Skip to the text

Initium

REVERENDO IN CHRISTO PATRI AC DOMINO D. GERARDO ZULRE, RELIGIOSO IN PRIMIS ABBATI MONASTERII S. LAURENTII APUD LEODIUM, F. THEODORICUS LOER A STRATIS, CARTUSIÆ COLONIENSIS VICARIUS, S. D.

QUEMADMODUM multis jam olim magnisque viris familiare est, ut vel suas vel aliorum lucubrationes in lucem ac publicum emissuri, eas prævia commendatione cujuspiam haudquaquam vulgaris nomini consecrent, sub cujus veluti umbraculo ab invidorum æstu protectæ, piis lectoribus tutum accessum præbeant; ita non desunt quibus hujusmodi commendationes displicent, satius existimantes, si opus et auctor operis qualis qualis relinquatur arbitrio lectoris: quandoquidem id quod per se bonum est, aliena commendatione non eget. Neque enim vino vendibili opus est suspensa hedera, et proba merx facile emptorem reperit; malum vero quanto magis occulitur, tanto præsentius venena diffundit. Fitque interim ut ubi frontispicia mirum in modum adblandiantur aureosque montes polliceantur, in progressu operis montes ipsi parturiant nascaturque ridiculus mus. Cui nimirum sententiæ, jam ab amico quodam commonefacti, facile possemus subscribere, præsertim hoc nomine quod sit innixa veritati, modestiam præ se ferens et humilem interioris hominis custodiam; si tamen isti quibus præliminaris commendatio minus placet, vel modicam jacturam pro re tam pia facere non formidarent, aut suos humeros tanto nobiscum oneri submitterent: in cujus plane decursu, sive laborem spectare libeat, sive sumptus, et Herculeæ vires et opes satrapæ non sufficerent, nisi gratia Dei, quæ nunquam pios conatus destituit, vires pariter et opes subministraret, excitando videlicet utriusque status proceres, qui tum favore, tum impensis, operi jam fesso et præ nimia magnitudine periclitanti prospiciant, manus porrigendo adjutrices. Non solum ergo commune bonum aut gratia amicorum ad præmittendum hujusmodi commendaticia nos invitat, verum etiam quadam necessitate constringimur, ut excusso ingratitudinis malo, simus non immemores beneficiorum, et quantum in nobis est, rependamus saltem operam et animi nostri benevolentiam, eos nimirum qui verbo et opere bene cupiunt patri nostro Dionysio, tanquam duplici honore dignos, ipsius Dionysii piis lucubrationibus afferendo: ut qui decreverunt cum eo vivere, et alios quamplurimos ad hoc inducere quo tanti Patris adjuti monitis vivant cum eo in æternitate, incipiant et ipsi jamjam cum eodem vivere etiam in tempore. Hæc est merces, hic fructus justitiæ, quæ mortem nescit, quæ suos cultores mori seu in oblivionem venire non permittit. Ipsa magis perpetua et immortalis, suorum gaudet memoria perenni ac immortalitate.

Itaque, quum jam paulatim complura Dionysii nostri opera a diversis typographis in Agrippina Colonia excuderentur, quæ magnorum virorum veluti munita clypeis, orbem christianum pro magna sui parte occupaverunt, magna profecto laude, sed majori cum fructu; grandior tamen adhuc portio eaque præcipua remansit nobis reliqua, quæ tandem in publicum per vestigia præcedentium exire gestit, modo ducem seu patronum feliciter nacta fuerit, cujus adjuta beneficio, temporum nostrorum versipellem astutiam possit vel declinare vel elidere. Nihil enim tam peculiare in Dionysii nostri scriptis reperias, quam absque omni fuco et quæsito colore germanam puramque interpretationem, ex sacræ Scripturæ penetralibus erutam; quam institutionem vere Christiano dignam, ex arcanis rerum divinarum recessibus presso lucidoque sermone coram exhibitam. Jactent se, quantum velint, alii eloquentia, alii argumentorum subtilitate, alii linguarum copia: Dionysio unica fuit et mens et lingua, scilicet repleta multiformi Spiritus Sancti gratia, qua sacram Jesu Christi et servorum ejus philosophiam, non plus quam oportet, sed usque ad sobrietatem sapere didicit; eamdem quoque pari modo expressit, ubique sui similis, templum Dei et organum Spiritus Sancti, convocans universum cœtum Christifidelium ab infimo usque ad summum, a summo usque ad infimum. Quibus usque adeo in omnibus sese attemperat, exhortando, monendo, docendo, corripiendo, illuminando, inflammando, rapiendo, ut nulli offendiculum ponat, nulli fastidium generet, neminem ignorantem, dubium aut desolatum relinquat: unus instar multorum sufficiens, qui tantam multitudinem probe sustineat. Quod Reverenda Paternitas tua non ignorans, quum mentio dudum fieret Dionysianæ impressionis, simulque quantæ molis esset eamdem usque ad finem continuare, pro tua pietate quæ tecum succrevit ab infantia, statim petis elenchum omnium Dionysii librorum, petis et libros aliquot jam impressos, offers subsidium pro his qui vel prælo madent, aut imprimendi adhuc domi latent. Et ne cuipiam in aliena munificentia largus videri possis, dando videlicet non tua, sed ab aliis olim donata, usibus fratrum seu filiorum tuorum magis adaptanda, edisseris quonam pacto hoc tibi liceret. Unde profecto non parum ædificationis sibi sumebant, qui tum forte circumstabant auditores, utpote haud ignari quam nihil curæ sit plerisque hoc tempore qui Abbatis antistitisve nomine censentur, quibus mediis Christi patrimonium expendant. Tu vero non quævis tibi licita continuo admittis: tantum abest ut ausu temerario velis quidquam præter decorum profundere ad libitum, sciens quia non quod libet, statim licet, nec omnia quæ licent expediunt, sed est in ipsis rebus electio et modus.

