Skip to the text

Liber quartus. De inquisitione mysticae arcae, et de contextu historiae sacrae et profanae, per quam…

Cum tempus jam advenisset, ut educeret populum suum Deus de Aegypto, apparuit Moysi in rubo per ignem ostendens charitatem (Exod. III); quia ipsa est, quae liberat a morte, et non est qua Deus ad hominem veniat nisi per charitatem. Dedit ergo mandatum, ut educeret filios Israel de Aegypto in prodigiis, et plagis, et portentis, ut ostenderet mirabilia sua, et scirent omnes gentes, quod Deus ipse est omnipotens. Venit Moyses in praecepto, et scindens mare Rubrum virga aperuit, ut daret viam populo eunti ad salutem. Educta ergo sunt agmina filiorum Israel de Aegypto per semitam abyssi, quos Pharao secutus in virtute sua cum curribus et exercitibus absorptus est quasi non fuisset, et populus liberatus laudem Domino decantavit (Exod. XIV). Dehinc per deserti viam gradientes coeleste obsequium comitatur in columna nubis et ignis praeeunte viam ostendens in invio, in aestu umbram praebens, et lucem in tenebris (Exod. XIII). Coeli manna pluerunt, et spiritus congregavit volatilium multitudinem. Petra autem fudit potum ad mensam filiorum Dei. In tantis mirabilibus significavit se Deus hominibus, ut in Sina legem daret, et mandata, et tabernaculum coelestium imaginem, et arcam foederis aeterni cum tabulis consignatis. Post annos quadraginta ascendit Moyses in montem, et vidit terram de longe, et contestatus populum de ritu sacro mandatorum decessit in pace (Deut. XXXIV). Tunc Josue minister ejus surrexit, et traduxit in terram promissionis filios Israel. Non enim potuit Jordanis sustinere sacra mirabilia, sed deterritus fugit, et viam patefecit, ut transirent agmina exercitus pugnaturi (Josue. I). Tunc Josue gentes praeliis delevit et divisit terram tribubus duodecim in funiculo distributionis (Josue XV). Post hunc Othoniel populum judicavit, et Sangar sexcentos stravit viros vomere (Jud. III). Aioth in populi liberationem periculo se dedit, et regem alienigenam nuntius crudelis exstinxit. Debbora quoque in verbo prophetia confortata, Sisaram in torrente Cison, et Jabin, multitudinem eorum dispersit, et delevit hostes Dei victoria gloriosa (Jud. V). Dehinc Gedeon vellus expandit in area, et rore concepto, et ipse novo triumpho lagenas et lampades cum trecentis a flumine portavit, ad bellum (Jud. IX). Abimelech autem cerebro excusso, et vertice contrito parabolarum omen invenit rhammus a lignis silvarum conculcatus (Jud. IX). Post haec Thola, et Jair Judices fuerunt temporibus suis (Jud. X). Dehinc Jephte pro victoria belli voto obligatus filiam immolavit, crudele posteris pietatis relinquens exemplum (Jud. X). Post hunc venit Abessan judex populi, cui successit Abialon, et ille moriens judicem Abdon habuit successorem (Jud. XII).

