Adnotatiunculae in librum Judicum
Liber Judicum, qui Hebraice Sopthim dicitur; post quinque libros Moysi, et librum Josue, septimus ordinatur. Hic tempora judicum describit, qui post Josue usque ad Heli sacerdotem populum Israel judicarunt. Hic in superficie litterae apertior reliquis apparet.
(JUD. I.) Judas ascendet. Per Judam in hoc loco non personam, sed populum, tribum videlicet Juda intelligere debemus, quemadmodum per Simeonem tribum Simeonis quam tribus Juda contra Chananeos pugnatura in auxilium vocat. Quem secuti comprehenderunt, caesis summitatibus manuum ejus ac pedum. Quidam de Hebraica veritate magis proprie interpretari putaverunt: caesis pollicibus, eo quod truncato pollice ad ferenda arma deinceps homo idoneus non sit. Adduxerunt eum in Hierusalem. Cum usque ad tempora David Jebusei Hierusalem tenuisse legantur, quomodo filii Israel Adonibezec in Hierusalem adduxisse dicuntur, quasi in suam civitatem? Sed quod sequitur: Oppugnantes igitur filii Juda Hierusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, quaestionem solvit. Sic enim intelligendum est, quod primum urbem coeperunt, deinde ad urbem captam et ditioni suae subjectam captum regem adduxerunt. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. Per superius et inferius montana et campestria intelligimus. Filii autem Cinei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. Cineus ipse est Jetro, et Raguel pater Sephorae, uxoris Moysi, a quo Cinei dicti sunt, qui hic ad filios Juda ascendisse, et cum eis habitasse dicuntur. Jebusaeum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Benjamin: habitavitque Jebusaeus cum filiis Benjamin in Hierusalem usque in praesentem diem. Cum superius filii Juda Hierusalem oppugnasse et cepisse cunctamque civitatem incendio tradidisse legantur: quomodo in hoc loco filios Benjamin in Jebusaeum habitatorem Hierusalem non delevisse, sed potius ipsum Jebusaeum cum filiis Benjamin in Hierusalem usque in praesentem diem habitasse memoratur? Intelligitur ergo, quod filii Benjamin, quorum possessio tribui Juda cuncta erat, et Hierusalem contingebat: postquam filii Juda civitatem ceperant atque vastaverant, in eadem habitare coeperunt, ipsumque Jebusaeum habitatorem loci a filiis Juda subactum secum habitare passi sunt, atque in hunc modum Hierusalem usque ad tempora David Jebusaeorum pariter et filiorum Israel habitatio fuit: donec tandem ab ipso David, Jebusaeo plene ejecto, Hierusalem ad sortem filiorum Juda vocata est, et civitas David appellata est.
(JUD. II.) Ascenditque angelus Domini de Galgale ad locum flentium: per anticipationem nunc locus flentium appellatur. Nam postea nomen inditum est. Dimisit ergo Josue populum. Quomodo cum jam Josue mortuum esse dixerit, et post ejus mortem Judam ad praelium coram filiis Israel ascendisse, et caetera quae usque huc dicta sunt: nunc subsequenter Josue populum dimisisse commemorat? Sed narratio ad superiora revertitur ac si diceret: in eo quod post mortem Josue, filii Israel gentes illas quas Dominus deleri praeceperat, servaverunt, patet postquam Josue eos dimisit, qualiter sibi relicti praecepta Dei servare contempserunt. Nam postquam Josue dimisit populum, et mortuus est; atque alii seniores qui legem Dei noverant, decesserunt, subsequens generatio, cultu Dei derelicto, idolis servire et iram Dei adversum se pravis operibus provocare coepit. Sic ad superiora referendum, quod ait: Dimisit ergo Josue populum.
(JUD. III.) Qui suscitavit eis salvatorem Aioth, filium Gera, filii Jemini. Jeminus ipse est Benjamin. Nam Benjamin filius dexterae interpretatur. Sublato igitur ben, quod filius interpretatur, quod relinquitur jamini jeminum facit, id est dextrarium, vel dextralem, vel dextrum, sine alio quolibet modo formetur a dextra nuncupatus: unde Jeminus non g, scribendum est, sicut geminus, quod significat duplum; sed per j et e, ut sit, jeminus a jemin vel jamin dictus velut a dextera dexter. Hinc filii Jemini dicuntur filii Benjamin.
