Skip to the text

Liber XI, Epistola 37

Ad Romanum Defensorem.

Deferendas ad episcopos clericorum causas, ne episcopalis jurisdictio violetur.

Gregorius Romano defensori Siciliae.

Pervenit ad nos (Grat. 11, q. 1, c. 39) quod si quis contra clericos quoslibet causam habeat, despectis eorum episcopis, eosdem clericos in tuo facias judicio exhiberi. Quod si ita est, quia valde constat esse incongruum, hac tibi auctoritate praecipimus ut hoc denuo facere non praesumas. Sed si quis contra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat, aut certe ab eo judices deputentur; aut si forte ad arbitros eundum est, partes ad eligendum judicem ab ipso exsecutio deputata compellat. Si quis vero clericus vel laicus contra episcopum causam habuerit, tunc te interponere debes ut inter eos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente sibi judices eligant. Nam si sua unicuique episcopo jurisdictio non servatur, quid aliud agitur, nisi ut per nos per quos ecclesiasticus custodiri debuit ordo, confundatur?

Item nuntiatum est nobis quia quosdam clericos qui a reverendissimo fratre nostro Joanne episcopo, exigente culpa, in poenitentiam missi sunt, nesciente illo, tua illos exinde auctoritate ejeceris; quod si verum est, rem te omnino inhonestam et non leviter increpandam fecisse cognoscas. Eosdem ergo clericos episcopo suo sine mora restitue. Et hoc de caetero cave committere, quia si neglexeris, nostros te noveris non mediocriter motus incurrere. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 30.)

Chapter 689 of 846