Hujus temporibus famosa illa cunctis malis suis Troja Myrmidonum manibus excisa concidit, cujus aerumnas, et lamentabiles casus ne te a proposito divertam narrare devito. Post Abdontem venit Samson fortissimus, et ipse salvavit populum suum tempore suo mirabilibus magnis (Jud. XIII). Mille viros stravit in mandibula capitis asinini, cum arma non haberet, spiritu irruente in eum (Jud. XV). Et portae fores cum postibus ejus extulit in humeris ad terrorem inimicorum suorum (Jud. XVI). Mulier una vicit invincibilem, et virtutem horrendam cunctis feminae petulantia emollivit. Captus gaudium fecit inimicis suis, et damnatus tenebris sempiternis molae gyrum ducere jubetur, opprobrium superborum. Sed virtus deifica jam satis ludificato illabitur, et capillo capitis pullulante pristinum robur membris marcentibus reparatur. Quassat columnas lacertis et manibus, et ruente culmine morte sua ulciscitur in hostes (ibid.). Plangit Israel, quem miratur salvatorem suum, et quem vivum exegit ad mortem, mortuum agnovit redemptorem. Hinc Heli, quadraginta annis populum judicavit, et ipse stultitiae suae exemplum efferens, dum filiorum suorum intemperantiam cohihere distulit, poenam cum filiis pereuntibus corruens dedit (I Reg. I). Tunc arca Dei in alienigenas deportatur propter peccata populi, sed cadens Dagon truncatus majestati contestatur (I Reg. I). Dehinc secreta pudoris putrefacta superbos compellunt consortium timere sanctitatis, et sic arca testamenti ad cultores pietatis remissa est. Surrexit Samuel propheta sanctus (I Reg. X et seq.), et unxit regem populo, et Saul mandatum non servans abjectus est, obedientiae virtutem reprobationis exemplo confirmans. Post haec in Bethleem mittitur in lentisco olivum, et exquiritur inter fratres puer David, qui pascebat oves in deserto, ut rex esset in Israel. Spiritus autem recessit a Saule, ut requiesceret super David, et cum vesania torqueretur impius, cithara modulamine mystico impetum mitigavit. Cadit Philistaeus in gladio suo, et lapide fundae, et gloriosus bellator capite amputato Goliath tropaeum reportavit. Hinc motus invidia rex persequitur innocentem. Sed manus omnipotentis fortiter dirigebat, donec in solio regni humilem collocaret. Cadit in Gelboe Saul, et Jonathas; sed David dilectionis memor planctum levavit super eos. Propterea exaltatus est et magnificatus valde, et nominatus in universa terra. Subjecit hostes in fortitudine, et mensus est terram inimicorum suorum. In diebus ejus exaltatum est regnum Israel, et ipse magnificavit gloriam, et addidit ut ampliaret cultum sanctitatis (II Reg. I et seq.). Post eum surrexit Salomon filius ejus (III Reg. I. et seq.), qui aedificavit templum Domino, et ostendit sapientiam suam in operibus suis. Non enim erat sapiens in terra sicut Salomon, quem repleverat Deus scientia et intellectu, ut investigaret omnia, et esset scrutator mirabilium secretorum. Sed species carnis decepit cor ejus, et corruit prudentia in conspectu pulchritudinum exterarum. Propter hoc Deus scidit regnum ejus in manu filii ejus, et dedit illud servo suo Jeroboam filio Nabath, ut praevaricatio surgeret in Israel. Tunc recesserunt decem tribus, ne essent cum domo David. Sed judas stetit cum fide, ne rueret gloria Hierusalem. Jeroboam filius Nabath excogitavit malitiam de corde suo, ut firmaret impietate thronum suum, et constituit vitulos aureos, ut gloriam tolleret ab Israel. Ibi cecidit Israel, et Ephraim praecipitatus est, et dereliquerunt Dominum, et abierunt in nihilum, ut delerentur a terra. Tunc surrexerunt prophetae, et viri scrutatores, et locuti sunt in spiritu, ut averterent indignationem. Et venit Elias Thesbites (III Reg. XVII) cohibens pluviam de coelo, et rorem ne stillaret super terram. Ipse traxit ignem et descendere