et verisimilius conjiciunt atque considerant, juxta illud Ecclesiastici: Vir in multis expertus cogitabit multa.42 Hæc autem suspicio minus culpabilis est, quia ex meliori causa, scilicet experientia quadam, procedit, et certitudini magis propinquat. Sicut autem de judicio temerario dictum est, simili modo suspicio temeraria peccatum mortale est, si procedatur usque ad firmam assertionem de malo, præsertim si malum quod alteri ex suspicione imputatur mortale exsistit. Propter quod dicit Augustinus: Caveto omnes suspiciones; sæpe enim probatur incerta suspicio, quæ viro non convenit christiano. Suspicio contrariatur caritati, quæ est vita animæ: quia, ut dicit Bernardus in quodam sermone, suspicio non patitur credere nos ab aliis amari. Contrariatur etiam humilitati.

Unde dicit Climacus: Superbia est condemnationis et temerarii judicii mater, negatio Dei, vitiorum custos, effugatio adjutorii Dei, mos dæmoniacus.43 Superbis Deus resistit:4445 quis ergo eorum poterit misereri? Hæc Climacus.

Patet ex iis, carissimi, quod summe periculosum est subditis, præsertim passionatis, judicare alios. Unde maxima diligentia cavendum est eis ne proni sint judicare eos ad quos minus bene afficiuntur seu inclinantur, et contra quos cito tentantur, ne passione cæcati, de illis judicent vitiose. Unde de magnitudine periculi et peccati temerariæ judicationis et suspicionis sic scribit Chrysostomus super illud Matthæi, Nolite judicare: Non oportet, inquit, exprobrare delictum, aut eum qui peccato aliquo præventus est insolenter obruere, nec persequi jurgio, sed monere consilio.46 Non enim illum, sed temetipsum profecto condemnas, et facis tibi ipsi terribilius esse judicium, cogisque adversus te diligentissimam etiam de minimis fieri ultionem. Ut enim diligentius tua examinentur peccata, legem primus ipse posuisti, severius de iis quæ proximus peccaverat judicando. Sunt autem hæ diabolicæ tentationis insidiæ: nam qui severe discutit aliena, nunquam propriorum reatuum merebitur veniam. Iterum ait Chrysostomus: Si nullum nobis aliud esset peccatum admissum, pro hoc solo nos gehennæ tradi satis abundeque sufficeret: quippe qui in aliorum delictis severi et amarissimi judices residemus, nostras autem trabes oculis nostris infixas non cernimus; qui aliena etiam minima tam sollicite perscrutamur, et ad condemnandos ceteros omne vitæ nostræ tempus absumimus. A quo vitio neque sæculi hominem neque monachorum ullum facile invenies liberum. Hæc Chrysostomus.

Quomodo autem possumus nos aliis in donis gratiæ præferre, aut temere de aliis judicare, qui incerti sumus an amore an odio digni simus?47 Hoc est primum remedium contra spiritualem superbiam et temerarium judicium. Secundum est, quia etsi probabiliter agnoscimus nos esse in caritate et gratia, prorsus tamen nescimus an finaliter Deo placebimus et in gratia vitam finiemus. Tertium, quia de proximis nescimus quales sint in prædestinatione divina: quia qui nunc pessimus esse videtur, subito potest compungi, ac Deo agente optimus fieri. Quartum, quia homo non est bonus judex in propria causa, et multipliciter ac facile potest errare de aliis judicando. Quintum, quia etsi homo aliunde bonus exsisteret, tamen sola superbia, quæ temerarii judicii mater est, destruit omnia, si comitetur. Si itaque omnia jam prætacta profunde ac rite consideravimus, erimus vere humiles, defectuosi, viles et contemptibiles in oculis propriis, omnem detestantes superbiam omnemque temerariam judicationem et suspicionem.

Sed finiamus sermonem in verbis exhortationis beatissimi Bernardi ita dicentis: Cave alienæ conversationis esse curiosus explorator aut temerarius judex. Etiam si perperam actum quid deprehendas, nec sic mox judices proximum, magis autem excusa intentionem, si opus non potes: puta ignorantiam, puta subreptionem, puta casum. Quod si omnem vel omnino dissimulationem rei certitudo recusat, suade nihilo minus ipse tibi, et dicito apud temetipsum: Vehemens fuit nimis tentatio, quid de me illa fecisset, si in me accepisset similiter potestatem? Ita faciamus, dilectissimi. Omnis sermo malus ex ore nostro non procedat;48 omnis amaritudo et ira et indignatio tollatur a nobis cum omni malitia. Consideret unusquisque nostrum quam misericorditer ac patientissime Deus egerit secum, et similiter etiam agat ipse cum proximis suis errantibus. Simus invicem benigni, compatientes, misericordes, donantes invicem, sicut Deus donavit nobis in Christo.49 Cui est honor et gloria in sæculorum sæcula. Amen.

Footnotes

  1. 1 Cor. 1, 27, 28. ↩

  2. *Tarantasia ↩

  3. Luc. xix, 44. ↩

  4. Ephes. iv, 1. ↩

  5. Matth. xix, 29, 21. ↩

  6. 1 Petr. iv, 18. ↩

  7. Ps. l. xxiv. 3. ↩

  8. Job x, 21. ↩

  9. Luc. xix, 43, 44. ↩

  10. Hebr. xii, 28. ↩

  11. Scal.parad. grad. 1. ↩

  12. Matth. xi, 12. ↩

  13. Hebr. vii, 14. ↩

  14. Scal.parad. grad. xviii. ↩

  15. Scal.parad. grad. vii. ↩

  16. Philipp.iv, 4. ↩

  17. Ps. LXV, 17. ↩

  18. Ps. LXX, 23. ↩

  19. Luc. I, 47, 48. ↩

  20. Ps. XCIX, 2. ↩

  21. Ps. LXXVI, 3. ↩

  22. Job XVI, 21. ↩

  23. Matth. XI, 28, 30. ↩

  24. Philipp. III, 20. ↩

  25. cap. III. ↩

  26. Scal. parad. grad. IV. ↩

  27. Eccl. vii, 5. ↩

  28. Matth. vii, 1. ↩

  29. Luc. vi, 37. ↩

  30. Joann. v, 22. ↩

  31. Joann. viii, 15. ↩

  32. Scal. parad. grad. x. ↩

  33. Prov. x, 27. ↩

  34. Apoc. iii, 1. ↩

  35. Scal.parad. grad. x. ↩

  36. Scal. parad. grad. x. ↩

  37. Ibidem. ↩

  38. art. 1. ↩

  39. Joan. VII, 24. ↩

  40. Luc. 37; ↩

  41. Matth. 1; ↩

  42. Eccli. XXXIV, 9. ↩

  43. Scal.parad. grad. xxii. ↩

  44. 1 Petr. v, 5. ↩

  45. Jacob.iv, 6; ↩

  46. Matth. vii, 1. ↩

  47. Eccle.Ix, 1. ↩

  48. Ephes. iv, 29, 31. ↩

  49. Ibid. 32. ↩

Chapter 2 of 2