Skip to the text

Initium

REVERENDO IN CHRISTO PATRI D. GEORGIO SARENS, ABBATI ET DOMINO S. TRUDONIS MERITISSIMO, F. THEODORICUS LOER A STRATIS CARTUSIANORUM DOMUS S. BARBARÆ IN COLONIA VICARIUS.

MULTA occurrunt, Reverende Pater, argumenta laudum tuarum, si mihi vel animus vel facundia esset laudandi. Animus tamen non prorsus abest, vel ingens (quis enim virtutem laude prosequi non dignetur?), ad tui commendationem inhians. Verum scio modestiam tuam, scio humilitatem: ut quum sis dicarisque ab omnibus magnus, ipse tamen te ipsum nescias magnum. Unde ne magnus quidem, sed modicus, ne dicam vilis, potius juxta tuum judicium vis haberi. Porro, quod facundia mihi desit, ingenue fateor, maxime quanta iis argumentis foret necessaria. Verumtamen non usquequaque id mirum, quum tantam rei postulet magnitudo eloquentiam, ut etiamsi Demosthenes ipse adesset, superatum se fateretur. Quæso tamen Reverendam Tuam Paternitatem, ut si virtutes tacere cogar tuas (quæ certatim accurrentes commendari postulant), sinat ut quod in omnium admiratione, in omnium est ore, dicam: nempe, non absque maximo merito tuo esse factum, ut qui olim in monasterio dicto Bonef, ordinis Præmonstratensis, fueris Abbas, inde adscitus instantia et jussione Reverendissimi D. Cardinalis tituli S. Chrysogoni, episcopi Leodiensis, cooperante Reverendo D. Gerardo Zulre, Abbate D. Laurentii prope Leodium, monachis, clero, nobilibus, plebeisque idem petentibus, in arctioris Ordinis sancti patris Benedicti, præclariorisque cœnobii D. Trudonis Abbatem sis præfectus. Quis, quæso, Pater Reverende, vel hostis, hic cogitare possit aliud, atque ut res est, tanta industria, tanta virtute, tantaque sapientia in priori te dignitate enituisse, unde felicem se prædicaret vel S. Trudonis vel familia quæcumque alia, quæ te Abbatem, te rectorem, te dominum obtineret? Nec eos revera fefellit opinio. Siquidem supra id quod de te sibi promiserant, tuis virtutibus præstas. In utroque enim regimine, monasterium tuum quotidie se ipso facis tua prudentia felicius. Nam quo monasticos mores reflorere faceres pristinos, quantocius virum aliquem insigniter tum eruditione tum moribus præstantem, qui fratribus tuis lectionem faceret, obtinere cura non postrema fuit: sciens inscitiam ipsam ignaviæ dissolutionique multo maxime ansam præbere, otium quoque (ubi sacræ lectionis deest amor) religioni esse pestilentissimum. Obtinuisti certe ad hæc munia virum undecumque doctissimum, editis libris clarum, nec minus integrum, D. Gerardum Moringum a Boemel, sacræ Theologiæ Licentiatum: qui non modo eruditione, verum etiam castis moribus valeat, et re ipsa præstet quod doceat.1 Solet enim (nescio quare) nitidior multo lucere virtus in homine (ut vocant) sæculari, si fuerit, atque in eo qui ex professione religioni est addictus. Adeo præterea humaniter inter subditos conversaris, ut fratrem te benigna consuetudine, ut Abbatem auctoritate te illis exhibeas, magisque