fecit flammam desuper in ira furoris Domini, ut ostenderet virtutem ex alto (IV Reg. I). Prophetae Baal corruerunt coram eo, et praevaluit solus in testamento sancto, ut daret gloriam Deo. Mortuus surrexit in prece ejus quasi dormiens suscitatus, et ipse curru igneo raptus in aethera non visus est ab hominibus ultra super terram (IV Reg. II et seq.). Eliseus rapta chlamide divisit Jordanem, et transivit ut staret in loco ejus spiritu duplicato. Ipse dulces fecit aquas, et cibum mortis condimento mitigavit, revocans et ipse animas abeuntes in tabernacula sua. Agmina missa alia via produxit ad conspectum principis demonstrans in mirabilibus multitudinem curruum ignitorum. Michaeas Dominum vidit in solio suo, et regem ipsum constanter arguens, non timuit in comminationibus suis (Michae. I). Jonas ceto absorptus item in siccum projicitur, ut nuntiet in mandato Ninivitis subversionem (Jonae. I, II). Isaias propheta videns et ipse thronum Excelsi ventura praedixit, et consolatus est Hierusalem in tempore angustiae (Isa. I et seq.). Sed in his omnibus non sunt reversi filii Israel a viis suis, ut redirent ad Dominum. Sed ipse quoque Ezechias, qui placere videbatur Chaldaeis, revelavit secreta in gloriationem. Propterea dicit Deus ut traderet populum suum in manus Chaldaeorum, et misit Jeremiam sanctificatum ex utero, ut ventura praediceret. Nam Israel persistens in aversione ad Assyrios abierat, et Juda cum Hierusalem non timuit ne provocaret Dominum in iracundia magna. Idcirco locutus est super eos abjectionem, et venit rex Babyloniae, et transtulit Judam in terram suam in Chaldaeos, ut deserta esset sanctificatio. Sed Ezechiel, et Daniel potentes in mirabilibus, viderunt visiones, et regna ventura, et consolati sunt peregrinationem in terra aliena.

Post annos septuaginta revocavit Dominus populum suum in Hierusalem, et Esdras, et Nehemias, et Zorobabel aedificaverunt templum et civitatem. Jesus sacerdos magnus populum gubernavit in tempore suo, et reliquit infulis honorem post se in generationes. Sed cum furor indignationis advenisset, surrexit Mathathias cum filiis suis ut defenderet legem Domini, et praevaluerunt viri virtutum, ut non in perpetuum dominaretur iniquitas. Judas Machabaeus terror inimicorum suorum accinxit se ad praelium in fortitudine, et fugavit agmina, et exercitum gentium contrivit, ut staret Hierusalem. Post hunc surrexit Jonathas frater ejus, et dedit se periculo pro gente sua, et ipse salvavit eos in tempore suo. Post hunc Simon frater ejus suscepit imperium, ut pacem poneret in terra. Sed fraude circumventus proximorum decessit, exemplum virtutis posteris relinquens. Joannes autem filius ejus vir gloriosus pro patre stetit munimentum populi temporibus suis. Sed filii praevaricationis pactum testamenti tenere noluerunt, et ideo translatum est regnum ad semen alienum. Venit enim Herodes, qui non erat de Israel, et arripuit sceptrum dominationis in populum, ut ad exortum coelestis imperii carnale regnum deficeret, et promissus a saeculis rex Israel cum non esset sceptrum in Juda, ut prophetia impleretur, aeternum reciperet quod temporale transierat.

A. In exordio magnarum rerum ab integro potius sermonem formare debemus, et idcirco placet, ut prius ea, quae de superiorum temporum excursu adjicienda sunt, explicentur, ut in his, quae ad salutem veram suscipere oportet, finem faciamus. Dic ergo nunc breviter, quas in his, quae modo cursim transisti, temporibus mundus in suis concussiones et fluctuationes passus sit. Hoc enim conducit, ut ad nostra recentes iterum veniamus. R. Assyriorum regnum, cum multa tyrannide, et sanguinis effusione mundum longe, lateque oppressisset, novissime ad regem vastatorem sui devolutum est. Qui gloriam praecedentium regum vita