Responsio ad epistolam D. Parisiensis archiepiscopi (1698)
iLLUSTRISSIMI D. ARCHIEPISCOPI CAMERACENSIS AD IPISTOLAM ILLUSTRISSIMI D. PARISIENSIS ARCHIEPISCOPI. ILLUSTRISSIME PRESUL, QUAM manuscriptam ad me mittere dignatus es epistolam, accepi maii die 25, Hoec babet :« Ut tuae existimationi quantum potero, titra» Ecclesioe damnum, paream, hancadteipsum» transmitti, non autem divulgari volo. Op- » tassem equidem, si licuisset, ut ne quidem » a paucissimis amicis insignibus legeretur.» Triduo post, ejusdem mensis 28, ipsam typis excusam accepi, eamque apud tuum typographum palam venire mihi renuntiatum est. Unde liquet eam jamjam in lucem edi, dum eam divulgari te nolle aiebas. Quid ex improyiso sententiam immutarit minime pxplorans, acerbâ necessitate denuo compellor, ut de fide purganda tibi faciam satis. Quantum scandalum ex hujuscemodi altercationibus necessariô emergat, ob oculos tuos positum oportuit. Quoe de doctrina oriuntur conlroversiae, modo adsmt charitas et modestia, non sunt adeo luctuosae. Quid verô infehcius eo tumultu, quo proesules de bis quoe inter se gesta sùnt conflictantur ? Hoc prospexi; hocproemonui : nullâsuaj laudis propriae ratione adduci quisquam debuit, ut hocce indecorum spectaculum preeberet. Tu anteis; ego invitus sequor, nihil prorsus ambigo quin candidissimè geslanarraveris.Verùm quibus distentus es gravissima et innumera negotia, quasdam circumstantias oblitterasse vel obscurasse nihil mirum est. Ego verô, quem unum ea omnia maxime attinent, singula aut memoriâ aHè impressa, aut manuseriptis veluti diariis longe diligentiùs servavi.
Primum esta hoc fundamentum, nempe charta viginti Quaestionum, quas tecum dis— cussas comproba\i. Hoec autem anno 1697 sub februarii finem discussimus, dum in libelhim invelii coeptum est. Tunctemporis nulli viginti quoestionum refragalus es. Tune eas singulas, si falsaî viderentur, denegare oportuit. Haïe gesta, tum recentia et tibi notissima, mutare, summa; impudentiae imo et dementiee fuisset. Uno verbo, ad incitas me redegisses. Atqui silentio hoec singula gesta rata fecisti : procul dubio hoec charta tibi tum perlecta longe majorem fidem nunc facit, quàm iUa tua incerta et confusa gestorum recordatio.
CHARTA VIGIKTI QUfiSTIOKUSI.
I. Nonne verum est D. episcopum Melden^ sem nunquam sermonem mecum habuisse de his quas animum ejus offenderant in legendis dissertationibus manuseriptis, quas veluti rudem indigestamque materiam ei roganti ministraveram ad elucidandas de vila interiore quoestiones ?
II. Numquid adeo rudis et imperitus hujus doctrinoe tum fuit, ut ipse fateretur se nunquàmlegisse divuni Franciscum Salesium, B. joannem à Cruce, et coeteros id genus scriptores ?
IIL Nonne suam adversùs amorem purum sentehtiam, scholis ferè omnibus adversantem, ut certam adstruere moliehatur ? Nonne D. archiepiscOpusParisiensis milii dixit, se unà cum D. Tronson multam operam impendisse, ut quoe de eo aniore in Articulis Issiacensibus dicta sunt, Meldensis rata haberet ?
P7. Nonne primùm dixi tria in viis interioribusexaminandaesse: 1°purum amorem, de quo Meldensem rogabam, ut sententiam suam deponeret, et vulgari scholarum placito adhoereret ; 2° probationes, de quibus ultra petitum concedebat; 3° orationem passivam, quam nonnisi cautè definitam approbare periculosum est? V. Nonne quotquot protuli manuscripta, etiamsi properè, incautè, et inconditè dictata, ut tribus tantummodo cordatis viris committerentur, hos orationi passivoe certos fines in Ubello impresso positos proescripserunt, nimirum ut hoec foret simplèx et tranquilla volun-= latis cooperatio puri amoris gratioe ? Si quid tantisper bac in parte ambigitur, hoc ex ipsis autographis D. Parisiensi archiproesuli et D. Tronson demonstrabo, si D. episcopus Meldensis adesse nolit.
VI. Numquid hoec vera sunt ? Dum de Articulis conscribendisquoestio fuit, quasdam attuli difficultates, quibus factum est satis additionibus variis : tum libentissimè subscripsi. Hoc unum àddere recusavit Meldensis, scilicet orationis passivoe definitionem. Hanc orationem tune temporis, ita ut etiamnum definieham. Roc totum evidentissimè constat ex epistola quam tune scripsi, et hactenus servo. VIL Nonne tum dedi paulô ampliorem Articulorunrformàm, in qua errores omnes severissimè condemnaveram? Hanc tempore proferendam habeo.
VIII. Nonne D. Parisiensis archiepiscopus Meldensem ab omni colloquio mecum miscendodeterruit, quôd omnia subtiliùs et acerbiàs carperet ?
IX. Nonne aliquanto post, ultro, et nemine impellente, dedi D. archiepiscopo Parisiensi amplissimam Articulorumexplanationem,quam D. Tronson jam perlegerat ? Uterque opus inoffenso pede percurrit. De excitatione tantùm quippiamobjecit D. Tronson, ut vel levissima disputationis ansa D. episcopo Meldensi amputaretur.
X. Nonne postea ad quamdam monialem Carmelitam scripsi sponte epistolam, quoe de vita interiore fusé disserebat, et quam a capite ad calcem D. Meldensis approbavit, hoc unum suadens ut hanc vocem infantia, in Evangelio celebratam, nonnisi cautè attemperatam âdhiberem ?
XL Nonne D. Meldensis episcopus rumorem dispersit, me suum librum approbare pollicitum fuisse ; neque unquam, dum approbationem peteret, expheuisse quid tùrpe et horrendum D. Guyon imputare vellet ?
XII. Nonne D. archiepiscopus Parisiensis et D. Tronson judicaveriint hune librum a me non esse approbandum ; quippe qui D. Guyon imputabat propositum evidens docendi nefanda dogmata,quoe extremo supplicio plecti ùportët? Nonne D. Parisiensis archiepiscopus meis argumentis commotus chartulam hac de re a me scriptam N * legendam dédit, et voce confirmavit ?
XIII. Numquid D. archiepiscopus Parisiensis libellum meum cum D. de Beaufort, me proesente, attentissimè examinavit? Deinde per très circiter hebdomadas idem opusCulum domi habuit ; quidquid ânnotatione dignum visum est, ànnotavit stylo plumheo, ut cautiùs emendaretur ? Nonne Vërsalhs, eo ipso proesente, meo in conclavi, hoec ipsa locâ adeo libenter castigavi, ut ipse dixerit se veritum esse ne faciliùs monitis obsequerer ?
XIV. Nonne postea D. Tronson invisit, qui jam circiter per sex hebdomadas libellum pervolverat, et tune, una hoec fuit illorum vox : Opusculum jam satis castigatum et utile habendum esse ?
XV. Nonne tum compellavi D. archiepiscopum Parisiensem, ut quemlibet scholoe doctorem indicaret, cui libellum rursus discutiendum traderem ? D. Boileau a me propositum proeoccupatoe mentis causa seelusit. Tandem de D. Pirot inter nos convenit. Hic opusculum jam diligentissimè discussum laudibus cumulait , et domi màturiùs examinandum habere renuit. Epistola, quâ archiproesul D. Pirot laudes commémorât, extat etiamnum.
XVI. Nonne D. archiepiscopus Parisiensis mihi dixit se de eo gaudere, quod eo uno dissideret meus libellus a libro Meldensis episcopi, nimirum in definienda passiva oratione, de qua nemo non esset visurus meam sententiam simplicioremet cautioremhabendam esse? XVII. Nonne D. Meldensis episcopus, ubi * D. de Mainlenon. Nota eiilorisi
RESPONSIO D. CAMERACENSIS sensit meum opusculum typis excudi, D. Pirot credidit chartam, absque sigillo, D. archiepi-. - scopo Parisiensi tradendam, quâ minitabatur se libelli divulgationi obstiturum ? Adjiciebat se fusurum sanguinem ad impughandos errores quibus certissimè noverat me favere. Ante-: quam opusculum legisset, se scripto refutatu^ rum affirmabat. Tum amici, veriti ne ita excandescens rem omnemperturbaret,eum antevertendum arbitrati sunt : unde libellum tam cautè, uti opinabantur, temperatum, D. archiepisc.opi Parisiensis et D. Tronson monitis, in lucem properè edi jusserunt.
XVIII. Nonne D *hunc archiproesulem convenit ut proponeret argumenta quibus librum in lucem edendum esse videbatur,ne Meldensisincceptum interturbaret? Addidit, hoec tamen nunquam fieri per me licere, si ipse renueret. Ipse hoc unumreposuit: Nihil respondeo, neque quidquam nosse volo.
XIX. Nonne certissimum est me omnino scirenequivissequoe tum gerebantur, ac proinde me evidenter inscio libellum postridie in lucem fuisse editum? Unde constat D. archiepiscopum Parisiensem, quem hoc minime latuit, me penilus inscio, plus facti conscium fuisse. XX. D. archiepiscopusParisiensis et D. Tronson amplam de amore puro traditionem a me collectam in opusculo commemoratam, et quâ totum systema demonstratur, per sex menses domi habuerunt.
Hoc fmidamento semel posito, singula gesta quoe tuâ epistola protulisti discutiam. Hoec omnia ad quinque capita reducuntur. i° De domina Guyon, a me plurimi facta ;. n° de Articulorum Issiacensium subscriptione ; m0 quôd nolui approbare librum D. Meldensis episcopi ; iv° de opéra quam dedisti ad examinandum meum libellum, antequam typis mandaretur ;
v° de iis quoe gesta sunt postquam in libellum apertè inveclus est D. Meldensis episcopus, quoadusque Lutetiâ profectus sim.
I. De domina Guyon.
Anno 1689, eam fortuitô novi, paulo antequam in aulam transmigrarem. Quoe de itineribus ab ea factis audieram, animum sinistré proeoccupaverant : quod autem animum flexit, fuit epistola episcopi Genevensis jam defuncti, qui de feminoe directore, ejusque in ea dirigenda placitis gravissimè questus, banc tamen supra imaginationis capium virtute ornatam proedicabat. Hasceiitterasautographâsetiamnumservo, quas nemini hactenus ostendi, adeo ab omni lîujus feminoe patrocinio suscipiendo semper àlienus fui. Tum etiam doctissimi proesulis epistolam legi, qui mulierem sua in dioecesi noverat, et virtute ac pietate prasditam laudabat, affirmans se illius rectam intentionem perspectam habere. Absit ut hoec ad purgandam eam protulerim ! Me unum purgare est animus, quôd eam tum oestimaverim. Hi proesules, quantumvis sagaces, inani pietatis specie decipi potuerunt. Quôd si illis id contigit, quare et mihi tantis testimoniis scriptis fréta id contingere nequivit ? En quoe facta sunt antequam D. Guyon nossem. Quoe verô subsequuntur immédiate, hoec sunt.
