Caput XV. Adnotatiunculae in Deuteronomion itidems mancae, et nescio quo pacto, interceptae.
(DEUT. III.) Machir quoque dedi Galaad. Per anticipationem terram vocat Galaad, quod nomen postea impositum est a Galaad, qui descendit de Machir. Et tribubus Ruben, et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon.
(DEUT. XXII.) Non seres vineam tuam altero semine. Praeter vitem, quia si hoc feceris, illicitum est; et sanctificabuntur: non cedent usui tuo quod tamen ex sola prohibitione fit, non natura. Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui. Quadrangulis palliis utebantur, in quibus phylacteria facere jubentur.
(DEUT. XXVII.) Eriges ingentes lapides: et calce laevigabis eos, ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus. In eo igitur, quod ingentes lapides erigi jubet, structura ingens ostenditur in quo quaestio solvitur. Quomodo videlicet potuit Josue in altari, quod erexit, Deuteronomium legis describere; praesertim cum structura magna fuerit, et non omnia, quae in hoc libro continentur, sed praecepta tantum oportuerit describi.
(DEUT. XXIX.) Benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulatio in gravitate cordis mei; et assumat ebria sitientem, id est anima, quae jam usu peccandi inebriata est, nec sentit, neque veretur male agere, assumat, vel trahat ad consortium peccandi sitientem, id est aliam animam in fervore tentationis positam per concupiscentiam sitientem, sed potum pravi operis nequaquam adhuc sumere praesumentem. Ne igitur hoc contingat, addit: Et Dominus non ignoscat ei, id est peccanti, et alium peccare facienti. Cavendum ne sit inter vos radix germinans fel; id est talis homo a quo malitia procedit ad alios, et plures corrumpat. Abscondita a Domino Deo nostro: quae manifesta sunt nobis, et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa legis hujus. Ad superiora referendum; quoniam dixerat: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigerat cum patribus eorum, ut servarent praecepta ejus, et secreta, quae revelaverat eis, quae abscondita erant a Domino Deo nostro. Quia non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis (Psal. CXLVII). Et idcirco, quia manifestata sunt nobis et filiis nostris post nos nascituris usque in aeternum; vel ut faciamus ea, usque in aeternum, ideo si non servaverimus venient super nos universa mala haec.
Chapter 35 of 62