ignominiosa obfuscans, quasi vir in feminam (primae commutationis transverso ordine) abierat, ignavia et turpitudine universis odiosus. Hunc Arbaces praefectus Medorum obsidens vitam miseram miserabiliore morte finire coegit, regnumque illud (crudelitate sua ubique famosum) subito prosternens potestatem in Medos traduxit. Medorum postea regnum Persae sub Cyro rege destruxerunt; qui et ipse Chaldaeorum imperio obtento Babyloniam illam a saeculis famosam et obtinuit et delevit, ne ultra glorietur mundus in sublimi. Cyrus, rex Persarum, magnificus triumphis, tantis rebus effectis nihil ultra sibi obstare putavit, et Tanaim transiens Scytharum regnum manu horrenda invasit. Sed ut ostendatur, quod homo gloriari non debet in semetipso, sanguinem, quem vivus sitiit, mortuus bibit. Deinde Persarum regnum cum multa diu superbia et crudelitate effervens Macedonum tandem manibus subvertitur, et comminutum (quasi per membra corpus pestiferum) dissipatur; hinc Aegyptus reges suos armata tyrannide. Syria vero, et Asia, et Graecia viscera sua mutua crudelitate dilacerant, quousque tandem (cum tempus advenisset ultionis) Roma potestatem suam exaltans omnium regnorum cumulum aemulatur. Sic alternis agitationibus mundus nunquam stabilis esse potest, sed quidquid alteri accrescit, ut surgat, alteri decrescit, ut corruat. A. Satis est haec modo pro exemplo miseriae commemorasse, ut ad ea rursum, quae nos prae oculis semper habere oportet, et nunquam oblivisci, citius revertamur. Hoc ergo nunc, ut arbitror, primum commemorandum secundum narrationis seriem, quemadmodum deficientibus regibus legitimis in Judaea, et arripiente alienigena principatum rex coelestis sui adventus quasi in hoc causam esse commodiorem voluerit, ut suum vindicaret imperium. R. Licet pro Judaeae imperio totius mundi Factor et Dominus ad terras non descenderit, qui totum mundum suo adventu salvare disposuit, tamen quia in Judaea tantum prophetiae praecesserant, et illis nuntiatus fuit, qui electi erant quasi ministri per quos dispensatio salutis omnium ageretur, propterea adventus sui principium ex eis congrue moderari debuit, qui non pro eis tantum, sed pro omnibus fuit nasciturus. Tamen si diligentem statum universitatis attendimus, non minus adventum illius ex regno gentium, quam Judaeorum intelligi posse manifesta ratione invenimus. Quia enim ille et Judaeorum regnum quasi suum vindicare, et gentium regnum quasi contrarium expugnare, et sibi subjicere venit, idcirco et in Judaea alienigenam regnantem, et in gentibus (collectis quasi in unum viribus) regnum stabile ac robustum invenire voluit. Neque enim decuit, ut adversarios tunc aggrederetur expugnandos, quando collapsis viribus in semetipsis ruituri viderentur, ne forte victoria non fortitudini vincentis, sed subacti potius infirmitati ascribenda putaretur. Idcirco exspectavit donec mundus totus in unum vires suas conflasset imperium, et Roma victrix super regna omnia superbo fastu caput extulisset. Tunc ergo dominante superbia humilis venit, ut in sua humilitate celsitudinem mundi sterneret, manifeste demonstrans quantus in sua majestate foret, qui in nostra infirmitate positus, universa subjecit. Nascituro igitur in carne humana Dei Filio, angelus ad virginem mittitur adventum nuntiaturus majestatis, ut virgo, quae nova lege paritura fuit, novo modo conciperet. Sic Virgo credula Verbum concepit per aurem, ut immaculatam conceptionem generatio incorrupta sequeretur. Natus est ergo in Bethlehem panis coeli, ut reficeret mundum languidum, et positus in praesepio significavit se esse pabulum animalium sanctorum. Huic angeli cum splendore lucis venientes locuti sunt in terra pacem de excelsis et pastores currentes ad praesepium juxta eis datum signum in pannis invenerunt involutum.