(JUD. IV.) Ipse autem habitavit in Haroseth gentium. Haec regio idcirco gentium dicitur, quod non ab uno populo solum, sed a multis gentibus habitabatur. Quae misit, et vocavit Barach filium Abinoem. Hic Barach idem ipse esse putatur, qui et Lapidoth; hanc autem existimationem exinde natam credimus, quod utrumque nomen unam interpretationem habere invenitur. Barach enim, vel Lapidoth, risio et fulgur interpretatur. Barach igitur ipse est Lapidoth, maritus ejus, quem utpote virum mulier ad praelium itura vocat. Aber autem Cineus recesserat quondam a caeteris Cineis fratribus suis, filiis Obab, cognati Moysi. Legimus in Exodo quomodo Jethro, socer Moysi, in deserto ad eum venit, adducens illi Sephoram uxorem suam, et filios suos; deinde cum rediret ipse Jethro in terram suam, Moyses filium ejus Obab cognatum suum fratrem, scilicet uxoris suae, secum detinuit, ut pariter cum filiis Israel ad terram promissionis proficisceretur. De cujus videlicet Obab progenie iste Aber descendens a caeteris fratribus suis filiis, Obab inter filios Israel habitantibus, sicut superius in hoc Judicum libro legimus, quod filii Cinei ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis, et habitaverunt cum eis; discedens ad alium locum illius tamen regionis, id est ad vallem Sennim, habitavit in ea; cujus uxor Sisaram interfecit.
(JUD. V.) Cecineruntque Debbora, et Barac filius Abinoem in illo die, dicentes: Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Dominum. Hoc canticum post victoriam in laudem Dei cecinerunt Debbora et Barac. Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est: coelique ac nubes distillaverunt aquis. Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israel. Praeterita Dei mirabilia in augmentum praesentium ad memoriam revocat. Significat autem, quod olim cum populum suum de Aegypto educturus Deus precederet ducatum praebens per desertum, quod conjunctum est terrae Edom atque Seir: praesentiam Creatoris etiam muta elementa senserunt et quasi vicina majestate territa atque turbata motu ipso praesenti numini Deitatis praebuerunt. Terra mota est. Ecce signum praesentis Deitatis. Qui fundavit solus movere potuit. In Exodo legimus (cap. XIX), quomodo mons Sina descendente in ipsum Domino totus fumavit: eratque mons omnis terribilis, et ascendit ex eo quasi fumus de fornace, et nubes densissima montem operuit. Illic ergo ex praesentia Creatoris terra mota fumigavit: illic coeli in nube densissima aquis distillans pavorem, et reverentiam quodam suo sudore testati, montesque ipsa nubium obumbratione tecti fluxerunt in fluctuatione nubium volitantium, et descensu aquarum. Sinai a facie Dei Israel, hac una clausula omnia praecedentia comprehendit. Sina motus est a facie Domini. Sina stillavit aquis. Sina a facie Domini defluxit. Quod enim quasi generaliter propter miraculi excellentiam praemiserat: terra mota est, coeli ac nubes stillaverunt aquis, montes fluxerunt; ubi hoc totum adimpletum sit specialiter subjungens determinat dicens: Sinai a facie Domini. Quod autem ait: Montes fluxerunt, per hyperbolen dictum intelligi potest, quasi nimio terrore liquefacti. Sed et quod ait, terra mota est, ad perturbationem hominum habitantium in terra convenienter referri potest: qui auditis tantis mirabilibus moti sunt atque turbati. Sequitur. In diebus Sumgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitae: et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios. Post antiqua mirabilia ad nova miracula narranda accedit. Significat autem, quod filii Israel ante tempora sua in tantum circumquaque hostium terrorem arctabantur, ut semitae quiescerent nemine ambulante per eas: et si qui forte per eas incedere cogebantur, non publica via, sed per calles devios latenter eundo assultus hostium declinarent. Et hoc etiam in diebus Samgar factum est; qui licet tantae fortitudinis esset, ut sexcentos uno vomere sterneret, tamen eousque non potuit ut tantam ac talem pacem in terra poneret, qualem modo Deus per hanc victoriam populo suo dedit. Hic est quod sequitur. Cessaverunt fortes Israel, et quieverunt, scilicet non valentes resistere inimicis. Donec