Postquam ab ea omnino recessi, D. episcopus Meldensis eam intra sanetimonialium claustra Meldis per sex menses degentem, ut maxime suspectam cautissimis probationibus exercuit, Hoe sunt litteroe testimoniales quibus eam profîciscentem donavit.
« Nos Meldensis episcopus, quibuscumque » quorum interesse poterit, notum facimus nos» habere chartam domina; Guyon manu sub- » scriptam, quâ mentem déclarât, seque sub- » mittit : proeterea nos vetuisse ne scriptitaret » aut doceret, aut in Ecclesia dogmata dissemi- » naret, aut lihros sive impressos sive manu-'» scriptos spargeret, aut animas in orationisvia » dirigeret, sive aho quovismodo : eamque su- » per his omnibus obedientiam promisisse. In- » super, auditis quoe de ea probata sunt bonis» testimoniis per sex menses, quibus in coenobio» Sanctoe Mariée hujus dioecesis commorala est,» illius agendi rationem approbandam duxi- » mus : unde sacramenta, quibus ubi hue venit» recreari consueverat, ei concessimus. Decla- » ramus etiam hanc Molinosi, aut aliorum ahbi» damnatorum abominationibusnullatenus im-» plicitam nobis visam fuisse; neque proinde' » eam involvi eâ mentione quam horum om- » nium fecimus in nostro mandato 6 aprilis » 1695. Datum Meldis prima juin 1695. » J. BENIGNUS, Episcopus Meldensis; et inferiùs : De mandato : LEDIEU.
Supponamus, illustrissime proesuL me delusum fuisse, eamque feminam pestiferà illusione a recto pietatis tramite toto coelo aberrare ; num crimini vertendum est me deceptum fuisse post duos proesules jam commémorâtes ? Nonne et Meldensis, qui eam per sex menses severissimè examinandi provinciam ultro ceperat, delusus est ? Neque diffiteor me illam pioe amicitioe titulo coluisse, his temporis intervallis, quoe duorum proesulum epistolas inter et Meldensis lifteras * Dux de Clievrcusc. Nota editoris.
SM testimoniales occurrunt. Hanc, ut piissimam, et quamvis prorsus ignaram, tamen vitoe interiorisvaldêperitam, existimavi. Si bac in parte erravi, errorem sine fuco et palam confiteor. Hoecsunt quoe proesente D. Tronson de ea, vobis sciscitantibus, clam dixi : iis tantum qui mihi de me quasi illius patrono querebantur, mentem ita ingénue aperui. Verùm eam nemini videndam, nedum admirandam unquam proposui. Yisionês fanaticas, quibus eam delirare ferunt, nunquam novi, neque approbatas volui ; imô inhoc eam pluris feci, quod mihi semper visa sit indeclinabihter sequi puroe et obscuroe fidei viam, quâ, docente B. Joanne a Cruce, animoe uni Evangelicoe reguloe adhoerent, ac superioribus per omnia obtempérant, omissis quibuscumque motionibus extraordinariis.
'' Duo tantum mulieris hujus opuscula novi, scilicet, Viam brevem et Cantici explanatioiiem. Caetera, uti Torrentes, mihi sunt ignota. Ipsa bbtulit chartam, quâ mihi utrumque libellum oegre ferenti mentem candide aperire visa, est. Hoc, aiebam mecum, jam satis est. Id condonandum feminoe, quam latuit quid proecisè sonent singuloe locutiones in theologorum scholis. Antequarii Molinosus ad impia et horrenda dogmata mysticorum locutiones detorserit, hoec simpliciter et incautè loqui potuit. D. Boileau, quo familiari fidissimo uteris, et quem Quielismo favisse nemo accusahit, in his approbandis largior fuit ; namque ut hoec ab auctore typis mandarentur maxime instabat. Hos libros nulli hominum neque dedi, neque ut legendos proposui : hoc temere dictum fuit. Quinimo, cuidam hos libros habenti, simul atque decessoris lui censura exiit, suasi ut a se reinoverel. Iterum atque iterum hoc inculcatum volo ; dominam Guyon defendere nequaquam est animus. An me olim deceperit, an sit plana, et hypocrita: hoc jam quid ad me ? Tuum est, utpastor, ovem explores et. penitus noveris. Hoc unum mihi cordi est, ut me ipsumpurgem, quod olim hanc piissimam repùtaverim. Simul atque pii viri de hujus feminoe doctrina anxii fuerunt, iis percontantibus hoc respondi : Utrumque libellum in sensu obvio et naturali mérita damnandum censeo. ( Sensus autem ohms, ut in Responso ad Declarationem dixi, meo judicio is est, qui totius contextûs attenté perlecti genuinus sensus habendus est.) Verùm abunde erit, inquiebam, si prohibeantur ne venum eant. Femina mihi videtur valde pia ; hanc severiùs ipsi explorate ; jubete ut subscribat formulée quâ errores in quos eam impegisse dicunt, éxpressissimècondemnet. Quo facto, ut trepidantibus fiât satis, ipsa se clam recipial ' in desertum ac dissitum locum, ubi nec docere, nec scriptitare ultra possit.
Forsan et hoec sentenlia non absurda videbituriis quorum pioe aures luctuosissimistumultibus nunc offenduntur. In hoc te laudare juvat, quod in hoec temperamenta amplectenda te semper propensum exhibueris. At ii quos scripta polemica et censura délectant,- hanc indulgentiam et suspectam et fidei exitiosàm dixere. Hinc omnium quibus afflictus sum malorum semina. Continué jam non causoe mulieris judex, sed reus ipsemet causam propriam oravi, ad pur-, gandam fidem; ipse mihi timui ne hallucinarer : ipse tum in inferiore ordine positus, mihi, uti par erat, maxime diffidens, etiamsi nihil mihi conscius, proesulihus sagacissimis et amicissimis intima proecordia simplictssimè aperui. Hoc unum metui, ne mihi aliquatenus parcerem , et illusio subreperet. Utrique proesuli me totum credidi, et infantili docilitatè aspera D, Mel-. densis episcopi monita hausi.
Tum varia Patrum, ascetarum, et mystico-. rum loca excerpta ipsi roganti dederam, ne quid contra amorem benevolentioe a beatitudinis molivo liberum, aut pro passiva oratione miraculosa, proeoccupato animo decerneret; quod tum tantopere verebar : quàm autem mérita veritus sim, ex ejus scriptis jam nimiùm constat. Inter hoec mea excerpta indigesta, incomposita, proe-. propere et incautè dictata, ut vobis solis arbi-. tris crederentur, occurrebant sanctorum quoe-. dam locutiones, quoe , uti declarabam, fines fheologicos excedunt, atque temperandoe sunt, ut calholico dogmati congruant. Verùm dum hoec excerpta darem, quod summo Pontifici scripsi postea, hoc ipsuin aiebam, scilicet utrumque dominoe Guyon librum mérita damnari posse. lis chartis neque defendi neque excusatum usquam habui ullum librorum locum, ullam locutionem, ullam feminoe vocem; ne quidem de illius intentione, quam hactenus rectamreputaveram,verbumfeci. Quareigitur, proesul illustrissime, quereris quôd tantopere in illius apologia perficienda insudarim ? Apologiam certè aggressus sum, non quidem feminoe, sed sancti Francisci Salesii coeteroruraque sanctorum qui amorem purum passim docuere. Ipsum amorem benevolentioe, quo Deo uni, non nobismet bonum optamus, pro virili tuebar : memet purgandi apud vos onus incumbebat. Quid iis in scriptis contenderim judicet lector. Agebaturne de muliere quam tuo judicio perseveranter relinquo,. an potiùs de puro amore, quem me reclamante etiamnum apertè.
RESPONSIO D. CAMERACENSIS exploditis? Tu ipse dLxisti : In hoc errare mysticos recentiores, quod charitatem beatitudinis motivo immunem dixerint. D. episcopus Meldensis affirmât suâ epistola, in hoc proecisè me illudi, meque iri perditum. Ex iis quoe palam nunc fiunt, judicet lector cordatus de iis quoe clam facta sunt. Si Meldensis episcopus, universse Ecclesioe oculos minime reveritus, charitatis definitionem sanctis cujusque oetatis et scholis omnibus celebratam, ut virulentum Quiètismi fontem, meis in scriptis acerbissimè carpit, num censendus est oequi bonique fêcisse ea indigesta scripta quoe vobis solis arbitris ingénue olim credidi ? Nonne purissimam et sanctissimâ traditione fundatam de charitate doctrinam propugnareoportuit ? Nonne Patrum ascetarumque loca ègregia excerpere debui, ne Meldensis episcopus fines nunc ab eo spretos tum transgressurus esset ? Quid mirum si is proesul in examine clandestino manuscripta incondita et propere dictata in sensum pravum et alienum minus oequè detorserit? siquidem in centrôvérsia nunc adeo celebri, in qua singuli lectores oequi ac veri amantes singula typis excusa conférant, ipse mea verba altérât, nunc detruncat, nunc iniquissimè interpretatur. Quod autem âffirmo, constat ex quinque primis viginti Quoestionum chartoe jam supradictoe. I. Nonne verum est D. episcopum Meldensem nunquam sermonem mecum habuisse de iis quoe animum ejus offenderant, in legendis dissertationibus manuseriptisquas veluti rudem indigestamque materiam ei roganti ministraveram ad elucidandas de vita interiore quoe* stiones ?
IL Numquid adeo rudis et imperitus hujus doctrinoe tum fuit, ut ipse fateretur se nunquam legisseD. FranCiscumSalesium, B. Joan* nem a Cruce, et cseteros id genus scriptores? III. Nonne suam adversùs amorem purum sententiam scholis ferè omnibus adversantem, ut certain adstruere moliebatur ? Nonne D. archiepiscopusParisiensis mihi dixit, se unà cum D. Tronson multamoperamimpendisse, ut quoe de eo amore in Articulis Issiacensibus dicta sunt, Meldensis rata haberet?
IV. Nonne primùm dixi tria in viis interioribus examinanda esse , 1° purum amorem, de quo Meldensem rogabam, ul sententiam suam deponeret, et vulgari scholarum placito adhoereret ; 2° probationes, de quibus ultra petitum concedebat ; 3° orationem passivam, quam nonnisi cautè definitam approbare periculosum est? V. Nonne quotquot protuli manuscripta, etiamsi properè, incautè et inconditè dictata, ut tribus tantummodo cordatis viris committèrentur, hos orationis passivoe certes fines in libelle impresso positos proescripserunt ; nimirum ut hoec foret simplex et tranquilla Voluntatis cooperatio puri amoris gratioe ? Si quid tantisper liac in parte ambigitur, hoc exipsis autograpliis D. archiepiscopo Parisiensi et D. Tronson demonstrabo, si D. Meldensis episcopus adessé nolit.
