Skip to the text

Prooemium

Longum est per singula vanitatem hujus mundi demonstrare. Scias tamen quod ex istis omnibus quae vides nihil permanens est (Eccle. II), sed transeunt universa, et revertuntur illuc unde orta sunt. Omnia sicut initium, ita habent et finem, sed dissimiliter currunt, et non aeque perveniunt. Alia recens orta sunt, alia jam olim occiderunt, alia inter medium pertranseunt, alia ortis nascentia succedunt, simul tamen omnia defluunt, et ad unum locum tendunt. O magnum flumen, quo raperis? Parvus est ortus tuus, de fonte exiguo manas, de vena modica erumpis. Curris et crescis, descendis et absorberis. Curris, sed deorsum; crescis, sed ad interitum: venis et praeteris, sed effluis, sed absorberis. O vena quae non deficis, o cursus qui non requiescis, o vorago quae non repleris! Quantum vanitas subjicit! Quantum mortalitas trahit, tantum insanabilis mors deglutit! Nec illa edere, nec ista trahere, neque haec unquam cessat ahsorbere. Semper praesentia transeunt, semper futura succedunt, et quia continuus est successus, perpetuus status esse putatur. Sunt enim oculi mortalium depressi, et cursum universorum non respiciunt, atque in exiguis rerum particulis defixi, quid agatur in toto non attendunt. Brevis est etiam vita hominis super terram, et dies ejus in certa sorte percurrunt. Mens vero tenebris suis obvoluta non multum valet aut futura prospicere, aut praeterita meminisse. Cumque solum iis, quae coram posita sint, occupata tenetur, innovatio praesentium aufert ei praeteritorum memoriam. Hinc est quod homines cum de mutabilitate rerum aliquid audiunt, continuo stupent et admirantur quasi novum aliquid acciderit, quia profecto hoc sermo loquentis improvidis mentibus novum ingerit, quod in rerum cursu jam olim vetus fuit. Sic ergo mutabilitas rerum praesentium semper vetus est, semperque nova. Vetus iis, qui pridem illam experimento vel ratione didicerunt, nova iis, qui nunc primum vel experimento excitati, vel doctrina admoniti illam cognoscere incipiunt. Sed et futuris posterior erit ista cognitio, quia ii quoque, qui post nos futuri sunt, non mox ut mundo uti coeperint, nisi post longa experimenta istam mutabilitatis ejus cognitionem habebunt. Respice ergo hunc mundum miserum, et magis miseros qui diligunt eum. Iste est, quem putavimus aliquando nobis esse amicum, in quo nobis tempora longa promisimus, vitam quietam, tranquillam pacem, felicitatem perpetuam. Iste est, cujus pulchritudinem dileximus, cujus speciem laudavimus, cujus jucunditatem concupivimus, cujus gloriam desideravimus, cujus gaudium amplexi sumus. Certe vides nunc quam sint vana haec omnia, et nunquam sapientibus, aut virtutis amatoribus appetenda. Ubi enim sunt patres nostri? Ubi sunt illi divites et potentes, quos olim in hujus mundi gloria elatos vidimus? Ubi postremo sunt omnes, de quorum amicitia et familiaritate praesumebamus? Ecce transierunt universi ante nos, et nos soli relicti sumus post eos. Cogitemus nunc saeculum illud praeteritorum temporum, quando cum illis fuimus, et quae futura adhuc fuerant nesciebamus, quando unum nobis cum illis erat propositum, una voluntas, unum desiderium, una mansio, una dilectio, unus amor vitae, una mortis exspectatio. Modo sublati sunt illi a nobis, et quasi praecurrentes citius hinc exierunt, ubi erant exsules, et citius illuc pervenerunt, ubi sunt cives. Nos igitur si illos praesentes vere dileximus, nunc in eorum absentia amorem nostrum comprobemus. Sequamur desiderio ubi illi sunt, et citius ad eos pervenire, simulque cum eis esse desideremus. Infideles pariter, et inconstantes esse comprobamur, si propter amorem praesentium prioris dilectionis obliviscimur. O saeculum antiquum, ubi es? Olim enim dum eras dilexi te, et modo iterum cum non es diligo te, neque unquam transitus tuus amorem tui minuere potuit apud me. Quando eras dilexi te, ut permaneres, modo autem quando non es, diligo te, non tamen volo ut huc revertaris ad me. Miror ipse desiderium meum et affectum meum convenio, nec comprehendo. Quid ergo diligo in te si nolo ut subsistas, nec opto ut redeas? Quis est affectus iste tam extraneus, tam inauditus, ubi res diligitur, et praesentia ejus non amatur? Quis explicet cordi meo quae sit ista dilectio? Scio quidem quod diligo te, neque tamen volo ut revertaris ad me. Et ideo fortassis iterum redire te nolo, quia ibi potius ubi tu es tecum esse desidero. Olim ergo perverse dilexi te, quia ubi ego sum, te ut mecum transires esse volui, nunc consideratius diligo te, quia ibi tecum esse volo, ubi semper subsistas. Ego in exsilio sum, ut in patria es, et