Skip to the text

Caput I

Vere nunc fateor, quod nihil universorum aspectui cernentis absconditur, cum cordis oculos studiose ad videndum aperitur. Quando autem carnis oculum ad videndum aperio, quamlibet late cuncta pateant, in comparatione totius minimum est, quod comprehendo. Sed ecce dum conor, quantum valeo, cor sursum erigere, invenio me hucusque non solum corpore, sed corde quoque deorsum fuisse. Nam quanto magis contemplandis quibusdam mundi rebus affectu et cogitatione succubui, tanto ad contemplandam rerum universitatem minus idoneus minusque expeditus fui. Nunc igitur ab his quibus hactenus inhaerebam, mentem exuo, et quasi deposito onere levatus sim, cunctis me statim superiorem agnosco. Nescio enim quo pacto mirabili, subito in me hoc factum sit, ut, dum studeo nullis specialiter per cupiditatem inhaerere, cunctis incipiam per contemplationem superexcellere. Incipe igitur, quia mundum jam universum coram me constitutum aspicio, et quidquid ex omnibus mihi demonstrare volueris sine mora ac difficultate videbo. D. Vides igitur mundum istum? I. Video et bene. Nunquam tam bene vidi, quia nunquam tam diligenter consideravi. D. Quid ergo tibi videtur? Qualis est species ejus? I. Pulchra valde. Miror tale opus Dei. D. Deum in cunctis mirabilem invenis, omnes hoc jam cognoverunt.

Sed sileamus interim de operibus Dei, opera haec hominum tanta ac talia videns mundum admirari coepisti. Nam et hoc scire debes, quod mundum hic accipio non hanc solummodo speciem divini operis, sed mutabilitatem humanae in hoc mundo conversionis. Dic igitur mihi opera hominum, quae vides, qualia sunt? Quid tibi videtur? I. Magnum quoque in his decorem aspicio, et dum considero quid homo sit, miror quomodo talia facere possit. D. Si bene considerares quid sit homo, non mirareris quod talia facere posset, sed quod in talibus confideret. Sed quia mundum attendere coepisti, nec dignitatem hominis, nec vilitatem humani operis, idcirco tam stulte et inordinate admiraris. I. Quamvis multum contra meam existimationem loquaris, fieri tamen potest, ut et ego deceptus sim, et tu verum dixeris. Volo igitur magis auscultare quam contendere, ut si assertionem tuam probare potueris, impudenter restitisse non poeniteat, si autem non poteris, prudenter tacuisse non noceat. Dic ergo quae sit dignitas hominis, quae vilitas humani operis. Quia profecto si id quod foris apparet solum inspicitur, homo ipse opere suo nec quantitate major, nec forma decentior, nec tempore diuturnior invenitur. D. Primum de operibus hominum tecum disputare volo.

Vides igitur universa opera hominum quanta et qualia sunt. I. Magna et admiranda satis mihi videntur: sed nunquid tu aliter existimas? D. Prorsus aliter existimo, et aliter te quoque existimare volo. I. Non sum tam pertinax, quin libenter a veritate vinci velim, tantum perge quo libet, et sequar te. D. Respice omnia, et considera diligenter singula. I. Respicio et considero, et quid in his omnibus demonstrare velis exspecto. D. Quid vides? I. Navigantes video in mari, et magnam tranquillitatem maris, magnamque serenitatem aeris, ventis quoque secundis leniter spirantibus, optato cursu navigium ferri. Viros autem per navem discumbentes ad epulas, et canentes in lyris, et tibiis, et citharis omni genere dulcis cantilenae auditum mulcentes. Ipsis etiam aquis melodia resultantibus pisce maris greges circumducere, et exsultantibus alludendo laetitiam augere. D. Quid tibi videtur? I. Quid? nisi magnum gaudium, magna jucunditas, et (si esse posset diuturna) magna felicitas. D. Istud ergo est, propter quod mundus placet tibi. I. Et cur displicere debeat ignoro. D. Fige paulisper oculum, et noli declinare intuitum dum videas finem. I. Persequor euntes, et quid sequatur exspecto. D. Quid