Nonne hoec propositio rem tôtam decidebat ? Fuitne accepta? Nonne rejectatum fuit, etiamsi instarem ùt omnia enuclearenttir? Poteramné loqui certiùs et confidentiùs? Ergo constat me nunquam excusasse D. Guyon, nisi de intentionis rectitudine; atque id tantum feci dum vobis sciscitantibus responderém : sed de illius libris ne quidem verbum feci. Quoe verà illam attinent ab eo tempore, ut aliéna dimisi. Si sontem eam inveneris, secundûm probata in eam te géras, prout coram Deo visum fuerit. Ego verô, his omissis, eam superiorum examini ac judicio penitus jampridem reliqui. Desine igitur, quoeso, proesul illustrissime, in nos* tram controversiam pure dogmaticam domina; Guyon gesta intrudere. Cùm illius libros een-r surâ notares, id eegre non tuli ; imô ad te scripsi, ul ipse fâteris, me eosdem efrores unanimi studio condemnare. Sed uhi purum benevolentioe amorem beatitudinis motivo immunem, ut Quietismi fontem assignas, ita ut in hoc, te judice, novi mystici errent, id toléfare mihi non licet. Omissâ igitur domina Guyon, de quâ neque directe, neque indirecte agitur, ad libellum meum redeamus, quem unum catholicuni proestare mihi incumbit.
Quereris libellum esse hujus feminoe fucatam apologiam; idque hinc colligis, quôd eam si- - lentio proetermiserim, et de Illuminatis Andàlusiee locutus, de Quietistis subito reticuerim.
Sed, teauctore, aliasque persuadente, me consulte id fecisse brevi constabit. Quietistoe verô singulis fere paginis grâphicè depicti, falsis articulis severissimè damnantur. Ita ii ipsi, quos nusquam tibi occurrisse ais, dimidiam fere hbelli partem occupant. Proeterea hoec in admonitione proe^ia occurrunt. « Mystici quos allô- » quor, neC sunt fanatici, nec hypocritse, qui » perfectionis vocibus mysteriuni iniquitalis » tegant. Absit ut verbo veritatis compellem,» qui fidei mysterium in pura conscientia non » habent. Nihil nisi indignatione et horrore» digni sunt. »
Nonne his verbis suppono hoc pestiferum genus hisce temporibus grassari? Quis eos asperiori penicillo ad vivum pinxit ? Esne oblitus, proesul illustrissime, quaé post tumùltum libelli causa motum mihi dicebas, nimirum « acriores adversarios fateri» D. Guyon errores singulos eo opusculo in» pulverem comminutos esse ? » Scilicet novum apologioe genus , quo in pulverem comminuitm' doctrina propugnanda ! 0 proeoccupate mentis hallucinatio ! Quod nusquam occurrit, ipsi sapientes passim videre sibi videntur. Completum vitoe interioris systema aggressus, nonne dehui sanctorum expérimenta et placita exponere , quibus asseverant animabus perfectissimis imperfectiones quasdam inesse ? In his auctores habeo Apostolum, Jobum, S. Gregorium papam , S. Theresiam, ac reliquos aseetas. Hanc phantasticam effigiem nullâlinea feminam referre ais. Quid igitur? effigiem minime similem quis agnoscere poterit ? Quô tandem devenimus, si quis dum sanctorum monita generatim recenset, continué impugnetur, quasi homines vivos subdolè pinxerit? At per te liceat unum libelli locum assignare, quo D. Guyon apertè indigitavi. Nec assentatoriè me ibi locutum fuisse, ut spero, fateberis.
« Omnem igitur ambiguita- » tem de medio tollant mystici, cùm audiant» quosdam eorum vocibus abusos fuisse ad id » quod sanctissimum est vitiandum. Qui in-» cautè, impropriè et per exaggerationem lo-» cuti sunt, nihil ad Ecclesioe oedificationem» desiderandum omittant ; qui in ipsamet doc-» trina erraverunt, errorem non tantum darn- » nent, sed et fateantur. Dent gloriam Deo : » non pudeat erroris qui humanam naturam » sequitur ; suosque errores humili animo» confiteantur ; quandoquidem ad se non per-» tinebunt, ubi primùm eos humiliter confessi» fuerint. »
Ne igitur, obsecro, proesul illustrissime, D. Guyon patrocinium mihi ampliùs exprobres : haec foret evidens quoestionis immutatio,et ludificatio mera. Ita, ubi desunt de dogmate, adventitia et alienissima de gestis argumenta substituuntur, ut mihi meoque libello nota inuratur. Iterum atque iterum, sexcenlies dicam, mulierem ( utut sit, quid ad me? ) superiorum judicio jamdudum absolutè reliqui.
II. De subscriptione ixxiv Articulorum. En, proesul illustrissime, quoe ex viginti Quoestionum charta constant.
VI. Numquid hoec vera sunt? Dum de Articulis conscribendis quoestio fuit, quasdam attuli difficultates, quibus factum est satis additionibus variis : tum libenlissimè subscripsi. Hoc unum addere recusavit Meldensis, scilicet orationis passivoe definitionem. Hanc orationem tune temporis, ita ut etiamnum definieham. Hoc totum evidentissimè constat ex epistola quam tum scripsi, et hactenus servo.
VIL Nonne tum dedi paulô ampliorerh Articulorum formam, in qua errores omnes severissimè condemnaveram? Hanc tempore proferendam habeo.
VIII. Numquid D. Parisiensis archiepiscopus D. Meldensem ab omni colloquio mecum miscendo deterruit, quôd omnia subtiliùs et acerbiùs carperet ?
Triplici eâ quoestione probatur D. Meldensem episcopum scripta mea non oequi bonique fecisse, nulla inter nos tum misceri colloquîa, meque nunquam restitisse, nisi ut quoe addita sunt, primis Articulis adtexerentur. Primùm mihi oblati sunt triginta Articuli. Hos veros esse censui : nisi ita visum esset, mori quàm subscribere maluissem. Verùm eos insufficientes existimabam ad elucidandas penitus de vita interiore quoestiones. Hoc praecisè sonabat illa quam pollicebar ego presbyter erga vos episcopos observantia et docilitas. Eam chartam quâ triginta tantum Articulos dederatis, etiamnum proe manibus habeo. Postea, ut mihi fieret satis, quatuor, scilicet xn, xm, xxxm et xxxiv additis, ad triginta quatuor usque excrevit numerus : tum ipse monébas v, xm, xxxu et xxxm, abunde esse quidquid ad puri amoris doctrinam pertinet. Censui orationem passivam hrevibus Articulis definire : tibi videbatur nimis arduum ; in hoc tibi obsequebar. Ita bis solummodo conventum fecimus. Ego xxxiv Articulos intimo et libentissimo assensu amplexus sum. Unâ hebdomadâ absque ulla altercatione de omnibus inter nos convenu1. Is est labor, quo, ut me devium reduceres, desudasti. Hoec sunt proelia illa quoe ad tuendam D. Guyon commisi. Nunc cernis, proesul illustrissime, quàm meritô dixerim me aliquid contulisse in his edendis Articulis : namque rêvera in causa fui ut triginta primis adderentur quatuor.
III. De eo quod Domini Meldensis episcopi librum approbare noluerim.
Tu proesul illustrissime, longé coeteris meliùs nosti quid ab eo opère approbando animum meum deterruerit. Opus ab auctore mihi creditum unâ tantum nocte habui. Locu-
RESPONSIO D. CAMERACENSIS pietés testes adsunt'; margin.es et locâ citata raptim pererravi, ne quidem lectis ex ordine paginis duabus. Postera die Cameracum iter feci. Antequamproficiscerer quaternionum fasciculum amico commisi, qui D. episcopo Meldensi transmitteret. Aliquantô post in chartula argumenta digessi, quibus ab hujus proesulis libro approbando deterrebai'. Hoec adeo certa et justa tibi visa sunt, ut accepta officiosissimè charta, in te receperis eam approbandam proponerehs quos maxime reverebar. Hoec autem sunt ea argumenta.
I. Tametsi arbitrabar D. Guyon libros ,'ù.t passim dixeram, in sensu obvio et naturali mérite damnandos, non mihi visum est, uti contendebat D. Meldensis episcopus, in opère a me raptim pererrato, banc fuisse evidentissimam mulieris mentem, ul ordine per singula perseveranter adstrueret nefandum systema, quo extirpatur cultus quicumque interior,et fanafismo immedicabili legeshumanoeac divinoe abrogantur. Libris nullatenus excusatis, mihi visum est conscientioe meoe repugnare, ne hoc evidens propositum, capitali quidem poenâ dignum , auctori imputarem. Non de doctrina quoe ex librorum continuo texlu theologicè infertur, sed de sola auctoris manifesta in iis scribendis intentione quoestio fuit. D. Meldensis episcopi argumentalio ita procedebat, ut auctoris intentionem manifestoe impietatis argueret. Omisso omnino librorum vitio, auctoris intentionem ita acerbissimè culpare nolui. II. Neminem fere latebat, me hanc mulierem ut piissimam oestimasse. Libros hujus typis impressos, mihi ignotos fuisse haud verisimile erat. Propositum evidens et singulis paginis perseverans horrendum systema adstruendi, si illud ratum habuissem, in me recidebat. Has évidentes hlasphemias legeram ; non exhorrueram auctorem perditissimum ; imô pioe amicitioe nomine eam colueram. Eâ approbatione duo hoec constassent : 1° me teterrimi fanatismi fautorem confessus essem ; 2° hanc feminam ame olim magni habitam tardiùs tandem ejurassem. Hoc spectaculum indecorum familiarium turboe Meldensis episcopus jamdudum promiserat : decuitne me ita prodire in proscenium? Etiam posito quôd D. Guyon me deluserit, et proeoccupato animo feminae deliriis incautiùs indulserim, decuitne ipsum proesulem has insidias mihi struere, ut spectaculo cunctis forem ? Absit igitur ut amicitiâ et miseratione permotus D. Guyon pepercerim, et rejecerim librum proesulis approhandum. Mihi, non feminoe in hoc consului, librum non approbando. Quantum abest ut impietati fâverinï1 Imô impietatis illius, quam proesul acerrimè arguebat, me aliquando fautorem fuisse negabam. III. Qua de causa Meldensis episcopus me acerbiorem esse in hanc mulierem voluit, quàm ipse, dum per sex menses mores , affectus, animumque tantopere rimatus est? Si constet ex libris manifestum impietatis et obscenilatis disseminandoe propositum, oporluit anfe omnia fatentem habere ream : namque ingenuapeccati confessio, maxime intam gravi materia, primus in conversione gradus hahetur.' Neque sacramenta hoc infecto data ullus hominum unquam excusare potérit. Tantum abest ut hoec pernecessaria et proerequisita proesul éxegerit, ut ipse mulieri dictaverit submissionem, quâ errores execrata, negat se iis unquam adhoesisse, aut docere voluisse. En voces ipsissimoe, quas proesul feminoe obtemperanti dictait : « Summa tamen cum reverentia, et» absque hujus submissionis sive declaratio- » nis proejudicio, profiteôr nunquam fuisse ani- » mum quidquam dicendi adversum Ecclesioe » catholicoe, apostolicoe et Romanoe fidei ac » menti, cui Deo adjuvante, quemadmodum » semper fui, ita in perpetuum ero subdita;'» Hoc autem dico, non ut excusationem proe- » texam, sed ut mentis affectum prout sum » conscia, et ne mihi in bac parte desim, » simpliciter aperiam.