idcirco de te cogitare nunquam fastidio, quia per memoriam et recordationem tui quodammodo mente ad patriam recurro. O quam dulce est in terra aliena praeteritorum meminisse! Non saturatur mens desiderio, sequitur praeteritorum semitam, videt intus viam qua transeat, videt finem quo tendat, videt locum quo perveniat, videt portum ubi requiescat. I. Sicut olim cum mundum istum existimavi stabilem, species ejus me accendebat ad amorem praesentium; ita nunc mirum in modum ejus mutabilitas me provocat ad desiderium futurorum. Rapior affectu et trahor desiderio quo currunt omnia, etiam nunc in rebus hoc ipsum, quod transeunt, diligo, quia ex ipsa mutatione, et exemplo universorum ad transeundum hinc amplius inardesco. Videntur mihi in quodam procinctu esse universa et totius naturae quasi clamor exhortationis aures meas pulsat simul currentium, ut ad finem suum cuncta perveniant.

D. Ergo cognoscis omnia, quae in hoc mundo sunt caduca, esse transitoria? I. Res ipsa probat, etiam si ego non cognoverim. D. Quid ergo illis erit, qui in istis confidunt? I. Quid nisi ut inanes et vacui remaneant cum pertransierint ipsa quae diligunt? D. Bonum est ergo fugere hinc, et certiorem mansionem quaerere. I. Nihil melius, sed quaeso te, edoce me quo extra mundum ibimus, ut cunctis quae in mundo sunt transeuntibus, nos stabiles permanere possimus? D. Interim considera mundum hunc universum, propter mutabilitatem rerum omnium quasi diluvium quoddam decurrentium aquarum. I. Video plane nihil esse stabile, sed omnia ire in praeceps. D. Deinde cogita amatores hujus mundi quasi quosdam naufragos qui mersi in hujus salis profundo deorsum rapiuntur. I. Nihil convenientius dici potest, sic sunt omnes, qui transitoria diligunt, cum iis, quibus inhaerent defluunt. D. Puto autem te non ambigere quin apud Deum nihil praetereat, sed omnia immutabili aeternitate subsistant. I. Nemo est qui ambigat. D. Contemplare ergo Deum quasi sursum in summo, mundum autem hunc deorsum in imo. Illum in eodem semper aeternitatis suae statu consistere, hunc autem cursu mutabilitatis suae semper fluere atque instabilem esse. I. Manifesta res est, prosequere incoeptum tuum. D. Deinde considera humanum animum quasi in quodam medio collocatum, qui quadam conditionis suae excellentia, et huic, quae deorsum est, mutabilitati superemineat, et ad illam, quae sursum est apud Deum verum, immutabilitatem necdum pertingat. I. Pulchra est, et admodum placet dispositio ista. D. Si autem animus his, quae deorsum transeunt, se per cupiditatem immerserit, statim per infinitas distractiones rapitur, et a semetipso quodammodo divisus dissipatur. I. Perquam periculosa est ista distractio. At scire velim utrum quisquam ita late dispersus rursus colligi possit. D. Potest omnino si se iterum erexerit, et haec infima excutiens, rursus esse secum didicerit. Tanto denique amplius quisque animo in unum colligitur, quanto magis ima deserens cogitatione et desiderio sursum elevatur, donec tandem omnino immutabilis sit, cum ad illam unam, et summam immutabilitatem pervenerit. Ascendit ergo animus ab hac infinita distractione, quae deorsum est, tantoque magis, ut dictum est, in unum colligitur, quanto magis sursum elevatur, donec ad veram et unicam (quae est apud Deum) immutabilitatem perveniat, ubi perpetuo sine omni immutabilitatis vicissitudine, requiescat. I. Quia prius de diluvio mentionem feceras, videtur mihi quasi nunc consequenter quamdam specialis arcae formam in corde humano effingas. Sane mihi diligentius consideranti admirabilis apparet fabrica ista, et quamvis adhuc nesciam propter quid ad illam sermonem diverteris, existimo tamen magnum aliquid esse, quod demonstrare conaris. Tria siquidem proponis mihi hactenus tam incognita quam inaudita, nunc autem tam insolita quam admiranda. Primum est universus mundus iste cum omnibus quae in eo sunt in modum decurrentium aquarum praeterfluens, cujus inundationes, et motus mutabilitatis sive diluvio omnia occupanti, sive mari magno comparemus, res ipsa simillima est. Secundum est cor humanum ab his transitoriis et mutabilibus se erigens, et paulatim colligens se in unum ut ubi mutabilibus proximum est, ibi quasi arca deorsum in fundo latum appareat, coadunatur autem, et quodammodo in unum colligatur, ubi magis aeternis et immutabilibus appropinquat. Deinde in supremo et tertio loco Deum constituis, ut arcam cordis humani deorsum huic fluctuanti salo insidentem, et quasi gubernator dirigat, et quasi anchora teneat, et quasi portus excipiat. Video itaque haec tria imo quasi diluvium quoddam, mundum istum in medio quasi