Stella Magos rutilans desuper excitavit, et radio splendoris sui cultores Numinis nova novos conduxit ad cunabala. Suscitantur prophetae, et currunt obviam venienti, Simeon et Anna, exspectantes redemptionem Israel, et suscepto in ulnas puero, mundo nuntiant Salvatorem. Dedicata autem primum Hierusalem civitate sancta adventu suo, ut etiam gentes visitaret, in Aegyptum deportatur ubi, completo tempore quod praedefinitum erat, quasi post introitum gentium ad colligendas iterum reliquias Israel in Judaeam revertitur. Interim currente tempore cum virum implesset aetate corporis, aeternitatis Dominus, venit ad Joannem apud Jordanem, ut aquas criminibus diluendis suo ingressu sanctificaret, ubi coelis apertis, et throno Dei desuper coruscante, Spiritus sanctus in specie columbae descendit super eum, voce pariter delapsa: Tu es Filius meus dilectus, in quo complacui mihi (Matth. III). His mirabilibus completis tremente Baptista ascendit de Jordane Filius Dei, et exemplum formans conservandae sanctificationis desertum petiit, habitans eremum in jejunio quadraginta dierum et noctium. Sed ut ostenderetur, quod vita hominis super terram tentatio est, et quod ubique, pugnando vincere oportet, admissus est hostis voluntate permittentis, non saevientis potestate, et proponens suasiones ineptas ratione confutatur, potestate puniendus. Dehinc victor obsequio angelorum honoratus, post jejunium sibi salutem hominum esuriens procedit ad publicum, et manifesta mundum exhortatione contestans nuntiat venisse regnum coelorum. Poenitentibus veniam spondet peccatorum, persistentibus in crimine poenas venturas gehennae tormenta in judicio extremo praeparata annuntians. Et ut veritas ubique manifesta fieret, et nullum latere potuisset, qua via hominem ad vitam redire oporteat, elegit duodecim discipulos ut irent in mundum universum praedicare Evangelium regni, et verbum vitae hominibus. Ipso autem completo mysterio, et mortem morte sua triumphans, cum reversus fuisset ab inferis spoliato tartaro, videntibus discipulis suis ad dexteram Patris aeterni perenniter victurus ascendit, mittens illos in mundum testificari resurrectioni vitae, et baptizare in remissionem peccatorum credentes in eum. Contestantibus autem angelis venturum ad judicium, et judicaturum mundum in operibus suis, in terrore horribili paventes, continuo profecti sunt pronuntiantes gentibus universis sacra mirabilia. Repleti etenim Spiritu sancto, miraculis multis et prodigiis verbum confirmaverunt, et coeperunt homines concurrere undique stupentes et admirantes in his quae fiebant pavescenda. Tunc mundus infremuit, et antiqui erroris ritus corruere cernens amata relinquere noluit, nec suscipere incognita. Trucidantur itaque praecones veritatis, ne falsitas subvertatur, sed patientia morientium irrefragabile praebuit vivis testimonium veritatis. Cadentibus igitur granis paucis seges multiplicata surrexit, quia inde auctus est in vivis numerus fidelium, unde in morientibus minui videbatur. Mirare ergo in duodecim viris mundum debellatum, et qualibus non est multum laboris ostendere, ut miraculum Dei, non hominum sit opus eximium. Pauci numero et despicabiles sapientiam mundi sine eloquentia infatuaverunt, vires autem et ferocitatis impetum patientia prostraverunt. Et surrexit fidelium numerus in universo mundo, aucta fide et florente disciplina exornato sanctorum populo, exsultantibus animis pro regno coelorum et vita perpetua in pressuris alacres effecti. Tunc ingemuit diabolus vinci se arte sua, et oppressum iri in eo, quo se existimavit servos Dei oppressurum. Vidit enim mundus nova bella, et victorias insperatas, et contemni se in flore suo miratus est prius amatus sterilis. Milites autem Christi regem suum sequentes nec minis, nec blandimentis teneri potuerunt, quippe qui prospera promittentem despexerunt, nec timuerunt adversa comminantem. Propterea coelestis vita in terra colebatur, et virtutum flores quasi de paradiso Dei in deserto saeculi pullulare coeperunt. Alii martyrio rosas, alii lilia castitate, alii puritate violas plantaverunt, et omnes sanctorum populi mundum sua praesentia et virtute vernantes decoraverunt. Alii miraculis coruscaverunt, alii virtutibus et signis effulserunt, alii secreta coelorum videre meruerunt, alii ventura praenuntiaverunt, alii daemones ex obsessis corporibus fugaverunt. Alii gratia sanitatum mirabiles apparuerunt. Alii in populis virtutum exempla efferentes posterioris imitatione digni exstiterunt. Alii secreta eremi penetrantes interioris hominis habitum studiosissime coluerunt. Hi sunt adhuc quos mundus pariter minatur et odit, quorum licet humilitatem superbus despiciat, conservationem tamen attingere non potest infirmus.