» Hoec superadjecit feminoe manus a proesule ducta : «Nulli errôrum » quos recenset pastoralis epistola unquam ad-» hoesi: ita enim semper affecta fui, ut catholicè» sentùe ac scribere voluerim, ne quidem sus-» picans alium sensum verbis meis posse tribui. '» Quôd damnandas locutiones proe mea igno-» rantia etvocum inscitia adhibuerim, maxime» doleo.
»
En declaratio in qua Meldensis episcopus scribentis feminoe manum direxit. Posito quôd ipsa singulos errores- nefandos evidentï systemate in libris ex ordine posuerit, debuitne proesul eam inducere dicentem se nunquam ulli errorum quos pastoralis epistola recenset unquam adhoesisse ? At e contra si proesul, illoesâ conscientiâ, potuit femhioe hoec verba suggerere, nulli errorum quos pastoralis epistola recenset, unquam adhoesi, licuitne ipsi in suo libro afûrmare eam hos cunctos errores evidenti et constanti systemate docuisse ? En contradictio luce meridianâ clarior. Posito hujus declarationis fundamento, mulieri dédit proesul testimoniales quas jam vidimus littéras. His déclarât mulierem inter eos recensere se noluisse, de quibus in décréta mentionem fecerat. Num debui feminoe imputare scelestam mentem, quam proesul moderator feminoe suaserat détestai!
ut a sua mente alienissimam? Oporluitne ut, reclamantibus hujus proesulis litteris testimonialibus, quibus insons habebalur, eam exquisitissimis suppliciis dignam libri approbatione dicerem?
TV. Amicorum turboe ipse promiserat me brevi suâ operâ ejuraturum hanc feminam quoe me deluserat. Num me decuit hune rumorem corifirmare, ejusque stare promissis ? Tu ipse, proesul illustrissime, hoc spectaculum vitandum judicasti. Libri approbatio videri potuisset subscriptiocuidamveluti formuloe ame extorta. Quantô satius erat ut proprio in libro quidquid penitus sentirent in aperlo foret ; et errores singuli severissimè condemnarentur,nullâ feminoe a me ohm oestimatoe importuna quidem mentione habita. Hoc tu approbasti ; hoc alii,te persuadente, approbaverunt. Inter nos convenit me scriptùrum, inscio Meldensi episcopo.
Ex ea charta quam ad te scripsit, ubi primùm rescivit hbellum excudi, patet te arcanum religiosissimè servasse.
Ais, proesul illustrissime, miseratione et amicitiâ me fuisse deterritum ab approbando episcopi libro, et benignitate meâ quosdam abusas esse. At nonne rationes quas tum attuli comprobaveras? Hoc certè constat. Proeterea ex undecima et duodecima viginti Quoestionum id satis patet. Num miseratio, aut amicitiâ, aut benignitas, quâ abusisunt, argumenta fuere, quibus efficacissimè persuasus, aliis persuasisti librum antistitis a me non esse approbandum. Agnosce igitur, quoeso , aliis me gravissimis rationibus impulsum fuisse. Dato, non concesso, quôd proeter quatuor evidentissima argumenta jam allata, et a te apud alios officiosissimè confirmata, ahquâ miseratione commotus fuissem erga feminam, quoe videbatur absque ulla restrictione submissa, et quam Meldensis episcopus innocuam declaraverat ; eratne illa miseratio crimini ducenda? Feminaerat ignara, dereheta, quâcumque ope destituta; undeEcclesioe nihil unquam metuendum, etiamsi subdolaet scelesta foret. Nemo hanc tueri, hanc excusatam habere satagebat. Qui eam piam oesfimaverant, proesulum censuras sincero animo reverebantur, feminamque exhorruissent, si vel levissimum indicium dedisset fraudis, ut a submissione resiliret. Utut hoec sint, hoec duo, te auctore, te aliis persuadente, feci ; nimirum Meldensis episcopi librum approbare recusavi, et in meo libello nullam de femina mentionem habui.
IV. De mei libelli examine et divulgatione.- Ubi sensiD: episcopum Meldensem inter fa-. miliares dictitasse me mulieris fanaticoe errori-- bus adhoerere, tibi, proesul illustrissime,ac D. Tronson amplam triginta quatuor Articulorum Issiacensium explanationem legendam commisi. Hoc opus atlentione singulari dignum est ; namque erat quasi basis, quâ libelli post-. ea in lucem editi doctrina extruitur. Hoc opus inoffenso pede ambo legistis. Illud erat idem systemade propriointeressesemper amandando, quo libellus ipse innititur : id verô ex nona viginti Quoestionum constat. Tum magis ac magis certior fieri visus sum de siifgulis doctrinoe capitibus inter nos onmino convenire : postea ambohus dedi volumen in quo traditionis testimonia ordine collecta occurrebant. Libellus typis excusus hujus operis est compendium. Doctrinam hujus operis nusquam arguendam duxisti; sed voluminis molem, quod fusius judicabas, tibi obsecutus, ac forte plus justo, breviavi : opus breviatum, assidente D. de Beaufort, examinasti mecum. Verum quidem est te dixisse opus esse arduum, quandoquidem mystici, depravantibuseorum locutiones Quietistis, hisce temporibus malè habeantur. Àt nihilominus judicasti libellum accuratissimè castigatum in lucem edendum esse. Hoc unum cordi erat, ut singula libelli verba severiùs inter nos perpenderentur. Ex ea quam inculcabas admonitione, conjiciat lector quantum abfuit ut libellum raptim et leviter lectum approbaveris. Quoenam fuit conclusio ? Opus, quantumvis arduum, castigatum et utile judicasti. En ipsissimoe voces, de quibus fidem facit decimaquarta viginti Quoestionum. Eo examine peracto, manuscriptum per très circiter hebdomadas te domi habuisse in confesso est. D. Boileau, uti per me id licitum dixeram, forsan illud legendum proebuisti. Operis brevitas, quoestionum pondus, zelus quo in Dei cultum fiagras , illa animi proeoccupatio, quam, ut ais, jampridem perspeclam hahebas ,4ua in me benevolentia, temporis circumstantia, quâ D.
Meldensis episcopi librum in lucem edendum actu examinabas, opus denique, ut monueras cum D. de Beaufort, maxime arduum, severissimam in legendo diligenliam requirebant. Tibi manuscriptum accipienti hoec dixeram : Nullatenus impressionemfestinare est animus ; hoc unum propero, ut opusculum proe manibus ' babeas dum Meldensis episcopi librum legis ; atque collatis inter se scripturis, oequi bonique consulas. In legendo opusculo singula quoe ob--
RESPONSIO D. CAMERACENSIS servatione digna tibi videhantur, stylo plumbeo annotabas. Ergo evidenlissima interesse propriiexelusio, sexcenties obviam facta, nusquam offendit animum-, nusquam stylum commovit. Stylo tamen scrupulosè notaveras quidquid meticulosum lectorem tantillum malè afficeret. Nusquam in mentem venit interesseproprium in libello esse vocem oequivocam, aut salutem posse sonare. Manuscriptum Versaliis restituisti : e vestigio coram te quidquid stylo notaveras a me retractatum fuit. Si proprii intéresse exelusio absoluta tibi oequivoca visa fuisset, aut cautiùs significanda, eâdem facilitate in tollenda vel oequivoeationis umbra obsecutus fuissem. Verùm in hoc nusquam dubius hoeseras. Conclavi meo vix egressus , dixisti me promptiorem fuisse ad emendandum quidquid, te judice, castigationis eguerat. De coetero, proesul illustrissime, opusculum Lutetioe typis mandari per te tum licuit, nec typographi nomen clam te fuit.
Hic quatuor gesta mihi objicis, quibus rehV qua elevare tentas, et quoe quidem vera sunt, sed suis circumstanliis adtexi oportet. Primùm hoc est, të libellum scripto approbare noluisse. Certissimum est te dixisse minirmè decere libellum, qui Meldensis episcopi libro adversari videretur, a te approbari, quan^- doquidem Meldensis episcopi librum approbare promiseras. Certè de doctrina non ambigebas ; tibi visa erat castigala et utilis ; promptiorem me experlus fueras in emendando quidquid stylus carpserat : gaudebas quod in interpretanda passiva oratione, Meldensi episcopo me cautiorem leclor judicaturus esset.
Secundum est, quôd suaseris remorari libelli divulgationem, donec Meldensis episcopi liber in lucem prodiret. Hoc lihentissimè pollititus sum : hoc urbanitatis officio ahunde functus fuissem, uti mox constahit. Oblitusne es, proesul illustrissime, quâ acrimoniâ episto^ lam ad te scripsit, simul atque libellum imprimi rescivit ? Opus nondum lectum jam certissimè malè sonabat. Minilanlemproevertendum amici mei existimahant. At ne libellus publici juris fieret, nisi te jubente,. proficiscens ve^- tueram : in casu adeo improviso et urgente, amici mei te cornpellarunt :«Nisi id fieri. vêtes,». inquiebant, quamprimum fiel ; si taceas, » consentire videris ; verùm, si id vêtes, ces- » sabitur.
» En tuum responsum : « Cavete,» nihil decido, nihil in me recipio, nihil mihi » creditum volo.