vides? I. Timeo dicere quod tamen celare non possum. D. Quid igitur vides? I. Video undique nigrescere coelum, et acri ventorum concursu nubes agitari et conturbari, mare fluctibus intumescere et quasi ab uno sursum fundo totum in cumulum ferri, heu quid laudavi? D. Quid est? I. O miseri, quid vobis cum mari? Quare fallaci sereno credidistis? Quare in dubio securi fuistis? Quare tranquillitatem aequoris suspectam non habuistis? Quare perfido elemento vitam vestram committere non timuistis? Quare soliditatem littoris deseruistis? Quare securum iter in terra non tenuistis? Quid vobis lucra tanto periculo acquisita? Ecce quam exiguum bonum secuti estis, et ecce quantam calamitatem incurristis, et quia verum malum, quod vobis imminebat, providere noluistis, ab appetitu fallacis boni, qui vos trahebat, animos non cohibuistis? O infelices et miseri! Ecce illa laetitia vestra quomodo tam cito mutata est, et vita vestra ad quam miseriam devoluta est! Prius vobis inaniter exsultantibus pisces maris alluserunt, nunc vos naufragos et miserabiliter abjectos pisces maris in pastum accipiunt. D. Quid tibi videtur, quale est hoc opus hominum? I. Vanitas est, et vanitas vanitatum. D. Converte te nunc ad aliud, et vide. I. Conversus sum, et video. D. Quid vides? I. Video homines pergentes viam suam multis et magnis mercibus onustos, camelos innumerabilies onera diversa portantes, plaustra plurima, et bigas non paucas in comitatu euntium. Omnem speciem pigmentorum atque aromatum ibi video, omnia genera pretiosarum vestium agnosco, ingentes massas metallorum omnium, et omnem lapidem pretiosum ibi conspicio, equos et mulos, et mancipia, greges armentorum et pecorum, absque numero. D. Unde putas isti veniunt, aut quo vadunt? I. Videtur quod homines de regione longinqua adveniant, et omnes has rerum copias in exteras nationes lucri causa commutandas traducant. Apparent autem viri ferventes et alacres, et quantum ex ipso eorum gaudio datur intelligi, prospere incedentes. D. Quid tibi videtur? I. Studium satis laboriosum ego video, sed rerum novitas, et lucri cupiditas dulcia laborantibus solatia praestant. D. Exspecta, et videbis tantus labor quantum capiet fructum. I. Fructus praesens est, si permanens esse potest. D. Sustine parumper, quod futurum est cito veniet. I. Jam longius processerunt. D. Quid vides? I. Cuneum armatorum de fauce prodire ego video, et timeo ne insidiae sint. D. Timor tardus dolorem non effugiet. I. Uno pariter impetu descendunt, et quasi viri latrones ad diripiendam praedam veniunt. Jam viatores nostros anxios et trementes circa sarcinas suas conglobari video, arma capessere quemque e regione sui oneris adventum hostium exspectare, omnia circumspicere, nullum hominem praeter eos hinc aut illinc patere, loca circum omnia longe lateque deserta esse, omnem hominum conversationem procul consistere, auxilium nullum vel sperari posse. Undique hostes concurrere, uno animo impetum facere, multitudine plures, cupiditate fortes, solitudine audaces. Quid, miseri, frustra contenditis? Quid resistitis? Quid in supremo periculo constituti, vitam cum rebus perdere vultis? Hei mihi, jam alios necari, alios spoliari prospicio, alios mortuos cadere, alios vix nudos effugere video. Sed utrum sic cadentes, an sic effugientes magis miseros dicam, ignoro. Illi enim moriendo a miseria liberantur, isti mortem effugiendo ad alteram miseriam reservantur. Quos potius plangam? Quos magis arguam? Plangam morientes, et arguam fugientes. Nonne etiam rectissime et illi de tali morte arguendi, et isti de tali fuga plangendi sunt? Quia et illos in mortem miseram traxit avaritia, et istos fugientes a morte excipit morte major miseria. D. Quid tibi videtur, quale est hoc opus hominis? I. Vanitas est, et vanitas vanitatum.