surgeret Debbora: surgeret dico mater in Israel. Ideo nova bella elegit Dominus, per infirma fortia destruens, per feminam superbos hostes prosternens. Et ut majus sit miraculum Dei, hoc non solum duce femina, sed et parva manu pugnante factum est. Nam sequitur: Clypeus, et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israel. Non erat in tot millibus, qui clypeum Israel aut hastam levaverit contra inimicos, exceptis paucis, id est decem millibus, qui pro salute populi sui periculo se dederunt, de quibus subdit: Cor meum diligit principes Israel; ad quos rursum: Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via. Vos qui modo prostratis hostibus auxilio Dei, et in gloria estis, et potestatem habetis et pacem, nolite oblivisci operum Domini quibus haec collata sunt nobis. Loquimini ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus. Per nitentes asinos significat gloriam; per sessionem in judicio, potestatem; per deambulationem in via, pacem. Ibi ergo narrentur, justitiae Domini, quantum ad suffocationem hostium; et clementia in fortes Israel, quantum ad liberationem suorum; Tunc descendit populus Domini ad portas, qui prius timore hostium egredi non audebat, prostratis hostibus non solum egrediebatur, sed etiam dominabatur. Inde laetitia, et gratulatio quae sequitur: Surge, surge Debbora, Dominus in fortibus dimicavit: ex Ephraim, sive in Ephraim, delevit eos in Amalec, et post eum; sive (ut quidam rectius ex Hebraeo interpretari putant) et post te in Benjamin in populos tuos, o Amalec. Sensus hic est ad augmentum laetitiae praesentis, praeterita et futura Dei mirabilia instantibus annumerat Dominus in fortibus dimicans ex Ephraim. In fortibus ex Ephraim dimicavit Dominus; et per illos delevit eos qui erant in Amalec. Sive in fortibus qui erant in Ephraim dimicavit Dominus, et per illos delevit eos qui erant in Amalec, ut sit sensus: Delevi eos qui erant in Amalec, sicut supra. Notat quomodo tempore Moysi, Josue (qui erat ex Ephraim), dimicante per eum et in eo Domino, Amalec superavit, et hoc de praeterito. De futuro autem subjungit, significans quod adhuc Dominus per Saulem qui de Benjamin nasciturus est, Amalec delebit, hoc est quod sequitur: Et post eum, id est Ephraim, sive post te, o tu Ephraim, dimicavit Dominus in fortibus in Benjamin, id est per fortes qui erunt in Benjamin per Saulem scilicet, qui nascetur de Benjamin; dimicabit dico, in populos tuos, id est contra populos tuos, o Amalec. Sequitur: De Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum. Hoc ad praesentem historiam spectat. Laudat enim illos, qui de Machir, sive de Zabulon, sive de Issachar, pro populo suo discrimen belli subire non dubitaverunt. E contrario arguit eos, qui se subtraxerunt, id est Ruben et Gad, vel Galaad, et Dan, et Aser, et dignos irrisione pro sua dissimulatione notat. Hoc est quod sequitur: Diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. In Hebraeo sic habetur: Biflagoth ruben gotholib helchiche lem ; id est divisiones Ruben magna calliditas cordis. Quod sic intelligendum putant. Ex magna calliditate cordis divisit se Ruben ab aliis, et terminos suos longe posuit a frequentia bellorum in tali divisione ab utraque parte, ut undecunque sive hinc sive illinc bella surgerent, ad eum secure quiescentem, non pondus praelii, sed sibilus tantum levis famae perveniret. Unde subdit: Quare habitas, scilicet, o tu Ruben, inter duos terminos; id est ut ad neutram partem te teneas, et hoc ideo facis ut audias sibilos, id est levem famam tantum, securus de longe; sibilos inquam gregum, id est castrorum et exercituum, audias dico, et nihil facias, unde iterum ad irrisionem ejus repetit: divisiones Ruben magna calliditas cordis. Si vero sic legatur: Divisio contra se Ruben magnanimorum reperta contentio est. Hoc modo intelligi potest. Cum Ruben esset divisus contra semetipsum, id est cum dubitaret, et in semetipso variis cogitationibus, et contrariis desideriis fluctuaret, et secum rixaretur utrum ad bellum pergeret necne, atque in hac dubitatione moram faceret: magnanimi de Zabulon, et Nephthalim, prompti ad contentionem, et