Caput V. Quod divinae voluntati et bonitas adfuit et potestas.
Divina enim voluntas sola bonitate perfecta non fuisset, nisi pariter adfuisset potestas; quoniam id quod bonitate praeeunte voluit, potestate subsequente adimplevit. In praedestinatione itaque cresudorum operata est bonitas; in creatione autem praedestinatorum operata est potestas, in beatificatione vero creatorum, potestas simul et bonitas.
Chapter 45 of 502