A. Quemadmodum in patribus antiquis exempla subjecta virtutem docuerunt, ita nunc oportet aemulationem proposita inspectione novis exemplaribus suscitare. R. Duodecim viri in primis mundum debellaverunt electi a Christo in miraculum concertationis, ut veteres figuras nova veritate adimpleret. Vellus enim carnis jam rorem conceperat Deitatis, et electi de cunctis flumine hausto cum lagenis et tubis ad praelium perrexerunt. Non fuerunt arma miraculo pugnaturis, sed lampades latuerunt dum vasa testea frangerentur. Dextrae tubas bajularunt, ut in omnem terram exiret sonus eorum et honor verbi corporis obsequio in sui clarificatione uteretur, dum conscissis viribus in morte carnis lampades miraculorum coruscarent. Non ergo stare potuerunt hostes visis mirabilibus contra Dei bellatores, et castra Madiam in toto mundo timore constrata lumini coruscanti reverentiam praebuerunt. Petrus autem vexillum efferens crucis primus hostes aggreditur, et ut impios sacerdotes debellaret assumpto secum Joanne Verbi amico ascendit in templum. Ad imperium autem libentis claudus prosiliens statim turbas populorum in unum congregavit, et contestante Petro in conspectu omnium resurrectionem in Christo (vitae et mortis indicium) agmina multiplicavit in millibus. Post haec in synagoga pontificum contumaciam humiliavit rationis constantia, quia reserato carceris ingressu, angelis famulantibus, in templo docuerunt. Cum autem quinque millia hominum docentibus apostolis credidissent, tribus millibus adjunctis, consummatus est numerus ad beatitudinem consignatus. Sed hostes zelantes tantam gloriam ferre non potuerunt, et quia digni inventi non sunt qui reciperentur in vocationem acquisitionis, medicos salutis ejecerunt. Tunc Philippus elevata lampade signorum tuba praedicationis insonuit, et antiquum prophetarum certamen consummaturus Samariam aggreditur veterem eorum parentem. Jamque enim elevatus in curru Agnum praedicaverat immolatum prophetarum excipiens excolenda novalia, et ideo alienigena baptizato, ab alienatis revocavit. Matthaeus Aethiopiam, Bartholomaeus et Thomas Indiam, Andreas Achaiam, Joannes Asiam, Simon et Judas Zelotes Persidem, et caput illud antiquum superbiae Babyloniam aggressi subegerunt. Paulus vero ultimus tempore, primus certamine Graeciam magnam, et insulas regionum ab Hierusalem ad fines multos perdomuit, ut tandem cum Petro principe consors potestatis in culmine mundi triumpharet. Deinde milites ducum industria exercitati quae commemoranda et digna relatu gesserint, si cuncta dici non possunt, non sunt silentio praetereunda universa. Primus Stephanus audens praeeuntem regem secutus ad praelium, hostes provocavit, sine formidine consistens in multitudine inimieorum, et cum fremerent indignantes, et unum multi superare non possent, ille Jesum ad dexteram Dei videre contestatur, ut quo propugnatore in auxilio opportuno invincibilis esset turbae ostenderet. Sed cum lapides torrentes ad impetum ferocium volitarent, nocentes miseratus genua curvavit in precem, ibique immaculatum Deo spiritum commendans Sauli conversionem obtinuit cum salute multorum. Jacobus autem pertinaciam Judaeae non abhorrens gladio triumphavit poenam relinquens tyranno, ut sanctorum patientia demonstretur in sustentatione ordinata habitura judicium cum potentia. Hinc alii atque alii fortiter agentes per diversa praeliorum certamina constantiam tenuerunt, ut in omni gente fidei palma floreret, et qui electi fuerunt ab initio, intrarent in repromissionem. Petrus enim Romae throno veritatis constituto per crucem triumphans ascenderat, et Clemens successor cathedrae infulam pontificalem acceperat. Qui et ipse lacessitus fortiter laborem sustinuit, et ne castra Dei impetus inimicorum concuteret, ultro se opponens dignitatem traditae potestatis martyrio compensavit. Dionysius Areopagita, accepto mandato Galliam penetravit, et pugnans ut vinceret, praevaluit stabilire leges coeli in terra. Ipse enim, ut ostenderet viam vitae, propter testimonium veritatis verbum sanguine consecravit, et ne mors vitam haereditaret, in mortuis vitae signum faciens, caput manibus bajulavit occisus.