D. Adhucconvertere ad alia, et vide. I. Conversus sum, et video. D. Quid vides? I. Video domum divitis. D. Quid ibi vides? I. Rerum omnium affluentiam. Natos proficientes, servos alacres, fecundos greges, horrea plena, apothecas redundantes, in vita sanitatem, in abundantia pacem, in pace securitatem, in securitate felicitatem. D. Quid tibi videtur? I. Nihil ego hic dolendum vel timendum video. Prioribus tamen exemplis edoctus temere deinceps quempiam beatificare non praesumo. Volo potius a te audire quid existimandum sit. D. Talem ergo felicem putas? I. Cur non putem nescio. D. Quid ergo plus felicem facit multa possidere an paucis indigere? I. Magis paucis indigere quam multa possidere. D. Ergo felicius est nullis indigere? I. Felicius plane. D. Non ergo felix existimandus est homo si multa possidet, sed si multis non indiget. I. Sed tamen felicem homines vocant, qui habet unde necessitatem suppleat, quia experti sunt quam miser sit ille, quem in sua necessitate rerum inopia coangustat. D. Si mala pauperis et divitis comparare volueris, divitem magis quam pauperem miserum agnoscis. Dives enim quanto plura possidet, tanto majorem sollicitudinem habet. Et cum solus prae omnibus sollicitudinis pondus sustineat, aliis amplius quam ipsi prosunt ea, quae vel cupide quaerit, vel avare conservat. Hunc enim sine intermissione suarum aestus curarum exagitat. Timet ne parta deficiant, quoniam tametsi magna est rerum possessio, non est tamen minor distrahentium multitudo. Timet violentiam potentum, suspectam habet fidem familiarium, semper imminentes pavet insidias exterorum, et quod se scit cum odio omnium possidere, hoc misera quadam et infelici contentione contra omnes nititur defendere, sicque fit ut, dum se studio pravitatis a communi omnium societate separat, cunctis odiosus, et ab omnium charitate alienus fiat. Certum etiam habet, quod si quando eum rerum abundantia defecerit, nulla eum alienae compassionis miseratio exceptura sit. Rerum suarum ipsum quidem cura non deserit, sed usus ad alienos transit interim, ut saepe illis etiam largiri necesse sit, a quibus nec honorem, nec gratiam, nec utilitatem sperare possit. Cum retinet maledicitur, non tribuit, vanis adulationibus irridetur, sed mens conscia non minus irrisione sui quam maledictione offenditur. Semper acerba, semper tristis, semper pusillanimis, semper cura praesentium oppressa, et timore futurorum anxia; in bonis praesentibus non confidens, sed semper mala imminentia metuens. In tantis ergo doloribus et perturbationibus mentis, quae, quaeso, potest vera esse sanitas, aut delectatio carnis? Quod fomentum corpori acerbum non redditur, ubi conscientia talibus aculeis laceratur? Haec est felicitas divitum, quam tu dum falsa foris bona cerneres laudare coeperas, quia veram intus miseriam non videbas. I. Si sic diviti est, inimicus sibi fit, qui multa possidere concupiscit. D. Quid ergo tibi videtur, quale est hoc opus hominum? I. Hoc quoque vanitas est et vanitas vanitatum. D. Converte nunc te ad alia, et vide. I. Conversus sum, et video. D. Quid tu vides? I. Video nuptias celebrari. D. Quid tibi in eis videtur? I. Magna laetitia ibi est, magnus ornatus, et apparatus multus, et (ut quod mihi videtur non taceam) hoc opus idcirco caeteris operibus hominum beatius judico, quoniam ipsum praecipue est, quod per dilectionis vinculum pacem et concordiam parit animorum. Hoc societatem commendat, amorem sanctificat, amicitiam servat. Hinc fructus prolis oritur, hinc generis nostri propago