certamen inventi sunt. Vel Ruben diviso ab aliis, et recedente ne pergeret ad praelium, quod tamen contra ipsum erat, id est contra honorem ejus: magnanimorum reperta contentio est. Post ad alios quoque irrisionem convertit. Galaad, Dan, Aser. Isti vacabant, sed Zabulon, et Nephthalim obtulerunt animas suas morti in regione Romae [Merome ]. Locum notat ubi pugnandum est. In Hebraeo habetur: Romae Zachae quod interpretatur super altitudinem campi. Significatur autem quod in campo ubi praeliatum est, inimicis superiores facti sunt, ubi se dederunt discrimini. Sic itaque Romae non nomen loci intelligendum est, sed altitudinem significat, in quo erravit translatio. Stellae manentes in ordine, et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt. Non ut mathematici putant per constellationis fatum victum Sisaram scriptura affirmat, sed figurative coelestia ipsa ad ejus oppresionem quasi intendisse dicit; quia Dominus coeli, ut vinceretur sua providentia disposuit. Quemadmodum ergo in terra montes, sive valles, sive quaelibet alia terrena arguuntur, vel laudantur, cum ab hominibus in eis manentibus, et eis praesidentibus reprehensibile, sive laudabile quid agitur, et ipsa haec loca fecisse dicuntur, quae ab hominibus in eis facta sunt; sic, et stellae de coelo dicuntur fecisse, quod eis praesidens in coelo Deus fecit. Stellae manentes in ordine suo pugnaverunt. Intentionem et rationem ostendit in eo quod ait: Manentes in ordine suo. Manent enim, ubi moram faciunt, et vehementer intendunt. In ordine autem manent, ubi in eo quod agunt, rationem non deserunt. Maledicite terrae Meroth [Meros seu Merotz], dixit angelus Domini. Vel nuntius Dei ad me veniens dixit, vel ego ipsa angelus Dei existens dico vobis ex parte ejus, ut maledicatis terrae Meroth. Nomen est regionis vel hominis possessoris ejus a quo dicta est terra Meroth. Maledicite habitatoribus ejus. Subdit causam: quia non venerunt ad auxilium Domini, id est in adjutorium fortissimorum
(JUD. VI.) Joas patrem familiae Ezri [Ozri ]. Patrem hic dicit, majorem, seniorem, honorabiliorem inter alios illius familiae, de qua et ipse fuit.
(JUD. IX.) De fano Baalberith. Berith conjuratio interpretatur hinc Baalberith idolum conjurationis. Occidit fratres suos filios Jerobaal, septuaginta viros. Si omnes septuaginta occidit, quomodo remansit unus illorum? Sed sic dictum est: occidit septuaginta, et remansit unus quasi diceretur: occidit septuaginta praeter unum, qui remansit. Vinum meum, quod laetificat Deum, cum sacrificatur, et homines cum bibitur. Quid est iste Abimelec? Quasi dicat nullius pretii est. Et adhuc aliud: quia servum suum Zebul abjectum quemdam, et vilem constituit principem super nobiles viros.
(JUD. XI.) Locutus est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. Sermones dicit verba, quae facta fuerant inter ipsum, et principes Galaad de principatu suo. Haec locutus est coram Domino ad confirmationem pacti quod erat inter eos. Nisi forte melior es Balac filio Sophor, qui scilicet hoc repetis, quod magis juris illius esse videbatur; quoniam haec terra ejus fuit, quam illi abstulimus, concedente Deo nostro: quam sublatam tamen ille nunquam repetisse cognoscitur: nisi forte tu docere et monstrare potes, quod ipse unquam jurgatus sit pro repetenda terra ista contra Israel, aut pugnaverit contra eum; scilicet Israel omni illo tempore quando Israel habitavit in Hesebon, et vinculis ejus, etc., quod jam est per trecentos annos. Si tradideris in manus meas filios Amon, quicunque primus fuerit egressus, holocaustum offeram Domino. Ritum gentilium secutus humanum sanguinem vovit, sicut postea legimus regem Moab filium suum immolasse super muros. Hoc ergo contra legem, nisi forte occulto instinctu divino excusetur, ut recte ab Apostolo inter sanctos numeratus sit (Hebr. XI).
(JUD. XII.) Percusseruntque viri Galaad Ephraim; quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse. In Hebraeo sic habetur Atem Galaad, quod interpretatur vos Galaad, quod est cum indignatione pronuntiatum. Quasi diceretur: Vos qui estis? aut quales inter nos habitatis? Atem Galaad inter Ephraim et Manasse.