amari velis quam timeri: quamvis utrumque suo loco et tempore necessarium sit a subditis ut exigatur. Atque ideo diligunt te omnes, ad reformatioris vitæ studia ultro pronique occurrentes. Quid enim aliud subditi agerent, videntes se cogi magis bono exemplo quam verbo? Eam ob rem quum ipse litterarum sis amator, atque omnes idcirco tuos veræ eruditionis esse optes studiosos, Dionysii nostri Cartusiani vestrique conterranei, post majora in universam Bibliam aliaque varia absoluta ejusdem opera, Theologiæ universæ Summam Reverendæ Tuæ Paternitati dedico. Est ipse liber non admodum grandis, sed Theologiæ scientiam atque adeo universæ orthodoxæ fidei, summatim omnia constringens. Rejecta enim argumentorum spinosa, difficili et obscura silva, patentes campos et florida Theologiæ prata aperuit, hoc est, omnium controversarum quæstionum conclusiones tantum, ceu responsionem absolutam solidamque qua argumenta, si objecta fuerint, quæcumque absque ullo negotio possent refelli, breviter posuit: imitatus per omnia Doctorem sanctum atque angelicum Thomam Aquinatem, et ante hunc illuminatissimum illud jubar Augustinum. Quidquid in scholastica necessarium est inquiri Theologia, hic invenies, nec multis perlectis foliis, sed ab initio mox ut inspexeris, scies quid ea de re quæ inquiritur sentiendum sit. Unde et Epitome totius potest dici Theologiæ. Ceterum, si quis longiorem amplioremque quæstionum elucidationem desiderabit, simulque quid circa quamvis quæstionem doctorum turba varia senserit, habebit propediem Dionysium eumdem in Sententias, quatuor libris distinctum, ubi miro artificio doctorum scholasticorum sententias conatus est conciliare: adeo ut in eodem codice, non unius Dionysii tantum, sed omnium fere doctorum, præcipue qui gravioris sunt opinionis, sententias in unum colligatas admirabitur. Itaque, Reverende Pater, hoc jentaculum tibi præmisimus: in quo nobis tamen fortuna non parum novercata est, ut ob temporis brevitatem, aliasque tum necessitates, tum chalcotyporum occupationes, non potuerimus præter hos duos primos libros dare: reliquos daturi adhuc ante S. Joannis vigilias, qui fortassis et ampliori et venustiori epistola instructi Reverendæ Tuæ Paternitati dedicabuntur. Interea ne animus tuus lectione hujus fraudetur, exspectatioque multorum rideatur, priores offero: quibus (quod nulli dubium est) patrocinium, favorem auxiliumque impendes, quo multo plura Dionysii hujus volumina in lucem prodeant. Doctor est enim omnibus idoneus, lucidus, planus, affatim eruditus: qui nihil videtur non legisse, nihil ignorasse; atque (quod iis omnibus præstat) maxime pius ac contemplationi deditissimus. Unde non solum illuminatum intellectum, sed affectum quoque habuit purgatum, liberum, atque divini amoris gustu ex quotidiano devotionis usu fere continuo inebriatum. Cum hoc, quæso, pariter et me habe inter tuos tibique deditissimos commendatum. Ex Cartusia Agrippinensi. Nonis Martii. MDXXXV.