dilatatur, hinc mortis dirae necessitati resistitur, et damna patrum in filiis reparantur. Nam cur illud commemorem, quod in hoc solo carnis concupiscentia, quae alio nec sine magno labore cohiberi, nec sine turpitudine laxari potest, ita honeste atque pudice conjugali commercio excipitur, ut quasi nulla castitatis damna sentiantur. Nam, etsi ipsa concupiscentia experiri voluptatem suam linitur, nulla tamen pudicitiae confusio generatur. Quis ergo tot ac tanta bona contemnenda existimet nisi qui ea, quae hoc excepto mala sequuntur, non videt? D. Recte de bonis nuptiarum judicare posses, si etiam mala earum attenderes. Nam quia solum bona, et non mala nuptiarum consideras, idcirco in earum consideratione rectam judicii censuram non servas. Negari enim non potest aliqua quidem bona nuptiis inesse, sed si diligenter considerare volumus, plura eis mala admista inveniemus. Nam illa animorum concordia quam rara sit, quis ignorat? Imo vero velociter cum pertaesum fuerit societatis, idipsum, quod concordiam generare debuerat, odii et discordiae fomitem subministrat, et tanto jam miserabilius simul vivere incipiunt, quanto discordes ab invicem separari minus possunt. Hinc rixae quotidianae et jurgia crebrescunt, post dura verba, dira verbera succedunt. Neuter alterum effugere potest, una domus, una mensa, unus lectus, in quo nihil durius est quam nec concordem socium, nec hostem habere separatum. Nam sicut iis, quibus in charitate mens una est, nihil obstat etiam si corpore separati sunt, ita magnum tormentum est iis, qui corporaliter sociati sunt, si animo convenire non possunt. Praeterea quod de propagatione hominum testimonium laudis adduxisti, nos sic quidem verum esse concedimus ut tamen officium nuptiarum non sanitatis gaudium sed infirmitatis remedium ostendamus, majus enim esset ut nullus vivens moreretur, quam ut quisquam morienti successurus nasceretur. Nunc autem qualiscunque infelicitati nostrae consolatio tribuitur, quando ii, qui morientes retineri non possunt, per nascentes restaurantur, ut quia semper permanentes habere non possumus, saltem semper succedentes habemus. Suscipiamus ergo, imo sustineamus qualecunque hoc doloris nostri remedium, sed non in eo putemus esse felicitatis oblectamentum. Laudamus potionem, quam quidem non sine amaritudine bibimus, non sine tortione eructamus, quia majorem et periculosiorem per eam amaritudinem expellimus. Si consideramus delectationem concumbentis, consideremus etiam angustiam parturientis. Et ut interim taceamus alias molestias et incommoditates, quae voluptatem carnis sequuntur, quia ipsa et vigorem naturalem frangit, et omnem virtutem atque decorem corporis tam intus quam extra emarcescere facit: quis dicere potest, nisi qui expertus est, quantus labor, quanta molestia sit infantes excipere, et praeter caeteras miserias, quae magis tacendae sunt, lactare, educare, nutrire, pueros instruere, disciplina pariter et scientia informare, et ad legitimam usque aetatem perducere? Quis non satis care unius noctis delectationem emisse se dicat, quam tot annorum labore et cura recompensat? Si hoc nubentes attendere vellent, certe in nuptiis magis flendum quam ridendum sibi fore cognoscerent. Nunc autem quasi modica eis concupiscentiae esca in hamo anteponitur ut ad diram laboris et doloris necessitatem capiantur. Tale est gaudium, quod vides. I. Nihil per omnia contradici potest, validae sunt rationes tuae. D. Quid ergo tibi videtur, quale est hoc opus hominum? I. Vanitas est hoc quoque, et vanitas vanitatum.

