On the Sacraments of the Christian FaithLiber primus Pars quinta. De creatione angelorum et natura, et confirmatione et lapsu, et caeteris quae ad ipsos pertinent Caput I. Quae de angelis sint inquirenda. Caput II. Quod in principio creati sunt angeli. Caput III. Quod rationalis creatura prima omnium facta est dignitate; quoniam ad ipsam refertur conditio reliquorum sicut ipsius conditio ad Deum refertur; quoniam ad similitudinem Dei facta est sola. Caput IV. Quod in principio primo simul facta sunt et corporea omnia in materia, et incorporea in angelica natura. Caput V. Quod corporea et incorporea natura et secundum aliquid informis facta est; et secundum aliquid formata. Caput VI. Quales fuerunt angeli quando primo facti sunt. Caput VII. Quod non sunt facti de materia praejacente sicut corporea. Caput VIII. De quatuor proprietatibus naturae angelicae. Caput IX. De differentia substantiae spiritualis. Caput X. De differentia cognitionis. Caput XI. De differentia liberi arbitrii. Caput XII. In quo similes conditi sunt et in quo dissimiles. Caput XIII. De triplici potestate illorum. Caput XIV. De triplici cognitione angelorum. Caput XV. Utrum perfecti facti sint angeli an imperfecti. Caput XVI. Quod tribus modis perfectum dicitur: Secundum tempus, secundum naturam, et universaliter. Caput XVII. Quod angeli perfecti sunt secundum primam perfectionem. Caput XVIII. Utrum angeli praescii fuerunt futuri eventus sui. Caput XIX. Quales conditi sunt angeli, boni an mali, justi an injusti, beati an miseri. Caput XX. De libero arbitrio illorum in primo conditionis principio, quando subsistere coeperunt. Caput XXI. Quid sit liberum arbitrium. Caput XXII. Quod semper liberum arbitrium non ad praesens spectat, sed ad futurum: Nec ad omne, sed ad contingens tantum. Caput XXIII. De aversione et lapsu malorum; et de conversione et confirmatione bonorum. Caput XXIV. Quomodo in labentibus culpa gratiam avertit; et in stantibus gratia meritum adjuvit. Caput XXV. Quod in sola voluntate et justitia est et injustitia. Caput XXVI. Quod peccatum nec substantia est, nec de substantia, sed privatio boni. Caput XXVII. Quomodo Deus omnem voluntatem et potestatem angelorum ad suae voluntatis ordinem et dispositionem intorquet. Caput XXVIII. Quod quatuor modis Deus coercet voluntatem et potestatem malorum angelorum. Caput XXIX. De occulta dispositione Dei qua malas etiam voluntates ad suam voluntatem intorquet, et disponit secundum suam voluntatem. Caput XXX. De ordinibus angelorum quot in principio a Deo conditi sunt. Caput XXXI. Utrum plures remanserunt, quam ceciderunt. Caput XXXII. De discreta cognominatione angelorum. Caput XXXIII. Utrum omnes spiritus coelestes mittantur. Caput XXXIV. De ministeriis angelicis.