Hinc videmus Reverendam Paternitatem tuam multos sibi antecessores longo intervallo præcellere, tam celebritate nominis quam professione religionis. Non expedit hic commemorare divitias auctas, templa ædificiaque innovata, ministeria, cultum, varium denique apparatum, quæ tantopere solet mirari vulgus. Quibus quidem etsi pro temporis ratione uti contingat, nullam tamen in te morum faciunt mutationem. Ita es singulis obvius, comis, affabilis, benignus, exiguis et pauperibus haud secus atque divitibus et magnis, fastum (quantum in te est) semper et ubique fastidiens. Ovis revera suum sequens pastorem, discipulus audiens magistrum docentem: qui quum totius hominis curam gereret, omnes simul virtutes summatim complectens: Discite (inquit) a me quia mitis sum et humilis corde.1 Atque hæ inter ceteras sunt peculiares animi tui dotes, quibus quondam armatus, concordi et canonica electione ad fastigia dignitatis provectus es, nunc vero eisdem omnibus carus domi ac foris. Aliquot abhinc mensibus mors sustulit e medio virum: virum, inquam, singulari morum observantia conspicuum, columen omnis probitatis, religiosorum denique patrum ancoram et asylum, Reverendum D. Gerardum de Loen, Abbatem Averbodiensem, Ordinis Præmonstratensium, laborum nostrorum ac vigiliarum Dionysii patronum præcipuum, si quidem longior illum vita comitata esset. Hunc ipsum videor mihi velut e phœniceo pulvere renatum, dum illius virtutes meritasque laudes passim regeri in te animadverto, dum non minora per tuum accessum adepti sumus, quam per illius decessum amisimus. Nam præter ea quæ præmissa sunt officia, requiris in unum colligi, collecta transmitti omnia opera Venerabilis Patris D. Petri Dorlandi, Ordinis Cartusiensium professi, ac Vicarii quondam in Zeelem, haud procul ab oppido Diestensi, viri sine controversia juxta pii ac docti: ejus, inquam, requiris opera, daturus operam ut castigate ac lucide imprimantur, idque medio ac diligentia D. Paschasii Bersellii, professi domus vestræ, viri tam varietate linguarum quam eruditione multijuga celeberrimi: qui quidem ipsi Dorlando quondam fuisse individuus studiorum comes, certis litterarum monumentis ultro citroque missis dignoscitur. Dorlandum olim ad scribendum excitavit Averbodiensis ille antistes; tu vero ejusdem scripta ex angusto in latum orbem paras diffundere. Ille apud Dorlandum, dum viveret, Mæcenatem egit ac patronum; tu ab oblivione vindicans utrumque, amborum efficeris et Mæcenas et patronus. Illi in vita tum carmine, tum prosa, Dorlandus gratiam retulit; tibi gratias debet non modo Dorlandus, verum etiam quotquot sunt aut in posterum erunt illius instituti professores.

Nimium igitur ingratus sim oportet, si tantis provocatus beneficiis, tot rationibus devictus, inter tam multos heroicos viros ac primates in favorem Dionysii nostri nominatim tanquam ad illius convivium accitos, tui unius Reverendam Dominationem veluti silentio præteream. Quin magis pro tua dignatione et benevolentia unum quempiam librorum ex ipsius Dionysii thesauro depromam, quem protinus ad manus hominum in tui gratiam exire permittam. Esto, Dionysius jam urbi et orbi notus est, securus potest quocumque velit incedere; at non parum profuerit sciri ab omnibus, adventum Dionysii tam multis acceptum, Dionysium amari, venerari, tueri in dies magis magisque a viris et maximis et optimis, et nunc demum abs te Patre laudato modis omnibus. Verum quoniam importuna benevolentia plerumque est ingrata, ideo prospiciendum gnaviter quid cui dones. Itaque, quum intelligam te præsidere non solum tuo monasterio, neque tantummodo habere potestatem ut ampla conferas opulentaque sacerdotia, et ea non pauca, potissimum quibus annexa est cura animarum, sed insuper in tam præpotenti vastaque Leodiensi diœcesi judicem agere omnium (ut vocant) secundarum Ecclesiarum, in quarum administratione tametsi virum juris peritissimum tibi assessorem habeas, plurimum nihilo minus conducat si tu ipse, quum sis judex tantus, probe noris discernere dextrum a sinistro, rectum a curvo, verum a falso, a pretioso quod vile est, virtutem a vitio, et quonam pacto inter aulicos et curiales modernos nihil non ad suum quæstum libitumque vertentes, virtus deserta jaceat, vitiaque virtutis pallio contecta sint: hunc Reverendæ Paternitati tuæ librum dedicamus, cui Summa vitiorum et virtutum, sive Illuminatorium salutaris scientiæ, titulus est; eique adjecimus alios duos, quorum alter est de Passionibus animæ, alter de Felicitate et puritate animæ: idque vel ob hoc potissimum, quod omnia quæ jamjam recensuimus, in his mira brevitate ob oculos ponantur. Hos igitur tuo nomini dedicatos, Reverende Pater, grato suscipias animo; Dionysium vero, et eos qui Dionysio præstant obsequia, benigno favore complectere, ac vale. Coloniæ, ex Cartusia nostra, anno MDXXXII, ipso die S. Barbaræ, monasterii nostri patronæ.

SUMMA

DE VITIIS ET VIRTUTIBUS¹ LIBER PRIMUS

Footnotes

  1. Matth. xi, 29. ↩

Chapter 1 of 143