PRÆSTANTI IN PRIMIS VIRO, EIDEMQUE REVERENDO IN CHRISTO PATRI, D. GEORGIO SARENS, ABBATI AC DOMINO DIVI TRUDONIS, GERARDUS MORINGUS S. D.¹

SÆPENUMERO in initio luctuosissimi hujus sæculi, mecum demirari soleo, Pater in Christo Reverende, ac Mæcenas longe humanissime, quum hostes sanæ catholicæque fidei, eorumque sectatores, quorum, proh dolor! hodie numerus ingens est, tanto studio vesaniæ suæ libros per vulgum dispergerent, ac ubivis gentium semina sua nocentissima sererent, non idem studium nostris quoque incesseret, quum nostra sine dubio firmissimis rationibus, utique fide habita litteris divinis, Conciliis et Patribus, demonstrari, illorum nisi fucatis maleque cohærentibus, possent. Videbam sceleratissimi Lutheri præstigia, forma Enchiridii Germanice reddita, quo videlicet commodius quocumque locorum circumferri possent, atque id ipsum item factum esse de pestilentissimis somniis Joannis Œcolampadii, denique de næniis aliquot aliorum, quorum hic recensere nomina nihil prorsus attinet. Tametsi paulo post re melius perpensa, non tam inertiæ nostrorum ac languori hoc, quam quod quemadmodum in subita trepidatione non protinus arma quibus obviam iretur, in expedito essent, assignabam (quis namque tempestatem hanc augurari potuisset?), aut si ad manum essent, non ita statim commode promi possent, sed ad hoc tempore opus foret, ut firmi aliquid solidique, quodque arte adversariorum minime posset eludi, promeretur. At vero processu temporis, longe aliam rerum speciem inductam vidimus. Vidimus eruditos ex omnibus orbis partibus, apud Italos, Germanos, Gallos, Anglos, per summam laudem exsecrabili incendio naviter succurrere: alios quidquid ex litteris divinis, vetustisque omnis generis monumentis ullo pacto conficiendis hostibus trahi posset, maximis sudoribus colligendo; alios in diatribis, quæ veritatis essent fortissime asserendo; alios in sacris concionibus, nutantes plebis animos studiosissime confirmando; alios bonorum auctorum lucubrationes, quæ in vetustis bibliothecis diu situ obducta jacuerant, unde tamen plurimum præsidii nostris afferri posset, strenue populo mandando; alios aliter, pro suis quemque dotibus et virium modo: ut eorum insignium virorum opera, partim effectum crediderim ne exitiabile malum omnia furori suo involverit; partim brevi efficiendum sperem, ut turbis omnibus defuncta mater Ecclesia, ad pristinum suum florem vigoremque revirescat: quod ut faxit Dominus, sollicita omnibus vota facienda sunt. Ceterum, quum omnes qui in hoc pulcherrimo