» Tum libellus in lucem editus fuit. Per se patet me absentem et inscium nihil prorsus hac in re.peccassei Tu verôj,. quin verbo uno, quod pênes te fuit, id fieri vetuisti, si malè factura crederes ? Sed quid levissimis momentis immoramur? Si desperationem certam et inexcusabilem docui ; si ore ineo antichristus locutus est ; quid refert an ante quindecim dies, an post etiam; anproeeunte, an subséquente Meldensi episcopo, tôt .blasphemias evomuerim ? Attendine oportuit hoec merè civilis officiosa observantia, cùm de voce antichrisli intercludenda ageretur ? Tertium illud est quod objicis,. te optasse a me nihil dici ad impugnandam D. Meldensis episcopi doctrinam. Haud dubiè hortabaris ne in hune proesulem controversiam institûere viderer. Quantum ab illo certamine indecoro alienus fuerim, ex libello patet. Tametsi illius animi proeoccupationem noveram, nunquam timui ne ab Articulis Issiaci solemniter subscriptis ipse resiliret. Ex Articulis v, xm , xxxn et xxxm, constabat amorem purum, a beatitudinis motivo penitus immunem, ah eo approbatum esse. His fretus, arbitrabar me' nullatenus ei adversari, dum illud dogma efficaeissimè adstruerem. Quibus positis,locutionibus hujus doctissimi episcopi meas accommodare,. sententias conciliare, me discipulum gerere, illi ut magistro per omnia obsequi impensissimè optabam. Quis unquam proesensisset, iteratâmentis proeoccupatione, communem scholarum de charitate notionem ab eo esse impugnandam, et miraculosâ passivoe orationis impotentiâ-,. illusioni grassanti-contra intentum arma esse danda ? Si id praîsagire potuissem, numquid sanctorum cujusque oelatis et scholarum castra deserere me decuit, ne succenseret antistes? Num te decuit hoc a me petere ? Quid concordarent aut dissonarent ambo libri me omnino fugiebat. Id verô clam te non fuit, siquidem utrumque unà proe manibus habebas.
Quartum quod objicis, hoc est : Monebas, inquis, ut theologis severioribusopusculum exàminandum traderem. Pèr le liceat, proesulillustrissime, revocare in memoriam memet id frequentissimè efflagitasse, ut theologum optimoe notoe deligeres. Dominum Pirot ipse tibi proposui., Is, ut peritus librorum thesiumque per tôt annos examinator, doctrinoe D. Guyon censor acerrimus, amicissimus D. episcopi Meldensis, qui cum eo librum actu retractabat,. is ille est quem mihi ipsi diffidens libelli arbitrum feci : cuinam persuasum erit me in hoc voluisse mihi coeterisque illudere, et erroribus blandiri? Nullusne occurrebat alius usquam gentium, cui faciliùs D. Guyon apologiam et episcopi Meldensis refutationemapprobandam obtulissem? Hune arbitrum, cum D. Tronson tibi proesjdi adjunxi, bisque viris metotum ingénue permisi. Hoe sunt artes, hoe machinationes, hoe offucioe quibus errorem fovi.
Exemplaria duo simul legimus ego et D. Pirot, alter clarâvoce, alter demissâ vicissim, quatuor sessionibus, per quinque horas circiter durantibus singulis. Manuscriptum donec redirem, Cameracum proficiscens, ei credere volui, ut illud iterum atque iterum reviseret, secluso omni obsequio. Instanter rogatus repo* suit, se gravissimè m me peccaturum, nisi sincero et libéra animo singula arguenda monuiSset ; libelli partes omnes jam sibi satis perspectas, denique opus esse plané aureum.Paucis post diebus ad me scripsisli, D. Pirot jucundissimam hanc fuisse libelli discussionem. Igitur nullum horum quatuor quoe objicis gestorum, argumentationis meoe robur infringit. Ad minimum bis examinasti libellum ipsum, et vivâ voce approbasti. Nemo facihùs ac promptiùs quàm tu opusculi systema perspectum habere debuit, quippe qui jam antea legeras, 1° triginta quatuor Articulorum interpretationem, quam ut normam secutus sum in scribendo libello : 2° amplam traditionis collectionem, cujus compendium est ipse libellus. 3° libellum ipsum, assidente D. de Beaufort : 4° eumdem libellum, dum solus per très hebdomadas stylo quoe incauta videbantur annotares. Quid ad hoec respondes ? Librum intelligi non posse nisi ter aut quater legatur ? Verùm àproprium interesse, ita ut contendis, salutem oeternam liquidé sonet, quânam incantatione iterum atque iterum desperationem, interesse proprii absoluta exclusione sexcenties apertè significatam singulis paginis, ignorasli? Num connivebas? Quomodo tune de lectis innumeris: manifestisque blasphemiisnonfremebas ? Quod primointuitu pios oculos loedere consuevit, saltem centies repetitum te loesisset. Num incan^ tatio tertiâ tantum vice evanescit ? Atqui compufatis lectionibus, modo triginta quatuor Articulorum interpretationis, modo traditionis fusoe, modo libelli cum D. de Beaufort, modo ipsius libelli,,dum. solus stylo margines adumbrabas, idem systema iisdem verbis interesse proprium semper excludens, quater legeras.
V. De his qua; gesta sunt ex quo libellus impugnatus fuit, usquedum Lutetiam redirern.
Antequam opusculum in lucem ederetur, ut Quietistarum apologiam illud infamabant. Simul atque veniit, modestos etiam theologos concitarunt, affirmantes me intéresse proprii ambagibus, salutis spem theologicam sustnlisse. Pioe ac simplices animoe trepidabant. Vulgi profana derisio commovebatur. Inauditis maçhinationibus res processif. Qui mihi infesti erant clamitabant per compila : qui verô ex oequo agehant, nec tumultu dimovebantur, pavidi tacebant. Tum D. episcopus Meldensis compluribus insignibus viris pollicitus est, se clam et amico affectu mihi daturum chartam, quoe in libro quidquid legentem offenderat, me moneret.
Interea chartoe inscripsi conditiones quibus tecum libellum denuo discutere paratus eram. Chartam apud me extat : eoe vero sunt conditiones.
1° Tecum assidentihus DD. Tronson et Pirot, examen integrum instaurare pollicebar. 2°D. episcopus Meldensis, datis objectionibus scriptis, ah omni illius examinis parte secludendus erat.
3P Quamprimum declarari oportebat libellum sanoe doctrinoe non adversari, nisi forte occurrêret aliqua propositio, vel propositioni de fide, \e\ theologicoe conclusioni contradictoria, quoe coeteris libelli locis non attemperaretur.
4° Si nusquam hujuscemodi proposiliones occurrerent, nulla mihi proponenda erat aut additio aut explicatio ; sed, te suadente, et nemine compellente, ultro facturus eram quoe ad pacem componendam facienda mihi viderentur. 5°Nullo in casu quidquam ulli hominum polliciturus eras ; imô neque mentem aperire cuiquam, neque tecum in animo sententiam de libro statuera faserat, donec opusculi a capite ad calcem per singula inter nos absoluta fuissetanalysis.
Nonne, proesul illustrissime, lias conditiones scriptas, ut firmissimè ampleçtendas accepisti? Utrùm servatoe sint, neene, inferiùs patebit. Paulô post, ex rumore vulgi audivi in tua domo palam conventus agi, quibus DD. Meldensis et Carnotensis episcopi in libelli mei censura quasi proludebant. Hoec est iosa.Dectaratio quoe jam adornabatur. Ita qui mecum, secluso Meldensi episcopo, libellus, juxta solemne pactum, discutiendus erat ; e contra, me secluso, arbitro Meldensi, discutiebatur. His convenlibus auditis, in omnes qui convenerant gravissimè questus sum : quantum abest ut dilectos amicos introduxerim ! Reposuisti, Meldensi episcopo non denegandam audientiam,sed te constantissimè pérsliturum promissis. Per sex ferè menses ille omnia tecum, tu sine me orn-
RESPONSIO D. CAMERACENSIS nia. Ille annotationes per tôt menses expectatas, paulô ante profectionem meam vix tandem misit, ubi jam de lite Romoe dirimenda tantum agehatur.
Instabat quidem ille, ut colloquia, tè proesente, haberemus : verùm rei nécessitas ah hoc proposito me alienum fecit. Quâ invehitur styli acrimonia etiam libris in lucem editis, ubi neque lectoris reverentia iram cohibet, satis superque demonstrat me non imprudenter colloquia privata récusasse. Quos nefandos errores temerè imputavit, quoe loca libelli detruncata, quas locutiones alteratas in sensum impium detorsit, quoe ingessit probra, noverant omnes Ecclesioe. Quid sperandum his in colloquiis, ubi clam, Iaxis habenis, proeoccupato animo et ingenitoe vehementioe indulsisset ? Atqui de gestis vel dictis singulis ei uni creditum foret. In tam ardua et infelicissimi negotii circumstantia, num hocce spectaculum proebere oportuit ? num ambigua tentare? Igitur tutius mihi visum est ut petita et responsa, compendio scripta, utrinque transmitterentur, atque ita, extantibus litterarum certis monumentis, de gestis aut dictis neutiquam ambigi posset. Meldensem episcopum sic pepigisse forte nondum oblitus es? Quoestiones dedi, accepi; se meis responsurum, scriptâ charta quam servo, pollicitus est : sed, accepto a nieresponso , promissis non stetit, et colloquia miscenda iterum efflagitavit. Ea tandem fieri vomi, sed triplici lege : 1° complures antistites ac theologi testes convocandi erant ; 2° singuli, vice suâ, placide dicturi erant, et tabellarii singulorum petita ac responsa illico scripturi; 3° Meldensis episcopus , specioso dogmatis inter nos discutiendi obtentu, sibi sensini non arrogaturus erat judicium de libello, qui, juxta pactum solemne, tibi uni mecum, assidentibus DD. Tronson et Pirot, asservabatur. Quid tum,quoeso? numquid non respondisti : his legibus, de colloquio non esse ampliùs loquendum.
Verùm ad rem penitus secandam properemus. Fuitne inter nos vel adumbratilis pacti observatio ? Quandonam sermonem habuimus vacui, ut libelli totius contextûs per singula ad sanctuarii pondus perpensi accurata fieret analysis ? Dedistine propositiones de fide, aut saltem conclusiones theologicas, quibus propositiones libello excerptoe coiitradictorioe essent, neque aliis in locis attemperareiitur ? Hoc ne quidem tentatum fuit per sex menses ; per tôt conventus, (teste Deo ac judice, fidem obtestor, conscientiam compello, ) nilnine adversariis pollicitus es ? mentemne inaccessam habuisti, juxta promissum ? Ullamne, me inaudifo,' sententiam tecum in animo statuisti ? Tôt conventibus adversùm me indecorè habitis, nonne fuit hoec prima vox tua, ubi te conveni ? « Nihil » moroe est quod possimlibi concedere : certum » est dissidium istud jamjam dirimere; igitur » propera ut libelh malo medearis.