Laurentius in craticula ignem vicit, et flammas incendii et Caesarem stupefactum arguens carnem edendam obtulit frustra saevienti in carnem. Vincentius autem nominis sui memor tyrannum derisit crudelia comminantem, et ungulas cum equuleo despiciens, flagra quoque et incendia superavit. Et erat haud modicum nisi et feminae ad praelium properarent viros confundere in judicio aequitatis. Venit Agatha, et mammillas praebuit amputandas, ostendens quod ad ferrum non expavesceret Spiritu sancto confortata, ut lac fidei credentibus ministraret. Agnes inter flammas ambulavit intrepida, ut sexum et aetatem natura miraretur martyrio robustam, quae sensu consuevit necdum maturo consistere. Margarita bellans vicit admirabili constantia, ut mentem carnis tormenta non subderent in abalienationem aequitatis. Hostem enim in manifestam producit confusionem, qui victus retrorsum foris paruit, duplici ignominia confutandus. Cecilia coronas merebatur [ al. mercabatur] merito castitatis probata, juvenibus incorruptionis lilia amplexantibus cum fide, ubi rosas etiam miscuit cum purpura in martyrio cruoris decoranda. Lucia autem sponsum praedonem castitatis ad immortalis aspectum [ al. apicem] conferre non dignata (matre precihus sanata) opes pauperibus erogavit, ut post oblata munera seipsam Deo holocaustum superimpenderet suavitatis. Compensavit autem virilis sexus infantilis victorias feminarum, ut undique circumstarent palmae triumphorum in gloria Dei.

Venit Vitus puer et ipse annis virtutem adjiciens pugnavit viriliter, coronam arripiens per vulnera pretiosa, nunquam exemplo gloriae et fortitudinis aemulationi futurus sine stupore spectabilis. Cyricus cum matre, tanta pertulit et tam horrenda tormentorum genera, ut quid amplius mireris non invenias, nisi forte infantiam cumulandam existimes gloria ad laudem constantiae muliebris. Venerat ut jam mundus patientia vinceretur bellatorum Christi, et efferbuit pusillum plus solito in novissima defectione pacandus. Jam enim millia multa simul mandat perimenda, et grassatur in turmas populorum caede crudeli, quoniam victum expavit congressu certaminis singularis.