¹ Hæc Epistola reperitur, in editione Coloniensi, ante librum Summæ tertium. campo fidelem operam Ecclesiæ præbuerunt et etiam hodie præbent, immortalem gloriam meruisse confitear; tamen inter hos nuper non postremos factos, ne dicam inter præcipuos, dominos Cartusianos, præsertim Colonienses, ingenue assero : utpote quibus potissimum secundum Deum debemus, quod nunc paulatim opera sanctissimi simul et eruditissimi viri Dionysii a Rickel, hactenus fere orbi incognita, in lucem prodeant, licet sumptu eorum immani et incredibili. Nam scripsit vir ille insignis plurima et varia, ut haud sciam an plura quis scripserit annis retro mille : neque tamen talia, quorum vel aliquid ubi quis didicerit, postea dediscendum sit (qualia multa scripsisse Dydimum grammaticum, et ipsum polygraphum, auctor est Seneca); sed omnia frugifera et pia, unde mores plurimum promoveri, et res christiana magnopere adjutari et fulciri queat. Quibus utique scriptis eo plus merito accedere debet fidei, quod ab auctore profecta sunt vitæ plane puræ et illibatæ, quemque etiam in vita quædam supra vires humanas edidisse, idonei auctores produnt. Siquidem si fides iis est qui dotibus modo naturalibus ornati aut non eximiis moribus præter ceteros commendati, in aliquo doctrinæ genere, sive naturalis philosophiæ, sive alio, quidpiam posteris prodidere : quanto æquius est fidem iis habere quos excellens pietas commendat, ac quorum mores ad doctrinam per omnia quadrant, qui ob id in intuendo vero perspicaciores esse atque eo altius omnia penetrare credendi sunt, quanto a fuligine perturbationum, quæ haud dubie sæpenumero ab attingendo scopo submovet, minus impedimenti patiuntur, sicut certius longe sanus quam lippus oculus de rebus judicat? Fama fert, hunc eminentissimum virum, ubi se instituto monastico jam in totum dedicasset, adeo penitus statim mundo rebusque mundanis mortuum fuisse, et item permansisse, ut nihil deinde unquam aliud præter Deum et cœlestia neque spiraverit, neque (ut sic dixerim) somniaverit ad miraculum usque; semper parco simul et horrido victu fuisse supra quam cuiquam credibile; vigiliarum patientem, ut solidas noctes post persolutum cum sodalibus pensum precum matutinarum, aut lectione, aut precatione sacra, aut stilo transigere, veluti pro ludo habuerit; ita ad hæc altissimam illam contemplationem cœlestium sibi familiarem habuisse, ut levissima ex causa sæpenumero ad horas aliquot, totus stupidus steterit et alienatus, oculis intentis, pectore plane anhelo; denique tale quiddam patiens, quale passam esse Sibyllam poeta tradit; et post illa arcana quædam rerum futurarum prænuntiasse, quæ identidem libris suis subindicat, licet causa modestiæ sub aliena persona. Et id genus alia multa, de eo ab iis qui vitam ejus depinxerunt, tradita sunt, quæ nulli bono non mirabilia, ac argumenta viri plane cœlestis et divini videantur. Quæ quum ita sint, in inquirenda veritate plus ei luminis, plus claritatis adfuisse, quam cuivis alii, bono quidem illi et probato, sed non ea pietate prædito, nemo recte dubitet. Illud vereor, ne in scriptis ejus plerisque displiceat, quod non eam orationis munditiam præbeat, qualem hodie scribentes præbere meditantur. At vero meminerint, quæso, quos fortassis hoc alienaverit, non eo consilio lucubrationes ejus in publicum datas, ut videlicet lector inde veneres phalerasque verborum sibi petat (quas si venetur, abunde multos alios ad manum habeat, qui hac parte animum ejus affatim expleant), sed ut res inde sumat, quas in eo esse multo graviores, multoque solidiores, quam qui hodie ob dictionis cultum cum admiratione multorum leguntur, nulli sano dubium crediderim. Est sane ornamentum pulcherrimum orationis nitor, quo honestata multo etiam majorem veri speciem præferunt. Audio et fateor. At si cui is per infelicitatem temporum non contigit, disserit autem alioqui lectu audituque multo dignissima, quorum cognitio confessione omnium vere sapientium, ad officium vitæ, ad veramque pietatem plurimum conduxerit: quis illum jure, nisi nimium trossulus, contempserit? Nisi eadem opera castaneas fastidiemus, quia hirsutis tunicis includuntur; et aurum argentumque contemnemus, quia rudia etiamnum et informia. Pro suo enim quæque pondere et momento quod habent, et ab eo quod in eis quæritur, æstimanda sunt. In quibus auctoribus res modo quæruntur, ii demum a rebus; in quibus venustas splendorque orationis, ii tantum inde, non aliunde, in pretio habendi sunt. Pater eximius Dionysius in ea incidit tempora quibus omnia etiam tum barbarie scabritieque loquendi plena erant, neque dum linguis honor et admiratio erat. Quod si in felicissimum hoc nostrum sæculum, quo linguæ in pristinum suum gradum pulcherrime repositæ sunt, incidisset; non minori neque studio illas eum persecuturum, neque felicitate (quo erat impetu) assecuturum fuisse existimaverim, quam quemvis aliorum, qui in percipiendis eis, præcipuum quod habent temporis otiique consumunt: utique utilitate earum et necessitate ad litteras sacras perspecta, quibus exacte cognoscendis eum totum deditum fuisse plane constat: tantum abest ut contempturum fuisse existimem. Quapropter nævus ille in sæculum, non in ipsum refertur.

