Præfatiuncula
NEMINEM diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Sap. vii, 27. Sapientia autem, divina est possessio atque divinorum agnitio. Unde non tantum Dei, sed separatarum quoque substantiarum notitia, sapientia appellatur. Idcirco theologus (qui solus perfecte sapiens perhibetur inter omnes qui inter homines sapientes censentur), non tantum de Divinitate et concernentibus eam, sed etiam de entibus divinis, determinare habet, imo de omnibus quæ ad fidem ordinantur. Et quoniam anima rationalis est supergloriosissimæ Trinitatis imago, et intelligentia quædam adumbrata, secundum Isaac Israelitam philosophum; ideo in præsenti editione principaliter quidem de Deo, secundario vero de angelis et anima intellectuali, inquisitio fiet, secundum quod incipientibus imperfectisque congruit, difficiliora et secretiora relinquendo alii loco.
SUMMÆ
FIDEI ORTHODOXÆ LIBER PRIMUS
DE DEO EJUSQUE ATTRIBUTIS, DE ANGELIS, DE RERUM OMNIUM CREATIONE, STATU, GUBERNATIONE, DE ANIMÆ POTENTIIS, DÆMONUM IMPUGNATIONE, ET FATO.
Chapter 2 of 761