arcam quamdam, cor humanum in supremo quasi gubernatorem Deum. Porro arca haec non solum novitate, sed magnitudine quoque me ad stuporem excitat, quam tantae immensitatis esse conspicio, ut et deorsum fundus ejus aquis hujus diluvii insideat, et cacumen ejus sursum usque ad Deum pertingat. Verum haec quid ad propositum nostri sermonis pertineant, quamvis sine causa te ea commemorasse non existimo, scire tamen plenius concupisco. D. Recolis quid primum tibi persuadere coeperim? I. Recolo; dixisti enim mundum istum fugiendum esse, et quod spes in eo habenda non sit. Propterea quod nihil omnium, quae in eo sunt, diu subsistere ac permanere possit. Quod cum manifesta et irrefragabili veritate mihi comprobasses, coepi ego quoque hoc vehementer velle, et quomodo hinc fugiendum esset nulla potui ratione invenire. Deinde tu quaedam inducere coepisti, utrum ad demonstrandum hoc nescio, ubi distinctione quadam pulchra satis et artificiosa mundum hunc quasi diluvium quoddam in imo, cor humanum quasi arcam quamdam in medio, Deum vero quasi gubernatorem constituisti in supremo. D. Profecto haec idcirco adduxi, ut tibi periclitanti viam salutis ostenderem, et quasi vere naufrago vel in diluvio arcam, vel in mari navem praepararem. Cum enim in medio fluctuantis hujus sali profundo jacteris, quomodo putas aut periculum evadere, aut ad portum pervenire poteris, nisi hujus salutaris ligni (sive hoc arcam, sive navem nomines) adminiculo transveharis? I. Novae istae similitudines tuae in novam ambiguitatem me pertrahunt. Si enim totus mundus mare vel diluvium est, ad quem locum extra mundum navigabimus, ubi tranquillam et stabilem mansionem inveniamus? Praeterea si cor hominis arca, et navis est, qua ratione homo vel intrare cor suum, vel cum corde suo mundum transnavigare potest? Postremo cum Deus, quem tu portum esse dixisti, sursum sit, qualis erit cursus iste, ubi more insolito et inaudito et iter navis sursum dirigitur, et navigans a semetipso portatur? D. Quando mentis oculum ad invisibilia erigere volumus, similitudines visibilium rerum quasi quaedam cognitionis vestigia respicere debemus. In spiritualibus ergo, et invisibilibus cum aliquid supremum dicitur, non quasi localiter supra culmen aut verticem coeli constitutum, sed intimum omnium significatur. Ascendere ergo ad Deum hoc est intrare ad semetipsum, et non solum ad se intrare, sed ineffabili quodammodo in intimis etiam seipsum transire. Qui ergo seipsum, ut ita dicam, interius intrans et intrinsecus penetrans transcendit, ille veraciter ad Deum ascendit. Quando autem homo per sensus carnis ad visibilia ista, quae transitoria sunt et caduca, concupiscendo exit, tunc nimirum a dignitate conditionis suae quasi ad infima quaedam et abjecta descendit. Quod ergo intimum est, hoc est proximum, et supremum, et aeternum; et quod extremum est, hoc est infimum, et longinquum, et transitorium. Ab extremo itaque redire ad intimum, hoc est ab imo ascendere ad supremum, atque a dispersione confusionis et mutabilitatis colligi in idipsum. Quia vero mundum hunc extra nos, Deum autem intra nos esse cognoscimus, ob hoc a mundo ad Deum revertentes, et quasi ab imo sursum ascendentes per nosmetipsos transire debemus. Sicque ipsi quodammodo inter undas nos transvehimus, quando ab his quae foris mutabilia sunt, ad nos ingressi stabilitatem invenimus. I. O arcam salutarem, o portum felicem! Beatus qui hoc tempestuosum salum illaesus potest evadere, et ad illam unicae quietis tranquillitatem pervenire. Optarem in illam ingredi, optarem in illa salvari, optarem in illa perduci. Doce ergo, obsecro, quomodo quisque cordis sui arcam intrare debeat, et cum in illa fuerit, quid agendo, periculum evadere, et ad portum optatae quietis possit pervenire. D. Quia semel rerum similitudines in loquendo suscepimus, justum est, ut in decursu nostri sermonis prout res postulat deinceps eas teneamus. Mundus diluvium est, cor autem hominis, si per amorem mundanorum se deorsum inclinat, naufragatur inter fluctus saeculi, et mutabilibus admistum inter labentia fluit geminoque salutis periculo et per affectum infimorum profunde mergitur, et per occupationem plurimorum late dissipatur. Si vero rursum se ab amore praesentium per desiderium erexerit aeternorum, ac per considerationem propriam cogitationes suas ad semetipsum collegerit, jam quodammodo fluctibus rerum superenatat, et cuncta transitoria quasi subterlabentia calcat, atque in eo quod se paulatim per gradus virtutum, magis semper ac magis sursum erigit et in unum colligit, quamdam arcae formam spiritualiter in se expressam repraesentat.

