Skip to the text

Liber XI, Epistola 30

Ad Venantium Exmonachum Patricium Syracusanum.

Tum suae, tum illius podagrae occasione docet vitae hujus poenas esse Dei verbera peccatores ex misericordia corrigentis. In illis proinde revocanda in memoriam delicta, agendas Deo gratias, praevertendum poenitentia Dei judicium.

Gregorius Venantio exmonacho patricio Syracusano.

Debitum salutationis alloquium solvens, ea volui loqui quae patior. Sed incongruum puto narrare quae nostis. Podagrae enim doloribus torqueor, qui et mihi et vobis non dispariliter nocivi, dum apud nos vehementer excrescunt, nos decrescere a vita fecerunt. Inter quos quid aliud debemus nisi semper delicta nostra ad memoriam revocare, atque omnipotenti Deo gratias agere? Quoniam qui ex carnis blandimento multa peccavimus, ex carnis afflictione purgamur. Sciendum quoque est nobis quia poena praesens, si animum afflicti convertit, finis est culpae praecedentis; si autem ad timorem Domini minime convertit, initium est poenae sequentis. Curandum igitur nobis est, et summopere in fletibus tota mentis conversione vigilandum, ne de tormento ad tormenta transeamus. Considerandum quoque est quanta erga nos dispensatione pietatis agat conditor noster, quod morte dignos assidue percutit, et tamen adhuc minime occidit. Minatur enim quod facturus est, nec tamen facit, ut dolores nos praecurrentes terreant, et conversos ad timorem districti judicis ab ejus nos animadversione in vitae termino abscondant. Quis enim dicat, quis enumeret quanti in sua luxuria dimissi, in blasphemiis quoque et superbia proruentes, in rapinis et iniquitatibus permanentes usque ad diem obitus sui, ita in hoc saeculo vixerunt, ut nunquam dolorem vel capitis paterentur, sed et subito percussi ignibus inferni sunt traditi? Nos ergo habemus indicium, quia derelicti non sumus, qui assidue flagellamur, teste Scriptura, quae dicit: Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit (Heb. XII, 6) . In ipsis itaque verberibus Dei revocemus ad memoriam et ejus munera, et nostri reatus damna. Pensemus quanta bona super nostram malitiam fecerit Dominus, et quanta mala sub ejus bonitate commisimus. Impleamus quod per prophetam Dominus dicit: Reduc me in memoriam, ut judicentur simul (Isai. XLIII, 26) . Judicemur modo in nostra cogitatione cum Deo, ne districte postmodum judicemur a Deo. Quid etenim Paulus dicit? Si nosmetipsos judicaremus, non utique a Domino judicaremur (I Cor. XI, 31) . Quisquis ergo festinat evadere districtionem 1115 sententiae judicii sequentis, per amaritudinem poenitentiae omnem sibi dulcedinem interimat vitae praesentis. Quaecunque autem hujusmodi bona sunt, cujus dona sunt, nisi conditoris? Sed libere nobis non debet donum Dei, quod per delectationem sui separat ab amore Dei, ne data danti praeferamus, et dum bona percipimus, etiam mali, unde crescere in ejus timore debuimus, inde a timore illius disjungamur. Creator autem omnium, id est omnipotens Deus, haec quae vobis in epistolis loquimur menti vestrae aspiratione sui Spiritus infundat, vosque ab omnibus culpae inquinationibus tergat, et hic vobis consolationis suae gaudium et apud se quandoque praemia aeterna concedat. Dulcissimas filias meas domnam Barbaram et domnam Antoninam mea peto vice salutari.

Chapter 682 of 846