Skip to the text

Proœmium

QUI converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. Jacob. v, 20.

In his verbis gloriosus apostolus Jacobus docet quam magnum meritoriumque consistat peccatorem convertere. Nempe qui facit hoc, eo ipso quo id agit, curat et eripit « animam » peccatoris « a morte » culpæ in vita præsenti, atque a morte damnationis æternæ ac infernalis miseriæ in futuro. Operit quoque « multitudinem peccatorum » : quoniam inducendo peccatorem ad conversionem, contritionem et emendationem, cooperatur ad hoc, quod peccata conversi, quantumcumque sint multa et magna, dimittuntur eidem ; sicque teguntur et obruuntur, ita quod ei non imputantur a Judice summo, nec inspiciuntur ab eo ad ulciscendum per condemnationem perpetuam. Ideo ait Psalmista : Beati quorum tecta sunt peccata ;1 beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Denique, qui alium sic convertit, non solum operit multitudinem peccatorum illius, sed etiam propriorum. Nam alium convertendo, meretur a propriis venialibus quotidianisque culpis purgari, imo et a reatu seu pœna præteritorum vitiorum suorum, etiam mortalium, partim aut omnino absolvi, secundum quod ex majori aut minori caritatis fervore converterit peccatorem, et item prout in hoc laboraverit magis aut minus : quia, ut Salomon protestatur, universa delicta operit caritas.2 Ecce quam magnum ac saluberrimum opus est peccatorem convertere : quia videlicet, sicut nunc tactum est, per hanc conversionem iniqui removentur duo maxima mala, utpote malum totius culpæ, et malum damnationis æternæ.

Præterea, qui peccatorem convertit, non solum salvat animam ejus ab hac duplici morte et a duobus his maximis malis, sed insuper ei acquirit duplicem vitam et duo præcipua bona, hoc est, vitam gratiæ, virtutes ac dona Spiritus Sancti in via, deinde vitam gloriæ omniumque bonorum beatificam possessionem in patria. Non enim dimittuntur peccata sine gratiæ ac virtutum infusione. Rursus, qui peccatorem convertit, Christo omnium Salvatori virtuosissime ac fructuosissime cooperatur. Ad hoc equidem unigenitus Dei Filius incarnari, in mundo conversari, evangelizare et acerbissimam mortem pati dignatus est, ut peccatores salventur. Qui ergo peccatorem convertit, fructum passionis et sanguinis Christi parit in alio, et simul cum Christo fructificat. Amplius, qui pec-

¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1533. catorem convertit, Deum potissime venatur : quoniam invisibiles hostes Dei ab eorum vase, castro ac servo ejicit et expugnat, et prædam ab eorum ore evellit ac Deo restituit; nec se tantum, sed alium quoque a Creatoris avertit inhonoratione atque injuria: sicque fidelissime militat Omnipotenti. Deinde, qui peccatorem convertit, sanctos exhilarat angelos, nisi (quod absit) quis ambigat de veritate verborum dicentis: Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.3 Ecclesiam quoque nutrit, auget et confortat, et Christo parat hospitium exhibetque convivium.

Quod si vel unum convertere peccatorem adeo magnum est tamque beatum, quanti meriti exstat ac præmii, plurimorum conversioni indesinenter intendere, Dei verbum undique disseminare, ac multos errantes a suis revocare erroribus ac mancipare virtutibus? Nonne qui sic separat pretiosum a vili, quasi os Domini exstat?4 Nonne qui Deo ita reconciliat transgressores, audire meretur, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur? Nonne ad eorum pertinet numerum de quibus illustrissimus loquitur Isaias, O quam pulchri pedes evangelizantium bona?5

Præterea, si juxta philosophos, motus aut actio nomen speciemque ac dignitatem sortitur a termino ad quem, quis mente concipere aut ore queat profari quantæ dignitatis ac meriti, quantæ deificationis ac christiformitatis sit motus seu actus iste quo aliorum conversioni studetur? Verissime ergo divinus Dionysius dixit: Omnium divinorum divinissimum est Deo cooperari in reductione animarum ad ipsum. Sanctus item Gregorius sacrificium Deo gratissimum, zelum perhibet animarum. Imo, sicut devotissimus pater Bernardus rite disseruit, nonne tibi videtur Christus graviorem sustinere persecutionem ab illo qui suggestione maligna, exemplo pernicioso, scandali occasione, ab ipso avertit animas quas redemit, quam a Judæo qui sanguinem ejus fudit? Sic diceare possumus, quod gratiorem Christo obsecutionem reverentiamque impendit, qui exhortatione benigna, virtuoso exemplo, documentis idoneis, ad ipsum revocat animas diabolica fraude deceptas, quam Martha, quæ Christum adhuc ambulantem in terris corpore pavit, vel Nicodemus et Joseph, qui corpus ejus exanime tradiderunt venerabili sepulturæ.67