(JUD. XIII.) Coepitque Spiritus Domini esse cum eo in castris Dan. Vel sic intelligendum est, quod dicitur in castris Dan; ac si diceretur in exercitu sive in agminibus Dan. Vel per castra Dan nomen loci signatur, ubi mansit Samson primum. Et forte per anticipationem dictum; quia postea locum ubi sexcenti viri de tribu Dan in Cariathiarim Judae manserunt, legimus ex eo castrorum Dan nomen accepisse. Nisi forte idcirco hic locum illum convenienter intelligere non possumus, quod ille in Cariathiarim Judae, iste inter Saraa et Esthaol nominatur.
(JUD. XIV.) Non potuerunt per tres dies solvere propositionem. Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo. Quae fundebat lacrymas apud Samson: et septem diebus convivii flebat apud eum. Haec series est narrationis. Sed aliquid inconvenientis hinc surgere videtur. Si enim usque ad diem septimum terminus solvendae propositionis positus fuerat, et illi, suscepta propositione, per tres dies in solvenda ea laborantes, nihil proficientes tandem, sicut legitur, cum dies septimus adesset, ad uxorem Samson locuti sunt. Illa vero tam precibus, quam comminatione illorum flexa, tunc demum ab ipso Samsone, ut sibi propositio solveretur, lacrymis extorsit: quomodo stare potest, quod per septem dies convivii flevit apud eum? Quomodo enim per septem dies convivii, solutionem propositionis postulans flevit, quae septima die primum rogare coepit? Si autem post tres dies quibus frustra in solvendo problemate laboraverant, quarta die locuti sunt ad uxorem Samson. Sed nec tunc stare potest, ut septem diebus flevisse legatur pro solutione propositionis. Itaque si, ut scriptum est, suscepta propositione per tres dies laborantes solvere illam conati sunt, quarta autem die ad eam locuti sunt: quomodo verum est, quod dictum est cum, adesset dies septimus, locuti sunt ad uxorem Samson, ut solutionem ejus investigaret, et illa quatuor diebus qui superfuerunt, importuna viro suo existens, tandem die septima solutionem extorsit, civibusque suis nuntiavit. Verum est itaque quod dicitur, quod per tres dies non potuerunt solvere propositionem, quod autem sequitur: Cumque adesset dies septimus: per se legendum est, ac distinguendum, ut sequenti clausulae non copuletur sic: per tres dies non potuerunt solvere propositionem. Cumque adesset dies septimus: hic suspende, ut subaudiatur, tunc solverunt eam. Et quomodo solutionem ejus invenerunt, subjungit: quia locuti sunt ad uxorem Samson; locuti sunt scilicet post diem tertium cum defecissent. Et illa, precibus eorum susceptis, flevit apud virum suum: septem diebus convivii, non tamen totis septem diebus; sed quatuor diebus qui superfuerunt de septem post tres. Flevit igitur septem diebus, id est in illis septem diebus, flevit. Flevit septem diebus, id est usque ad consummationem septem dierum flevit.
(JUD. XV.) Samson gener Thanmathei. Thanmatha locus est, unde Thanmathaeus dicitur, nomen patrium, non proprium. Licet haec feceritis: licet hanc vindictam pro mea injuria ulciscenda in socerum meum exercuistis, tamen nondum me ita placastis, ut adhuc a vobis ultionem non expetam. Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Typum stupentium exponere voluit Scriptura, per suram femori impositam. Solent enim stupentes et fatigati nonnunquam tibiam reflexam femori alteri imponere: suraque ipsius tibiae, utpote parte inferiori, femori affixa sic sedere, quasi consilium non habentes et nescientes quo se movere possint. In Hebraeo sic habetur: Sogal ghereth, , id est tibiam super femur, ut sic dicatur, percussit eos ingenti plaga tibiam super femur. Quod tamen ad eumdem sensum referri potest. Alius sensus est: Percussit eos ingenti plaga, sic scilicet quod percussit tibiam super femur hoc est percusso femore insuper et tibiam percussit. Quia vero stantes vel ambulantes tibiis innituntur, sedentes vero femori, possumus non inconvenienter per tibiam pedites, per femur equites intelligere. Quid est ergo super femur tibiam percutere, nisi percussis majoribus etiam minores delere? In loco qui postea vocatus est Lechii, id est, maxilla, ubi eorum fusus est exercitus, id est diffusus vel effusus, sive