D. Converte adhuc te ad aliud et vide? I. Conversus sum, et video. D. Quid vides? I. Scholam discentium video. Magna est multitudo, diversas ibi aetates hominum conspicio, pueros, adolescentes, juvenes, senes; diversa quoque studia. Alii ad formata nova elementa atque voces insolitas edendas rudem adhuc linguam inflectere discunt. Alii verborum inflexiones, compositiones et derivationes, primum audiendo cognoscere, deinde conferendo adinvicem, atque identidem repetendo memoriae commendare satagunt. Alii ceras stylo exarant. Alii figuras variis modis et diversis coloribus in membranis docta manu calamum ducente designant. Alii autem acriori et ferventiori quodam studio de magnis (ut videtur) negotiis disceptationes quasdam ad invicem exercent, et se quibusdam verborum innexionibus et gryphis vicissim fallere contendunt. Calculantes etiam quosdam ibi video. Alii tensum in ligno nervum percutientes diversorum sonorum, melodias proferunt. Alii vero quasdam descriptiones, et mensurarum formas explicant. Alii cursus et positiones siderum, et coeli conversionem quibusdam instrumentis manifeste describunt. Alii de natura herbarum, de constitutionibus hominum, de qualitate rerum omnium et virtute pertractant. In his autem omnibus licet non una sit discendi forma, una tamen omnibus est proficiendi voluntas, hoc autem sive otium negotiosum, sive negotium otiosum appellandum sit, cunctis humanis actionibus tuo quoque judicio praeferendum existimo, eo quod nihil transitorium, nihil caducum, sed quod aeternum est sapientiae decus, per id mentibus inseritur, et radix ejus amplius non eradicanda plantatur. D. Imago veritatis fallit te. Nam et ista est consuetudo mundi hujus, ut id quod magis ad animos hominum illaqueandos praeparat, ne caveri aut vitari possit quadam similitudine veritatis intexat. Error enim quanto manifestius agnoscitur, tanto citius reprobatur. Occultus autem dum foris speciem veritatis erexit, intus venenum falsitatis infundit. Talia sunt ista non sapientiae, sed dementiae humanae studia quibus imprudentes et stulti tam inutili quam pertinaci labore naturas rerum inquirunt, Auctorem vero suum, et naturarum simul omnium artificem ignorant, et tamen quaerere negligunt, quasi sine Deo aut veritas possit inveniri, aut felicitas possideri. Et ut apertius adhuc agnoscas quam infructuosa, imo quam perniciosa sint studia haec, animos non solum ad cognoscendam veritatem non illuminant, sed ne veritatem agnoscere possint, prorsus excaecant. Rapiunt enim cor hominis, et quodammodo extra semetipsum abducunt, ut dum ad alia, quae ad rem non pertinent, consideranda trahitur, ad circumspectionem sui minime revertatur. Sic solent aves capi, quibus in tenebris terrae noctis hinc quod intueantur lumen ostenditur, hinc quo capiantur laqueus praeparatur. Quid ergo prodest homini, si rerum omnium naturam subtiliter investiget, efficaciter comprehendat; ipse autem unde venerit, aut quo post hanc vitam iturus sit non consideret, nec intelligat? Quid enim est ista vita mortalis, nisi via quaedam? Transeuntes enim sumus, et ea quae in hoc mundo sunt quasi a latere transeundo conspicimus. Quid ergo, si nova aliqua et ignota nobis transeuntes cernimus, nunquid ad inquirenda ea aut subsistere, aut ab itinere nostro declinare debemus? Hoc faciunt isti quos tu vides, qui quasi stulti viatores, propositivi obliti sunt, et ad inquirenda haec, quae vident ignota, quasi in via consederunt. Jamque usu et assiduitate hujus vanitatis adeo a semetipsis exsulant, ut nec in via se esse meminerint, nec patriam requirant. I. Si sic est, ut dicis, omnibus aliis istos miserabiliores judico, quorum vita tanto errore involvitur, ut non solum alii, verum etiam ipsi in studio suo decipiantur. D. Prorsus sic esse et conversatio eorum probat, et finis demonstrat. Conversatio quidem, qua nihil turpius, finis vero, quo nihil infelicius esse potest, ut morientes spem salutis non habeant, qui viventes per iter virtutis incedere nolebant. I. Vere fateor quod omnino ineptum est illum sapientem dicere, qui quamlibet ab alia oculum habeat apertum, suum tamen interitum aut praevidere nequeat, aut cavere detrectet. Quod autem ejusmodi homines nec cautelam instantium, nec providentiam habeant futurorum, lubrica eorum vita, et dissoluta conversatio, nec non et infames gressus satis demonstrant. D. Quid ergo tibi videtur, quale est hoc opus hominum? I. Video plane quod et hoc vanitas, et vanitas vanitatum est.

Chapter 1 of 5