Porro autem ut omnes egregii viri labores, quos quidem ego hactenus viderim, impense mihi placuerint, nescio tamen quo pacto singulariter uniceque placeat opus quoddam ab eo compositum, cujus inspiciendi mihi nuper copiam fecit vir religiosus juxta ac eruditus, D. Joannes a Zulre, Prior Cartusianorum apud Zeelem: quam Summam fidei orthodoxæ inscripserunt, in quo miro stringit compendio quidquid ferme theologi tum veteres tum recentiores fusioribus paginis de persuasione nostra catholica prodiderunt. Habes ibi quidquid ab ullo unquam traditum est de Deo optimo maximo, quidquid de sacrosancta Triade, de Triadis homousia, de spiritibus supernis, de vi rationeque orbium cœlestium, de natura animæ humanæ, atque adeo totius hominis, de conditione primorum hominum, de libero hominis arbitrio, de natura et gratia; rursus, quidquid uspiam legere est de virtutibus, earumque distinctis officiis; quidquid item de Christi incarnatione, vita, passione, de sacramentis ecclesiasticis ac eorum ritibus, de præmio bonorum retributioneque malorum. Quid quæris? Habes veluti summulam multorum operum Augustini. Multa ad hæc, quæ justis voluminibus singulatim Hieronymus, quæ Ambrosius, quæ Cyrillus et alii patres prisci; et ut semel dicam, habes quæ theologi recentiores secuti priscos, in quatuor libros Sententiarum Petri Lombardi, ordine scripta reliquerunt: atque id, sicut dixi, contracte, præsectis longioribus argumentorum ambagibus, quod subinde lectori tædium creent; prætermissis quoque quæstionibus otiosis nihil prorsus in se pensi habentibus; neque tamen rursus generatim tantum, et per summa rerum fastigia, sed sigillatim et distincte: ut unus ipse, hoc opere, vice omnium esse queat, neque lectorem non omnino infelicis indolis, annos multos conterere evolvendis aliis, qui et ipsi eadem disseruerunt, magnopere sit necesse. Accedit quod et dilucidus est, clarus et perspicuus, minimeque spinosus: quales plerique, quos scriptis suis nimium involutis, laudem ingenii captare verius quam docere voluisse, fortassis haud immerito dicas. Verum quidem, perparcus est citandis nominatim auctoribus, quibus tamen nititur, confirmandis item operosioribus rationibus iis quæ determinat. At non ambitione, quasi quæ aliorum essent, pro suis vindicare voluerit, neque quia rationes complures producere non potuerit, id prætermisit; sed quia hic propositum ei non fuit, tractare quæ tractanda susceperat quam posset spatiosissime, quum id in opere Sententiarum aliisque abunde satis præstet, sed compendio et anguste, sicut diximus, ut uno aliquo brevi opere veluti commentario, quæ legere posset lector haberet, quæ alibi haberet plenius et uberius. Ac fortassis non admodum operæ pretium esse arbitrabatur probare illa religiosius, de quibus nondum inductis hæresibus et dogmatibus, nemo tum ambigeret, sed pro certissimis ac firmissimis ab omnibus haberentur: quæ tamen si temporibus his nostris scriberentur, multo indubie probanda forent firmius ac solidius. Neque me præterit, esse posse qui fortassis sentiant, ad ipsos potius fontes (hoc est ad ipsos auctores) unde hic sua hauserit, accedendum: quod ex fontibus omnia purius ac liquidius, ex deductis rivulis subinde impurius, ac non nihil immutata etiam promanent. Non impedio quidem, neque improbo, si quis hoc faciat. Nam quis tandem non probarit? Verum si rivus deductus a fonte suo nihil prorsus degeneret, eumdemque plane saporem et gustum præbuerit, præterea ad usum tibi multo fuerit propinquior, ut inde statim haurias ubi libuerit, quum si illud ipsum a fonte requiras, multa passuum millia tibi explicanda sint: nonne tum malles, quia commodius et expeditius fit, rivum quam fontem adire? Ita res habet in proposito. Dionysius noster hoc in opere rivus est, deductus quidem tanquam a fonte a veteribus, sed nihil prorsus ab eis degenerans: quinimo eumdem plane saporem exhibens, eamdemque prorsus indolem et naturam resipiens, videlicet si vim sententiarum et pondus rerum respicias. Alioqui non me clam est, ob alia plurima veteres illos præferendos esse. Poterisque citius et expeditius hinc quæ videbuntur depromere, quum ea ipsa a veteribus si requiras, nisi aliquot etiam annorum mora, ægre potueris. Interim tempus quod supererit, conferri in alios nondum lectos, quorum semper vis infecta restabit, pro lubito concedetur. Aut esse opus istud velut nota aut signum poterit, cujus intuitu in memoriam omnium quæ antea latius tibi lecta fuerint, illico reducaris: quemadmodum qui multarum rerum ante gestarum, aut prolixi alicujus habiti sermonis ex integro subito reminisci volunt, id faciunt agnitione quarumdam notularum aut sedium, quas in animo in hoc sibi antea designaverant. Postremo esse item poterit, præsertim theologis novitiis, quædam ad alios suo tempore facilius assequendos præparans isagoge, aut veluti quoddam propositum specimen, quo degustato, ad reliqua deinceps, aut eadem copiosius cognoscenda, hoc magis invitentur, sicuti ea ipsa mente negotiatores aliquid ex singulis mercibus empturientibus objiciunt. Ut ut erit, quicumque lectioni ejus otium tempusque impenderit, credat meæ fidei, non impenderit frustra, sed cum magna sua tum fruge, tum voluptate: modo alioqui animum candidum et simplicem adduxerit, nihil aliud inde petens quam in quod ea quæ ibi traduntur, tradita sint.