»
Ita, me inaudito, decretoriè sententiam dixisti : ita,' antequam examen ex pacto solemni inchoaretûr, omnia jam absoluta et conclamata volebas.• Quotiescumque ex libero mentis affectu agebas, ( hoc libentissimè fateor ) libelli explicationem, quoe adversariorum tumultum sedaret, tantummodo a me petebas. Verùm postridie moerens, instantibus adversariis, denuo instabas ut libellum indirecte abdicarem. Quoties confessus es mihi penès te non esse ut aliâ ràtione te gereres ! Tum, eo manuum capitisque gestuquem exprobras, hoec referebam : «Mors » longé dulcior eâ quam uti mitigatam revoea- » tionem insinuas. Quid turpius, et episcopatu» indignius, quàm pudere, non erroris flagi-» tiOsissimi, sed confessionis apertoe ? Quid » ignavius errore ab aliis evicto, a se dissimu-» lato ? Abdicationem verô apertam ( quod tum» ad aurem dicebam, nunc proedico super tec- » ta) simul atque errorem in libello detexeris,» libentissimèprobaho. Ututres cedat, poenitere» nihil metuo ; etiamsi miniteris quod indifec- » tam revocationem negaverim- Quod si Pater» oequissimus me esse afftigenduin et nota inu-» rendum judieet, superiori obtempérais, » crucem, Deo infirmilatem adjuvante, ad » extremum usque vite spiritum perferam, » intima et ingenuâ animi dotilitate. Gravis-» sima illa crux erit mihi levior, indirectâ et» larvatâ eâ revocatione, quoe virum probum, '» nedum fidelem et episcopum, minime decet.» Fateor te in novissimo nostro colloquio mihi hoec dixisse : « Compluressunt theologi, quibus,« diligenti discussione factâ, libellus sanoe doc- » trinoe repugnarevidetur.» Tu vicissim mémen-to, precor, quoe retulerim : « Aut jubé mecum» colloquantur, aut argumenta scripta mittant;» saltem noverim illorum nomina.
»
Ne quidem nômina tibi proferre licuit. Continué hoec subjunxi : « iEquumne est ut libellum revocem, » suadentibus iguotis viris, qui palam suadere. » non audent, et discussione ex solemni pacto » inter nos perficiendâ, ne quidem inchoâtâ. »
Quibus dictis, mihi nuntiasti Regem hoc negotium Romain transmitti jubere. Tum demum temperamentum simplex, et ad totius Ecclesioe oedificationem aptissimum proposui. Quoquô confugiant qui illud respuerunt, nullâ gestorum narratione excusari possunt. Manuscripta, inquiebam, utrinqueadornemus. D. episcopus Meldensis objiciat : ego reponam : utraque scripta, quasi concentu, et concordibus fratrum animis, ad communemPatrem mittamus : nulla erit contentio, nullus forensis strepitus ; nihil palam de libello tuendo dicturus aut scripturus sum , quoad Christi vicarius locutus fuerit. Episcopi, silentio et pace, etiam dum diverse sentiunt, mirifico erunt exempta cunctis fidelibus; sana doclrina erit in tuto ; quidquid acerbissimo bello dictum foret, hoc idem clandestinâ et amicâ discussione elucidabilur. Neque ex apostolica sede quidquam metuendum,ne Quiestimo, jam Pétri fulmine protrito, tantillum indulgeal. Si Pater sanctissimus rescribat libellum aut corrigendum, aut prohibendum, aut reprobandum esse, continué libentissimè palam assentiar.
En, proesul illustrissime, quoe a me oblata fastidiosè rejecta sunt. Quis hoc gestum denegabit ? Etiam si- quis id deneget, reipsa apertè convincitur. Qui constantissimè, ah ineunte controversia, omnimodam supremoe sedi docilitatem dicta scriploque devovit ; procul dubio hoc idem lubens proestitisset, semotâ illâ, quam adversarii commoverant, acerhissimà conflictatione. Etiamsi hoc temperamentum non proposuissem, ipsa tamen mea agendi ratio id ipsum apertè- significabat. Per sex menses, asperrima quoeque perpessus,silui.Nihil, nisi summo Pontiflci obedientiam absque ullo limite, sive jnris, sive facti, epistoloe postquam Càmeracumtrausmigravi, scripteinsonabant. Sihoctemperamentum non proposuissem, tnum fuisset, proesul illustrissime, huic ultra adhoerere. Teproeeunte, quis sequi renuisset ? 0 quanta scandala proevertisses ! Nunc pax composita esset ; nunc dulee gaudium de veritate agnita ; nunc unanimes essemus in domo Dei. Heu ! bellum diufinum recrudescit. Si verô hoc temperamentumabnuissem,nullustum excusationis, aut miserationis fuisset apud probos ac pios quoscumque locus. Atqui hoc temperamentum et voce et gestis ipsis apertè proposui : si hoc irretortis oculis explosum fuit, quid ad hoec ? En responsum, dum dico antistites non decuisse proeceps illud judicium quo sedem aposlolicam anteverlerunt. Reponis, in hoc me oblitum fuisse quid meoe dignitati debeam. Quid ergo , proesul illustrissime ? Hoccine est episcopalis dignitatis decus, ut episcopi in coepiscopum silentem, pacificum, libelli doctrinam apud solum patrem ae judicem modeste, et clam defendentem, denique patri communi penitus submissum, palam invehant ? Hoeccine est episcoporum laus et potestas, ut censuram indirectam proeripiant, dum Pétri successor jamjam apostolicum judicium laturus sit? Detrahiturneepiscopalis ordinis honos, dum de ea in coepiscopum abnormi et in summum potificem irreverenti censura queror? Ad sedem aposlolicam promerendam, per sex primos menses hoc unum fuit gestum : Epistolam, te suadente, te singula approbante, quâ de animi submissione Christi vicarius certiorfieret, Romain misi. Unus, quem in curia Romana novi ', gravissimis haud dubiè impulsus est causis, ne ultra eo amico uterer : quod ubi sensi, nullam opem petii ab eo.
Neque in me rejicere oequum est quidquid Romoe diclitel vulgus. Is unus, qui ex meo nomine causam orat, ita pius et cordatus passim illic habetur, ut certissimè sciam nihil unquam protulisse, nisi verum , nisi causoe pernecessarium, nisi illi intimoe quam mereris reverentioe consentaneum.
Jam nunc maturanda est conclusio ex gestis elicienda.
i° Nunquam te provocavi ad gesta discutienda. Ais meas epistolas ad duo capita reduci, gesta scilicet et dogmata. Pace tuâ dixerim, proesul illustrissime, de solo dogmate jugiter disserui ; gestum hoc unum exposui, scilicet te libelluin bis examinasse : atqui unum illud gestum ad doctrinam ipsam maxime pertinef. Quid melius probat interesse proprium linguâ gallicâ salutem manifesté non significare, quàm quôd toties interesseproprii exclusionem absolutam legeris inoffenso pede ? Illa exelusio totuni systema est, totiusque libelli spiritus. Hanc qui non advertit, nullam libelli parlera, nullam paginam altentus legit. Nullam, inter has innumeras intéresse proprh exclusiones, oegre tulisti. Opus, etiamsi arduum inproposito, tibi in executione visum est castigatum et utile. Idem sensit D. de Beaufort, quem minime fugit quid intéresse proprium gallicè sonet : idem D. Tronson, qui nobiscum triginta quatuor Articulos subscripsit, et meos errores, si erraverim, ab exordio apprime noverat : idem D. Pirot, vir ille dominoe Guyon adeo infensus, D. Meldensi episcopo adeo devinctus, cujus librum aclu legebal, hanc perpétuant intéresse proprii exclusionem systema, plané aureum proedlcavit. Hoc evidentissimè constat ; ex eo certissimo geslo. liquidissimè evincitur quis sit genuinus in G allia intéresse proprii sensus. Igitur omne punctum tuli, nisi mavis dicere a te fuisse approhatum libellum, ut cas- 1 Card. de Bouillon. Nota editoris.
FENEL0N. TOME II.
RESPONSIO D. CAMERACENSIS tigatum et utilem, qui horrendis et primo intuitu damnandis blasphemiis apertis scatet ; aliosque très theologos innumeris hisce blasphemùs apertis sirailiter adhoesisse. Minime contendo ne sententiam revoees,.
si in approbando libello erraveris. Quantacumque sit culpa in mei gratiam commissa, hanc confîtearis necesse est : meara ipsemet coram omnibus Ecçlesiis confîteri volo,. Ego peceans,, tu conscius, es, tandem ututhoec se babeant, interesse proprium absohutè. excludi sinebas. Hoc unum gestum objeci : Domina Guyon aut deeepta sit, aut decipiat coeteros; memet aliquando deceperit, et ego illam ridiculâ çredulitafe maximi fecerim : hincne infères te libellum non approbasse, et interesse proprium, singulis libelli paginis,ut affectum raercenarijumresecandum, a spe theologiça omnino diversum judicasse? Absit ergo , pr-oesul illustrissime, ut in eam, de gestis circa feminam, ço.ntroversiam te invitum impulerim : imô tu gratis nie invitum .illuc adjgis. De libello quem impugnabas sermonem habui ; ut genuina interesse proprii significatio elucidaretur, tuam, tibi ipsi auetoritatem reverenter objeci : tu a dpgmate ad gesta subite transYolas, Duo systemata, alterum ex. tuis verbis, alterum ex meis collectum proposui.
