Skip to the text

Caput XXXIV. De ministeriis angelicis.

Ministerium angelorum et officia quidam ita interpretantur, ut totum mundum, id est, non solum vitam humanam sed omnia quae ad humanam vitam pertinent secundum Dei dispensationem ab angelis ministrari putent, sub Deo et secundum Deum. Malos autem ex officio potestatem non habere, sed aliquando ex permissione potestatem accipere.

Chapter 153 of 502