Quoniam autem mihi provincia data est, duo ejus posteriora volumina viro alicui eximio nuncupandi, sub cujus nominis auspicio contra latratus invidorum stare tutum possit, non alii cuiquam rectius, Pater Reverende, quam Paternitati tuæ ea nuncupaturus videbar: non quia Mæcenas meus sis, plurimis iisdemque maximis beneficiis quotidie me prosequens, ut nisi aliquo pignore singularem istam in me tuam benevolentiam palam agnoscam, jure ingratissimus habear (nam hoc alias, spero, juste faciam, etiamsi nunc arrhabonem ejus videri dedisse non recusem): sed, quod quam maxime congruere videretur, ut opus cui titulus esset Summa orthodoxæ fidei, non alii cuiquam quam viro in primis orthodoxo et christiano dicaretur: qualem esse te, non equidem dico, qui hoc nonnullis, dare auribus tuis videri possim; sed quia id, testibus omnibus qui te vel extrema (quod aiunt) linea norint, inculpatissimi tui mores et innocentia vitæ aperte demonstrant; quo etiam virum singularis tum eruditionis tum religionis, D. Theodoricum Loer a Stratis, Cartusianum, ut duo priora volumina tibi consecrarit, adductum existimo. Siquidem quis in te non protinus illam omnibus gratam acceptamque, illam christianam et prope divinam indolis tuæ mansuetudinem perspiciat? qualem nunquam in alio ullo hominum vidisse me sancte dejerare ausim. Quis non statim illam dulcissimam, atque adeo fatalem morum comitatem, facilitatem, humanitatem, benignitatem videat? qua, mirum dictu! quantopere familiam susceptam in amorem tui rapias, prompteque ad omnia morigeram habeas, prudenter scilicet animadvertens hominem animal ingenuum esse quod duci magis quam trahi cupiat; quam item animos studiaque tuorum popularium tibi hac ratione concilies, ut si res ita ferret, casusque aliquis durior (quod abominor) incideret, et ipsorum fide opeque opus foret, nihil non causa tua, etiam cum ingenti suo incommodo, modo ita demum incommodo tuo mederi liceret, subituros esse arbitrer. Jam vero, quis non illam incomparabilem ingenii tui, nulli neque fastui, neque supercilio obnoxiam modestiam animadvertat? qua tanquam unus e numero, omnes etiam humillimos quosque, ipse honore fere prævenias; non exspectes autem, usque dum illi priores eum tibi deferant (credo, quia verbum Apostoli sic monentis, tibi jugiter ob oculos obversetur), contra morem tamen aliorum tui Ordinis, quibus imposita dignitas intolerabiles hac parte cristas subjicit: quasi vero servator Christus, non etiam ad amplexus parvulorum, majestatis suæ fasces demiserit. At vero, quoniam quispiam hæc in te naturæ esse, non industriæ, a quibus solis commendamur, auctore Aristotele, dixerit: cui non rara ista tua et singularis in Deum pietas in divosque religio, continuo in oculos incurrat, ut nimirum ferme quotidie, nisi vel valetudine, vel negotiis impeditus, ipse Sacrum facias, loca item sacra, summa cura licet etiam impensa, tum instaures, tum adornes? Qua vigilantia pastor ovibus indivulsus pene adsis. Qua diligentia, ut professionis suæ semper meminerint, pro facultate assidue urgeas, interim nihil præscribens quod pro viribus et ætate, ipse prior non præstes, gnarus scilicet, eorum qui in turba latent, vitia tenebras habere; qui vero aliquo fastigio e ceteris eminent, velut in luce posita, ab omnibus conspici. Ut ne dicam quoque de pudicitia: quam a puero in hanc usque ætatem semper hic illibatus fueris, neque unquam hoc nomine vel fabulis hominum inquinatus. Taceo item de hospitalitate: quam quoscumque velut obviis ulnis excipias; de frugalitate, ut in conviviis etiam amplissimis, semper tui similis maneas. Cujusmodi alia multa commemorare possem quidem, si modo vel frons tua pateretur, vel nisi notiora vulgo essent quam ut commemorare a quoquam ullo pacto debeant. Unum tamen illud præterire non possum, quod ob eminentem istam vitæ integritatem, antecessor tuus, vir sane quam elegans proborum hominum spectator, quum secum et cum amicis de designando successore sollicitius agitaret, et per viros plurimos eximios, dotibusque haudquaquam aspernandis instructos, oculos circumtulisset, et plerique etiam sua sponte sese offerrent, non alius tamen ei quam Paternitas tua adlubuerit. Potuit quidem subrogare virum apprime nobilem, qui amicis et clientela plurimum suis commodare potuisset. Potuit quoque adsciscere virum singularis supra ceteros eruditionis, qui mirabili doctrina, rerumque multiplicium cognitione, suis plurimum usui esset. Sed longe efficacissimum visum fuit, ad id quod instituerat, adsciscere virum insigniter pium, et quem præsertim disciplinæ monasticæ diligentem severumque exactorem futurum præsumeret : ut quem in statum ipse eam a solutiore redegisset, in eo ille eam sartam tectam custodiret, in diesque magis firmaret et stabiliret : ad quod utique nemo tum habilior ei quam Paternitas tua visus fuit, etiamsi tu nunquam hoc ambieris, neque singularis ulla tibi cum eo necessitudo fuerit. At virtus quamvis obscura, diu latere non potest, ut idem Seneca inquit; quin mittit sui signa, ac suapte vi oculis omnium sese ingerit. Præclara illa administratio cœnobiarchiæ Boneffiensis, præjudicium ei fuerat, quo pacto etiam aliam administrare posses : ideoque etiam nihil cogitantem, sibi huc adsciscendum duxit. Verum ne cui studio in laudes tuas descendisse videar, his supersedeo.