Totius, diffieultatis çardo hic est : vita oeterna, intuitiya Dei visio, beatitudp supematuralis, de qua una, inter nos disputatur, estne grati'a, an quid naturoe intelligentiessenfialiter debi^ tum ? En omnium questionum radix, unde alioe repullulant. Quid respondes ? Me fenniiam fanaticam admiratum fuisse; quasi verô fila deceptio mibi exprobrata a responsipne dogmatiça. façienda te eximat. Data quod feminam imprudenter oestimaverim ; quid tum ? Erjtne beatitudo.supernaturalis quid naturoe essentialiter debitum ? Movebunturne theplogioe fundamenta eo quéd; credulà mente fanaticam mulierem. çoluerim? Etiamsi in muftis errassem aut peççassem, num in hoc errare, aut responsum apertum negare, tibi Jicuit ? Tu in multis instas : ego singulis respondeo proeeisè, ac sine niora. Dum in. graviss.inia quoestione u.rges, si tacerem, si ambiguë me haberern, si tergiversarer, heu ! quàm malè audirem apud omnes Cathplicos. ! Tu verè de vita oeterna, utrùm gratia sit vel debitum, taces, et suppositiones meg.s ut chimeriça.s exptadis. Que plus urgeo, eo. plus feminoe delhia objicis, Nonne, omissâ feminâ, quoe nihil. ad rem, oporluit primùm systema, quod sanoe dpetrinoe répugnât, ultra abji- .cere ; alterum yerô,. quod concordat, comprobare? Sane quivis aliusproeter me exaffeclatp silenlio, ubi maxime loqui oporlu.it, inferet te falsum systema neque apertè propugnare ausum fuisse, neque potuisse adduci ut respueres; -alias qui.vis çrederet te alterum systema neque abjicereausum fuisse, neque vpluisse amplecti; ego verô silentium ita interpretor,ut verum systema tacite approbes, falsumque tacite neges. Igitur libentissimè suppono te fateri soM-tem non esse essentialiterjustam ; imè Deum fuisse lilierum eam dandi ; vel non banc beatitudinem supernaturalem gratiam. esse, non quid.naturoe intelligenti debitum ; creaturam intëlligentem ita esse constitutam, ut, absque beatitudinis illius supernaturalis gratis tantum. promissae motivo, Deum in se perfectissimum diligere possit ac debeat ; imperfecterum justorum, quos Patres mercenojrios dixere, affectum mercenarium non esse desiderium paradisifabulosi, qui, si seriâ mente optaretur, fidem christianam i stirpitus evelferet, justosque illos impips face-\ ret ; hune denique affectum mercenarium, qui ! justis çompetit, eam esse de salute sgllicitudi-^i nem, aut anxium aç proinde naturale desiderium; salutis, quod tu resecandum fateris, dum fra- j tris Laurenfii verba explicas,> 2° Gestorumdisçussio quam obtrudis, gestum ; unum quod affirmaveram maxùnè aggravât, ; nedum de libello a te approbatp te purgare pos- ; sit.Sime, ut ais, jam ab anno 1694 d.oflHB?eE Guyon erroribus delusum npsses, oportuitneE raptim et oscitanter libellum suspecti auctorisE légère ? Nonne cauto opus fuit examine, ne'c quidambiguum subreperet? Nonne singula vo-,i çabula ad sançtuarù pondusperpendendaerant?v Nonne proecipua illa vox , interesse proprium,,. quoe mdesmenter reçurrit, et quâ., veluti car-. dine, tôtum systema vertitur, altissimè persçrutanda erat ? Quis faciliùs, quis promptiùs, quàm tu primo intuitu agnoscere debuit hoec tT impia delhia, quibus ut medicus me oegrotum, ^* ut ais, jam atriennio curabas?Atqui, si ita sit, J libellus non est, quemadmodum tu dicis,, oenig- " ma. Quid enixn minus oenigmaticumquàm perr petua illa et absoluta interesse proprii sive sa-r'; luti s exelusio? Quod per se est adeo perspicuum, |" tibi proe coeteris omnibus evidentius erat ; si- ^ quidem oenigmatis sensum aç totius sysfematis ^< vënenum jampridem noveras penitus, Quare ^ igitur gestis alienis, et quidem m^idiosis, ^ coepiscopum sollicitas, ut nihil tibi prosis, et ^ mihi gratis noceas ? Hoc unum. cerlè efficis, ut *\ quod gestum affirmavi, sit ad causam prandam < longé effiçacius. Ergo' apeusatio accusatuni ^ purgat, et in accusatprem totp pondère recidil, ^ Adverte igitur, quoesp, proesul iUustrissinie, ^ ea oinnia gesta, etiamsi me culparent, silentio pratermitti oportuisse. Decori meo consulere tuum decus erat. Si pietas sophistica et periculosa fratrem delusit, corripe eum inter te et ipsum solum. De libello nunc tantum agitur, non de illa phantastica et illusoria pietate. Si hanc libellus verè objiciat, quare fratris turpitudinem foris revelasti ? Si verô, e contra, bello oenigmatico non satis apertè delhia damnata sunt, quare tibi id non satis visum est, ut frater oenigmaticum opus ita proeeisè et cautè explicaret, ut, omni ambiguitate sublatâ, Quietismo nullum superesset perfugium? Nonnelibellum ingénue et libentissimè explicassem, quemadmodumin bac infelici controversia ex-r pressissimè toties explicui ? Quandonam proeeisè respondere nolui, aut difficultates declinavi ? quandonam voeibus oequivocis evasi, ut mos est apud eos qui doctrinoe censura dignoe clam patrocinantur ? Igitur tuum erat mihi suadere, ut oenigma explicarem. Quod feci sponte et solus, hoc certissimè fecissem, te suadente; ita veritas in tuto, pax atque charitas servatoe forent. Igitur oeterno silentio gesta sepelienda erant, etiamsi me erroris convincerent. Ulteriùs proeedit hoc argumentum. Quo in^ timo animi cultu te semper observaverim,nosti. At, posito quéd te in epistolis acerhissimè et iniquissimèlacesserim, tu etiam quoe scripsisti gesta sileri oportuit. Plus dignitati coinmuni quàm decori proprio debes ; plus Ecclesioe xmU versa; quàm tibi : plus metuendum erat in infamando de fide coepiscopo scandalum, quàm purganda tua agendi ratio. Inter hoec duo nulla proportio.est : si vincas, fanatici gregis dux videbor ; sin minus, te zelo promptiori libellum carpsisse constahit. Ergo episcopali lionori, non tuae victorioe consulendum. Is certè fuisset tuus supremus honos et laus perpétua.
Nuncverè, quid tua fama postulai!t, cogita. Quare indigné tulisti quéd verum dixerim ? Nonne et tu idem expresse fateris ? Hoc unum gestum a me, loco et tempore narratum, opor^ tuit ratum habere. Quare tanto apparatu adjungis aliéna gesta, quoe illud minime infirmant, imô aggravant manifesté ? Quereris quéd le variumacmollem dixerim. Varium, concedo; tu ipse concedis : mollem ac debilem, nego, Nonne ita affecti sunt omnes mortales, ut etiam firraissimoe pietatis et perspicacis ingenii proeoccupari possint, et a recta sentenlia ad opposilum veluti rapiantur ? Quoi sanctos ita variasse ex historicis constat! Te-7 ne offendi, nisi le variationis expertem dicarn ? Quod legisti, legisti ;" et quod factumest, infectuni esse nequit. Quid igitur restât eligendum ? Nullum inter hoec duo extrema assignari potest verum médium. Alterum extremum hoc est illud quod tu dicis ; alterum quod dico. Primùm hoc tuum est : jampridem noveras quantum feminoe deliriis indulseram : tibi perspectum fuit quàm ar^ duum hisce temporibus libelli propositum : brevissimum opusculum legens, quo per singulas paginas sexcenties occurrit eadem blasphemia, sexcenties eam non exhorruisti; imô antichristi voeem castigatum et utilem constantissimè judicasti, donec D. episcopus Meldensis, fascino depulso, oculos aperuerit. Secundum,hoemeum est : in libello meo , quemadmodum et in Vita fratris Laurentii, proprium interesse tibi visum est, non salus ipsa, ( absit ) sed de salute sollicitudo, et affectus mercenarius, sive desiderium anxium et naturale, quod, spe salvâ, a perfeclissimis animabus resecatur. Ita sagacissimè judicasti. Verùm postea, tibi ipsi modesties diffidens, et obsequens viris aliis minus cordatis, senLentiam mutasti. Utra explicatio famoe plus parcat, utra magis amplectendasit, nemo non videt : nisi secundoe adhoereas, in primam indeclinabiliter recidis. Hoc malum non déclinas, dum in me congeris tôt gesta, ut me fanaticum Ecclesioe umversoe denunties. Si fanatismum docui, fanatismi approbatorem te fuisse in confesso est. iEgro igitur animo ea esse gratis dicta evidenter patet. Atqui ea , quoe solâ animi oegritndine dicuntur, minime sunt credenda. Quereris, proesul illustrissime, quôd tuam personam loeserim : absit : meam tueor, tuam illoesam volo. Meam loedis, dum de fide me arguis, et blasphemias imputas ; quod tibi ùv star amicoruui gratias non egerim, miraris. Quodnam est hoc novum amicorum genus ? Pro quo beneficio gratias habuissem ? Num quôd nomen meum proetermiseris in Instruc-r tione pastorali, quâ singuli qui libellum legerunt, et ad quorum aures controversioe rumor pervenit, id est ferè omnes, etiam rudes, primo intuitu me agnoscerunt? irum quôd me desperalionem veram et inexcusabilem docuisse affiiv mes ? num quéd fanaticorani gregi, Molinoso duce, me annumeratum, cum iis me loquentem inducas, ac subite: exclames : Envox antichristi ! Variationem, quam tu ipse fateris me tibi verecundè objecisse, oegro animo tuli-r sli, dum ipse miraris quod gratias non egerim de illa desperatione et Christi impia oblivione, quam mihi imputas.
Exprobras quod in defensione mea vocem confidentiùs sustulerim. Hoc si feci, peccati poenitet. Al^sit ut unquam veritas aut innpcen-
RESPONSIO D. CAMERACENSIS.
tia superbe aut contumeliosè propugnetur. Verùm numquid universoe Ecclesioe scandalo forera , si tôt blasphemias quas ore meo evomi affirmas, voce meticulosâ, molli et ambiguâ respuerem ? Nonne in eo casu Israelitoe vestes lacérassent? Quid in fide purganda protuli, quod ad eam non pertineret? Sumne usus aliquâ.voce asperâ, et quoe repugnet, vel reverentioe quam dignitas postulat, vel sinceroe venerationi quâ dignum te duco ? Iterum atque iterum , si in hoc peccavi, peccati poenitet, nec pudebit coram omnibus Ecclesiis veniam orare. Dum de disputandi modo ita tibi facio satis, quid in ipsa de dogmate controversia (quod tamen proecipuum est ) contra oequum et bonum feceris, missum facio.
Ais me in te tenierè queri quôd antichristi locutiones mihi imputes, dum tu ipse amaro animo quereris quéd epislolas à me scriptasprimus non acceperis. His super Hieronymum de Augustino questum inducis. Verùm, illustrissime proesul, si quid in ea re peccatum est, id de duabus primis epistolis tantum, et proeter expressissima mea mandata accidit. De sequentibus verô epistolis officio non defui. Proeterea epistoloe typis excusoe, quibus confutatur opus impressum, et auctor purgatur circa fidem acerrimè impugnatam, longé minus te quàm universam Ecclesiam spectant. Hoec est vera et publica apologia, quâ te adversarium impugnandum, non amicum clam compellandum, invitus habeo. Quid igitur commune est inter Hieronymi ad Augustinum epistolam privatam mitlentem, meque de fide mea acerbissimè accusata tecum palam decertantem? Hoc unum oro impensissimè, proesul illustrissime, ut tua verba meis conféras : mox perspectum erit me voce moerenti, amicâ, patienti et verecundâ locutum ; et quoe injuria mihi imputata sunt, peremptoriis, ni fallor, argumentis disjecisse.
