Skip to the text

Caput X. De stola vel orario.

Haec sunt quae veteribus nova institutio adjecit. Stola quae alio nomine orarium vocatur, quae collo sacerdotis superimponitur, ut eum jugum Domini assumpsisse significet, quae a collo per anteriora descendens dextrum latus ornat et sinistrum, ut doceat ipsum per arma justitiae a dextris et a sinistris, id est in prosperis et in adversis debere esse munitum, sicut scriptum est: Patientia vobis necessaria est, ut reportetis promissiones (Hebr. X). Et iterum: Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. X, XXIV). Inde est quod stola cum zona poderis quibusdam nexibus colligatur, quia virtutes virtutibus sociantur, ne aliquo tentationis impulsu moveantur.

Chapter 332 of 502