expansus ingenti multitudine terram occupans. Sicut solent ad odorem [ardorem] ignis lina consumi. Lina absque g unde vestis linea, non ligna per g, unde domus lignea. Odorem autem primam calefactionem intellige ignis, quia levis materia facili incendio concrematur. In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum delevi eos, et percussi mille viros. In Hebraeo sic habetur: In maxilla asini homor hemor, in maxilla asini percussi mille viros. Interpretatur autem homor hemor, cumulum de cumulis, quasi diceret, id est, acervum de cadaveribus mortuorum quos stravi in maxilla asini. Quod autem dicit cumulum de cumulis, sic intelligendum est, quia eos in diversis locis prostraverat, et multos cumulos fecerat: de omnibus autem quasi unus factus est acervus, et cumulus ingens. Idcirco appellatum est nomen loci illius: Fons invocantis de maxilla. Ne forte contrarium esse videatur: quod superius locus hic Lechi, id est maxilla, vocandus dicitur; hic autem non maxilla simpliciter, sed Fons invocantis de maxilla appellatus perhibetur. Sicut enim in Genesi Abraham locum appellasse legitur, Dominus videt; et statim subjunxit Scriptura, usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit (Gen. XXII). Ita et hic nomen loci Lechi, id est maxilla dicitur, et tamen ejus loci postea nomen non maxilla, sed Fons invocantis de maxilla esse perhibetur. Appellatum est nomen loci illius maxilla. Appellatum est et Fons invocantis de maxilla, ut pro diversis eventibus, aliud nomen loci sit, id est campi, pro interfectione hominum; aliud fontis pro emanatione aquarum. Fons igitur, fons dicitur de maxilla, scilicet productus, et ipse idem fons invocantis appellatur videlicet Samsonis, qui Deum invocans illum de maxilla produxit. Hebraeus autem quod dicitur invocantis, non ad precem, sed ad appellationem nominis, referendum dicit, ut sit sensus. Nomen loci est invocantis, id est nominantis vel appellantis, fons de maxilla, hoc est qui locum suo nomine appellare voluerit, fontem de maxilla appellandum dicit, id est Lechi. Si ergo nomen loci est invocantis vel appellantis fontem de maxilla. Nomen itaque loci et invocantis est, et loci est, invocantis, quia ipse dicit: loci autem, quia de ipso dicit. Dicit autem, quia locum illum vel fontem illum nominare vult, quod locus ille vel fons ille de maxilla nominandus est, et maxilla nominandus. Nam de projecta maxilla invocans locum vel fontem Lechi vocat, id est maxillam.
(JUD. XVI.) Latentibus apud se insidiis. Non mirum videatur, quod Philisthaei Samsonem occidere quaerentes nec dormientem nec ligatum aggredi ausi sunt, donec verum fortitudinis ejus experimentum cepissent. Tantus enim terror in ipsis erat ut nec appropinquare illi auderent, ne forte si in dormientem aut ligatum subito irruerent, priusquam eum exstinguere possent excitatus, et vinculis ruptis universos trucidaret, quemadmodum cum quis dormientem etiam leonem expavescit, neque appropinquare audet ut tangat, ne subito vigilans irruat in auctorem vulneris, tanto crudelius saeviens, quanto iratus magis.
(JUD. XVII.) Implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. Quod ait, implevit manum filiorum suorum, vel ad munera referendum est, quibus conduxit illum, sicut de Hebraeo expressius dicendum videtur: Investivit manum unius filiorum suorum, donans ut sacerdotio fungeretur. Fuit quoque in illo tempore alter adolescens de Bethlehem Juda ex cognatione ejus, scilicet Juda: eratque ipse levites tam officio quam genere; ex patre de una tribu; ex matre de altera, habitavitque ibi, id est in Bethlehem. Habuit apud se puerum. Puerum vocat vel pro aetate, quia adolescens erat, vel pro ministerio quia famulus.
(JUD. XVIII.) Utentesque illius diversorio. Diversorium dicit secretum colloquium vel cubiculum, in quo seorsum manebat.
(JUD. XIX.) Erant filii Jemini, filii Benjamin. Nunc vadimus ad domum Dei. Domum Dei vocat tabernaculum in Silo, sive fanum quod Micha aedificaverat, sculptili quod fecerat.
(JUD. XX.) Volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes. Pudice de se tacet, quod facore voluerunt, aliud commemorans pro illo.
Chapter 36 of 62