Adverte etiam quâ voce elatâ me docere et corripere vehs, ut de mea vividiore imaginatione diffidam, quâraptum fines me interdumexcedere monuisti. Acris illa exprobratio supponit sanè aliquam absurdam exaggerationem verborum, ad quam imaginatio inordinata me proeripuit. Excessus autem malesanoe mentis hic est.: Dixi me blasphemiam apertè pronuntiasse, si sub nombre inter-esseproprii salutem esse absolutè abdicandam docuerim. Placetne, illustrissime proesul, ut ipsius salutis sacrificium absolutum, quod est sine dubio desperationis cumulus, non dicatur blasphemia ? In hoc me imaginatione vividiore extra fines rapi glorior. Objicis te benignissimè silentio proetermisisse quidquid peccaveram, nec insultasse mihi infèr licissimè afflicto, dum omnium miserationem movebam. Quid a vera miseratione magis alienum, quàm illa miserationis exprobratio ? Alio loco ita loqueris : Quod contumeliam feceris mihi, hoc condono dolori quo mens est turbata. Observabit lector quantum semper tempera-r - verim ab istis asperis vocibus, condonareet meris turbata, etiam ubi infirmioribus argumentis acriùs me impietatis arguisti. ' Clamas me oegrè tulisse plausus omnium qui pastoralem Instructionem'laMàohwt. Aucupor, ut ais, laudes et rumusculos, et gloriam populi, ut de te crescam. Absit, illustrissime proesul, ut tuoe laudi invideam ; hoc unum affecto, ut per te mihi liceat probare me nunquam antichristi voces protulisse. Eè usque procedis, ut exprobres me tuam in imrnensum gregem pastoralem sollicitudinemscriptis interturbare. His auditis, quis non crederet me actorem esse, te verô reum, quem officio fungi non patiar ? Me quoestionis judicium remorari affirmas. Hoec verba, a te typis mandata, dum quivislegit, me moras in dies nectere pro certo habet. At: contra,, qui tam celeriter tamque breviter om-, nibus occurrit scriptis quibus impetitur,.effugitne judicium ? Jam a septem circiter mensi-, bus, quoties novum aliquod volumen invitus. refuto, domino Nuntio summi Pontificis hanc. itero declarationem, scilicet me ulteriorem om- '. nem defensionem abdicaturum, modo idem ad-. versarii proestent. Hune oro ut meam epistolam '_ Romam transmittat, atque ita scripto solemni '_ tenear, ne a promissis resiliam. Numquid tan-' tumdem scripsisti unquam ? Nonne aliquando ' morulas pethsti ut scripta Romam tempore per-~ venirent ? Litisne judicium remoror, dum con- ^ clusionem sic perseveranter appropero ? Quid r ad hoec a me oblata reponunt ? Continué erumpunt chartoe, epistoloe, volumina, quibus objec-'; tiones soepe confutatoe novis coloribus pigmen- ; tisque offusoe redeunt, et in immensum repul- ^ lulant. Uter judicium remoretur judicet lector, ; an reus, qui leviter, celeriter, absque anibagi- cl bus objectiones solvit, et tacere paratus est ; an - actores, qui contra juris formulas novissimum '; in scriptitando locum affectant, et, judice jam-- jam sententiam pronunliante, scripta proeter £ modum ingeminant.
•;
Me Coelestio comparas, ut tu, instar Zozimipapoe, errori subrepenti sine culpa induisisse !- videaris. Verùm hoe sunt offucioe. Suaseratne - Zozimus Coelestio ut librum scriberet ? Opusne i bis perlectum judicaverat castigatum et.utile 1 -i Eamdenmeblasphemiam luce clariorem sexcen.-i lies inculcatam legerat inoffenso animo ? ProetereafictaillaetsubdolaCoelestù submissio estne argumentai quo mea fides et ingenua docilitas in dubium revocanda sit? Siccine legitur historia ecclesiastica, ut hoereticorum hypocrisis, episcoporum qui obedientioe maxime student, fidem et docilitatem suspectam faciat ? Quorsum igitur Coeleslii exemplum invehis, nisi ut eâ comparatione me invidiosum gratis facias ? Non ea sola est comparatio de qua immensus mihi foret querendi locus. Paulo Samosateno, Eusthatio, Maximo, Pelagio, Calvino me comparas. Hujus ultimi hoeresiarchoe exempta, insinuas me potuisse mihi ipsi contradicere ; quasi verè de hoc quoeslio fiât. Quis duhitat omnem hominem errare posse, et errantes sibi ipsis non coboerere?At in hoc uno sistit argumenti robur, quôd nemo sanoe mentis extra certes fines unquam erret, eâ dementiâ quâ qui apertè délirant; ita nemo, nisi etiam delirus,easquas mihi imputas contradictiones formates clariscertisqueac ipsissimisverbis profert unâ et eâdem lineâ. Affer, si potes, exemplum, posthominum memoriam, quo contradictiones innumeroe, continuoe, ineptoe, portentosoe, ab auctore sanoe mentis prolatoe sinl. Affirmavitne Calvinus realem Christi in coena proesentiam ita expresse ut eam negavit ? Dixitne eâdem lineâ : Christus adest, Christus abest ? Inculcavitne sexcentieshanc stultissimam verborum pugnam ? Damnavitne sexcenties et expressissimè, uti id feci, dogma hoereticum? Affirmavitne singulis paganis, et absque ulla oequivocatione, catholicum dogma ? Quare igitur Calvino me contulisti ? Hoeccine est ea indulgentia de qua amici gratias habent ? De contradictionibus sinas velim ut hoec duo a te quoeram.
1° Librum dogmaticumquemvis optatoe notoe assigna mihi ; hune tuis artibus hoereticum et impium efficere in me recipio. Neque enim fieri potest, ut nusquam, si verba mutilata et a suistemperamentisavulsacolligas,aliquâ oequivocalione laboret. Que plus auctor candidus est, et sibi bene conscius in errorem apertè invehitur, eô confidentiùs ac liberiùs loquitur, minimum sibi metuens ne errori favere videatur. Itaque sermonis membra, quoe nihil nisi catholicum sonant, dum uuà cum textu intégra coalescunt, sidetruncataetdisjunctasint, oequivoca erunf. Tum ex tua régula dicam quidquid alibi aliter sonat, non temperamentum, sed contradictionem ineptam et inane effugium esse. Hâc methodo nullus liber censurant effugiet. 2°Adarbilrium elige contradictiones absurdissimas, quoe manifestai delirium proe se ferant : haud dubiè quoedam ita ineptoe sunt, ut qui eas sérié assereret, insanire certissimè convinceretur. Iterum atque iterum, stultissimas selige quas imaginari poteris, easque assigna quas mihi exprobras : non minus vesani capitis, aut minus portentosas esse demonstrabo. Quid opponitur ad hoec argumenta ? de interesse proprio oeterno, et de persuasione reflexa mera oequivocatio.
Bréviter de doctrina dicam, inquis; eam enim satis elucidatam arbitror. Quâ ratione autem eam satis elucidatam arbitraris, vehementer miror. Arerum quidem est amorem naturalem vitii expertem te tandem aliquando agnovisse. Igitur quod ut chimoericum deridebant, jam ut verum admittis. Nonne illius amoris actibus, solis naturoe viribus, et absque ullo gratioeconcursu elicitis, potest optari formalis beatitudo, utpote quid creatum ? Nonne in his actibus reperitur illa salutis sollicitudo, sive desiderium anxium, aut proprium interesse quod justos mercenarios constituit, et quod in perfectis, veluti in fratre Laurentio, resecandum putas ? Nihil respondes de hoc paradiso Gentilium fabulis penitus simili, quem justos, a Patribus mercenarios nuncupatos, expetere dicis?Novum tamen et inauditum in Ecclesia dogma illud, propugnari nequit;.neque tuâ interestilludadstruere, exquo ad mittis de salute sollicitudinem aut anxium desiderium quod imperfectis competit, et a perfectis amputalur. Systematis mei quindecim propositiones neque admittere voluisti, neque negare ausus es : quod ex tuis verbis collectum profero, duodecim propositionibus constat, quas neque admittere ausus es, nequè apertè negare te juvit.
Dum ïnsto ut lîberum Dei arbitrium aguoscas, in danda gratis, vel non danda ante promissionem., creaturoe intelligenti supernaturali beatitudine, respondes me systemata ac suppositiones imaginarias gratis fingere. Atqui illoe suppositiones, ut in confesso est apud D. Meldensem episcopum, in Patribus, in ascetis, in sanctis cujusque. oetalis, passim occurrunt. Augustinus ipse in hoc cum coeteris pièdeliravit 1. Naturoe puroe status possibilitatem me adstruere dicis, ut systemati labanti succurram. Num cernis, illustrissime proesul, hune statum maxime distarea statu puroe naturoe? quandoquidemsuppono hommes, qui gratioe dono supernaturali ïnspirati, Deum ipsum propter ipsum gratis dirigèrent, etiamsi visionis intuitivoe et beatitudinis supernaturalis promissione privarentur.Adi De Civitate Dei, Kl), xxi, cap. xv, t. vu, p. 635
PREMIÈRE LETTRE jicis hanc suppositionem acutis philosophis et veris theologis non arridere. Itane proeeisè respondes ? Quod tu in hac gravissima quoestione doctrinoe sentias, non autem- quid sapiant philosophi quoero. Ubi sunt hi acuti philosophi et t/ieologi veri, qui Dei libertatem in largiendis vel non largiendis supernaturalibus donis in dubium revocareaudeant ? Quis inficiariaudebit beatitudinem supernaturalem non esse essentialiter justam, sive creaturoe intelligenti per se naturaliter dehitani, hominèmque ita esse constitutum, ut Deum diligere queat independenter a motiva hujus doni gratuiti ; quaudoquidem independenter ab hoc dono gratuito Deum diligere teueretur, ex suapte natura creatà, et éx supremo Creatoris dominio ? jEgrè tamen ferrait clarissimi antistites, me dixisse Deum esse per se amabilem, radependenter a dono qûod nunquam largiri potuisset, et, quo secluso, nihilonimus orania ei debentur. Hoec est doctrina, illustrissime proesul, de qua nêc te breviter dicere, nec eam jam satis elucidatam supponere oportuit. Dum hoec omitfis, fusé dixisti de àbbate Des Marais, in Jansenistara transmutato ; de abhate de Fénelon, facto Molhiista; de D. episcopo Meldensi, D. Cornet olim discipulo; de te a pâtre Amelote insfituto, et de nunths in Hollandia impressis. Gesta ipsa gravia quoe protulisti nullos nervos habent. Hoc unum indesinenter opponis, me dominant Guyon nolle deserere. Quid sonent hoec verba certè non video ; neque tu ipse quid a me petas enucleare posses. Ab initio de libris dixi, in sensu obvio et naturali mérita damnandos esse : quid ampliùs requins? De femina quid superest ? Non deseram : jamduduni deserui. Certis proesulum testimoniis fretus, eam ut piissimam oestimaveram : sfatim atque accusata est, eam superiorum examini et judicio penitusreliqui. Aut déclara quid Cxpressiùs petas, aut desine his immorari. De doctrina verô, mea responsa repetere, quemadmodum objectiones repetis, superfluum mihi videtur. Repe-^ tere non est probare. Si quid probant repetitiones, hoc unum probant, scilicet disputant! nullum superesse argumentai quo jam refutata probare valeat.
Controversioe luctuosissimoe finem imponamus, illustrissime proesul; hoc te impensiùs cupio. Quod jam nimiùm perseveravit, iiec unquam incipi oportuit. quamprimum cesset. Deus judex et cordium scrutator, intirno meo pectore legit me pacem unani prosequi, dum bellum acerrimum perfero. Te etiamsi in me proeoccupatum sincerissimè revereor. Deum soepe et enixè fogo ut tempëstatem discutiat : si coecutiam, ocùlos aperiat ; sm minus, tuum zelum mitiget ; utinam et abscindantur qui vos conturbant *. Verissima cum observântia perpetuum ero, etc.
1 Galat.'s. 12.
PREMIÈRE LETTRE
Chapter 1 of 12