Skip to the text

Caput VII. Quod tria haec de Deo secundum substantiam dicuntur.

Et videbatur Filius quasi non de suo potens. Quia potentia Patris erat, neque Pater de suo sapiens, quia sapientia Filii erat; neque Pater vel Filius de suo bonus, quia Spiritus sancti bonitas erat; et si hoc diceretur scandalum patiebatur veritas, et unitas scissionem; nec poterat in tribus perfectus dici unus, cui proprium deesset aliquid, quod alter singulare haberet. Propterea potentia Patris erat, et Filii erat, et Spiritus sancti erat; et substantialiter erat, et aequaliter erat. Et sapientia Filii erat, et Patris erat, et Spiritus sancti erat; et substantialiter erat, et aequaliter. Et bonitas Spiritus sancti erat, et Patris erat, et Filii erat; et substantialiter erat, et aequaliter erat, et tamen causa erat, ut personaliter distingueretur quod substantialiter idem erat.

Chapter 47 of 502