Quaedam ergo corda sursum sunt, quaedam semetipsa deorsum demerserunt. Deorsum sunt illa corda, quae configurantur huic saeculo, sursum vero sunt illa, quae conversationem suam habent in coelo. Deorsum sunt, quae terrena sapiunt; sursum sunt, quae jugiter meditantur coelestia; secundum id ergo cui per amorem conjungitur, cor hominis sursum ac deorsum esse judicatur. Et reete extra semetipsum esse dicitur, quando ad exteriora et transitoria haec expetenda dilabitur. Tunc autem ad semetipsum revertitur, quando ea quae ad suam salutem pertinent, meditatur. Sunt ergo quaedam quae amando et cogitando cor hominis deorsum premitur, scissumque per varia dissipatur et sunt iterum quaedam, quae amando et meditando sursum elevatur, et ad semetipsum colligitur. Propter quod oportet nos omnium rerum speciem in duo dividere, et in altera parte opera conditionis, in altera vero opera restaurationis collocare. Et ut breviter distinctionem horum signemus, opera conditionis sunt elementa mundi hujus quae facta sunt, ut stanti homini servirent. Opera restaurationis sunt sacramenta incarnationis Verbi, quae ad remedium data sunt, ut lapsum erigerent. Haec duo opera tantum differenti tempore facta sunt, quantum dignitate se praecedunt. Opera enim conditionis quasi exiguum aliquid divinae virtutis indicium brevi in principio mundi tempore, hoc est sex diebus perfecta sunt. Opera vero restaurationis a principio saeculi usque ad finem non nisi sex aetatum emenso spatio quasi eximia quaedam majestatis et divinitatis insignia perfici aut consummari possunt. Opera ergo conditionis ad tempus data, post in servitutem facta sunt. Opera vero restaurationis in perpetuum data sunt ad salutem. Propter quod electi opera restaurationis magis diligunt, reprobi autem opera conditionis operibus restaurationis anteponunt. Reprobi visibilibus inhaerendo cum transeuntibus defluunt, electi vero visibilia, et transitoria contemnendo ad aeterna conscendunt. Illi per visibilia ab invisibilibus corruunt. Isti a visibilibus ad invisibilia ascendunt. De operibus ergo conditionis subter defluentibus electi quasi de quodam naufragio emergunt, et per opera restaurationis, id est sacramenta salutis suae subvecti quasi in quadam salutari arca mergi amplius omnino non possunt. Quia igitur homo opera conditionis perverse amando dispersus fuerat. et per opera restaurationis colligendus erat, ipsa quidem restaurationis opera sic facta sunt, ut et multa quidem essent, non tamen infinita, quatenus cor hominis verae adhuc stabilitatis impatiens, et varietate reficerent et paucitate in unum congregarent. Et sicut prius homo per visibilia a contemplatione Dei ceciderat, ita nunc per visibilia Dei opera admonitus ad ipsum iterum contemplandum resurgere consuescat. Quia rursum ipsa restaurationis opera quaedam per homines, quaedam per angelos, quaedam per semetipsum operatus est Deus, cum de operibus hominum ad opera angelorum, et iterum de operibus angelorum ad opera Dei contemplanda transimus, quasi de prima mansione ad secundam, et de secunda ad tertiam mansionem in spirituali arca ascendimus, et tandem ipsum supremum, in quo arca consummatur, cubitum tangimus, quando per opera Dei ad ejus cognitionem pervenimus.

Chapter 2 of 5