Hinc demum doctoribus ac prædicatoribus datur aureola:8 de quibus archangelus Gabriel locutus est Danieli: Qui multos erudiunt ad justitiam, quasi stellæ fulgebunt in perpetuas æternitates. Verumtamen hoc eisdem vigilantissime est pensandum, quoniam nisi vita eorum concordet prædicationi ipsorum, non solum non promerentur, sed potius demerentur in prædicando, et peccant mortaliter eo ipso quo prædicare præsumunt indigni. Quemadmodum enim actus sacrorum ordinum privilegiati sunt, ita quod mortaliter peccat quicumque cum mortalis conscientia culpæ eos exercet, ita et actus prædicandi, prout S. Thomas super quartum magis declarat. Ideo prædicatori indigno seu male viventi ait Judex cœlestis: Ex ore tuo te judico, serve nequam; et Apostolus: Qui alium doces, te ipsum non doces. Etenim peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas?9 Qui namque agit contraria propriæ sermocinationi, ipso facto seu opere pravo ostendit sermones suos non esse curandos, imo nec veros, quum magis sit aliquid affirmare facto quam solo verbo. Propterea prædicatori verbi cœlestis, quo a pluribus auditur, commendatur, prosequitur, eo plus necessariæ sunt profunda humilitas, mortificatio plena, reformatio fixa: ne vel modicissima gloriatio vana, complacentia stulta, reflexio improba inquinet mentem ejus; ne etiam plurima sermocinando, quasi justificatum se arbitretur. Verum est equidem quod Salomon loquitur: Lætatur homo in sententia oris sui. Idcirco nonnulli propriis sermocinationibus delectati, sibi in se applaudunt ac blandiuntur, arbitrantes se tales esse in factis quales exsistunt in verbis, nec discutiunt miseri efficaciter semetipsos.10111213 Porro prædicator veraciter sapiens, quidquid aliis evangelizat, applicat sibi, ne forte aliis prædicans, ipse inveniatur iniquus;14 et quanto plus ab aliis reputatur, tanto amplius in divino judicio reprobus apparere veretur, potissime quum ignoret an amore sit dignus, an odio.15 Sicque cum sanctissimo viro Bernardo alloquatur ubertim se ipsum: Heu, quot verba otiosa, iniqua, mendosa, illicita per hoc os meum spurcissimum sum locutus, per quod nunc verba sacra tractare et proferre præsumo! Numquid fons ex eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?16

Itaque, quum tam deiforme, salubre ac meritorium sit alios prædicando instruere, exhortari, corripere, convertere et salvare; ego qui ex religione quam professus sum, clausus sum nec egredi valeo, nec prædicandi privilegium habeo, quanto minus hæc facere queo loquendo, tanto plus ea agere opto scribendo, colligendo, dictando. Quod equidem utcumque pro viribus jam effeci, compilando sermones per annum de Tempore et de Sanctis, tam pro sæcularibus quam pro religiosis: attamen ista adjicere quasi compellor, utpote instantissime ad hoc rogatus a viro erudito, religioso ac fervido Ordinis S. Francisci, secundum carnem propinquo, atque secundum spiritum multum propinquiori, sperans particeps inveniri fructus labiorum illius, si forte ex isto opusculo potuerit aliquantulum adjuvari, ad laudem et gloriam Dei altissimi. Amen.

Footnotes

  1. Ps. xxxi, 1, 2. ↩

  2. Prov. x, 12. ↩

  3. Luc. xv, 10. ↩

  4. Jer. xv, 19. ↩

  5. Matth. v, 9. ↩

  6. Joann. xix, 38-42. ↩

  7. De Cœlest. hier. c. III. ↩

  8. Luc. x, 38. ↩

  9. Ps. xlix, 16. ↩

  10. Rom. ii, 21. ↩

  11. Luc. xix, 22. ↩

  12. dist. xix. ↩

  13. Is. lii, 7. ↩

  14. 1 Cor. IX, 27. ↩

  15. Eccle. IX, 1. ↩

  16. Jacob. III, 11. ↩

Chapter 2 of 143