Restat, Mæcenas optime, ut quæ tua in aliis pene omnibus facilitas est, opus istud eruditum in præsentia consecrari tibi æqui bonique consulas, ipsumque ab insectationibus malevolorum, quibus fortassis (ut hodie tempora sunt) obnoxium erit, auctoritate tua, quæ sane non vulgaris est, fortiter vindices : pluris faciens, quid homines sani sincerique pectoris de eo censeant, quam quod illi morbidi et purulenti, quibus in omnia incurrere quæ vel non intelligant, vel ad stomachum non respondeant, jam olim solenne fuit ; certum quoque habens, ex nullo firmius colligi aliquid præclarum esse, qua dum dentibus invidorum obrodi cœperit, ut recte ille Atheniensium dux Themistocles dictitare solebat. His in Domino vale, Mæcenas longe amabilissime, ac patres Cartusianos, quibus unionem hunc pretiosissimum debemus, tibi commendatos habe, meque ut soles, amare ne desine. E monasterio tuo ad divi Trudonis. Anno salutis MDXXXVI ipsis Calendis Aprilis.

Tuus ex animo Gerardus Moringus

Paternitatis tuæ cliens observantissimus.

SUMMÆ

FIDEI ORTHODOXÆ LIBER PRIMUS

Footnotes

  1. BQ 6522 A2 ↩

Chapter 1 of 761