Gloriosa Thebaeorum agmina legiones suas ad martyrii palmam armaverunt, ut jam voti esse pro Christo mori, non necessitatis constaret. Nam et molam Victor post ungulas et equuleum cum laureis saevientis tyranni trucibus edictis non territus elisit, et trocleas comminuit, quia angelus Dei sua praesentia invictum animo martyrem patenti miraculo clarificavit ut vinceret. Vox enim elapsa desuper vicisse Victorem palam protestatur, quia palmas triumphorum (quas non potuerunt videre oculi impiorum) ut confunderentur semper, aliquando audire debuerunt. Et alii atque alii plurimi quasi uno et vere uno duce spiritu ultro se ad martyria offerentes, ostenderunt se amplius posse patiendo, quam ii, qui insania vexabantur, potuerunt nocendo. Non ergo ultra se potuit continere ut confusionem sui non erubesceret mundus, sed dedit manus patientia superatus, ne totus occideret, si saevitiam in membris, quae resecabantur iu fine prolongaret. Non enim causa perire potuit justitiae aeternae, et ideo cessavit aliquando iniquitas persequentium, et patientium virtus sicut non novit cedere, sic minis minui non novit. Ceciditque altitudo potentiae contradictionis, et ferocitas minarum impietatis pacata est in humiliationem peccatorum sine contradictione, ut mandaretur placabilis, et summus pontifex Sylvester fontem vivum regis precibus in terrore magno complacatus in purificationem demonstravit. Ipse vero cum cognovisset virtutem Altissimi in lavacro emundationis, praecepit aras daemonum et culturas coinquinationis finem habere in ruinam confusionis, ut vere rex fieret in aequitate, qui prius fuerat persecutor. Sacerdos autem Dei sacra confirmatus gratia, potentia verborum et ratione confutavit rebelles et incredulos, mystica legis edisserens sacramenta in concione populorum frequentium regis et principum cum indicibus propositionum, atque inde miraculis crebrescentibus ipsum esse Jesum Christum, qui in hunc mundum pro salute hominum advenerat Dei Patris imperio palam omnibus verissime confirmavit. Fulget crucis vexillum in loco sanctitatis, et regina compos voti cum gaudio remeavit, nec potuit ultra signo gloriae sublimato potestas adversa prosperari.

Post haec ergo in toto mundo lilia pacis pullulare coeperunt, et Ecclesia mater jam martyrum purpura decorata, confessorum quoque candore adornari gaudebat. Non enim in uno tantum loco fulsit gratia, sed ad fines usque orbis terrarum vernantia spectacula ager plenus benedictione pandebat. Nam et deserta in ubertatem versa infusionem pinguedinis supernae dum acciperent in jucunditate floruerunt. Plena erant invia, et sicca fluenta manabant gratia. Paulus enim, et Antonius, et Hilarion, lapides pretiosi inventi sunt, ubi non erat pretium et decor, et ipsi in fundamento positi mirabilem structuram superaedificaverunt, ut aedificaretur domus saltus Libani in deserto, et saltus in Carmel computaretur ad Libanum. Macharius, et Pannucius, et Arsenius, et Pastor juncto sibi Moyse in spiritu eodem et virtute populum multum Deo ad terram promissionis per desertum saeculi traduxerunt, et cum his omnes nominati, et potentes in mirabilibus viri sancti, et electi transierunt. Ut autem filiae quoque Pharaonis domum verus Salomon aedificaret, Ephrem, et Basilius, et Gregorius, Hieronymus, et Ambrosius, et Augustinus cum multis aliis per orbem terrarum columnae erecti sunt, mira sapientia fabricati et sculpti in omnem formam decoris et gratiae. Nam Gregorius alter spiritu plenus, et ipse domum vario decore adornavit, ministrans pulchritudines multas et jucunditates veritatis. Martinus, et Nicolaus, et Benedictus miraculis effulserunt in sanctitate mirabili, et in his omnibus plenitudo in finem properans, alios quoque omnes qui vocati sunt associans, quotidie consummatur. Unde nos considerare oportet quanta illic gloria futura sit, cujus simulacrum est omne hoc quod cernimus, exiguum quidem excellentia decoris quo tendit ut perficiatur, quoad nobis sit consummatum. Illuc animos erigere atque intimis desideriis properare debemus, ne forte in eo quod jam vidimus speciem boni, in opprobrium agnitionis prospexerimus, et fructum in gaudium felicitatis non capiamus. Hoc enim totum imago est Hierusalem coelestis in terra, ad quam bene in gradibus virtutum ascenditur ab iis qui praesenti aemulatione ad veram pacem, stabilitatemque aeternam totis desideriis colliguntur. Multi et varii sunt sermones hominis, quia cor hominis, unum non est. Nam, quia intus mens fonte veritatis per multa desideria scinditur, propterea foris sermo in multas assertiones derivatur. Salomon vitae humanae incertum considerans, et qualiter inconstantia fluctuaret mortalitatis conditio, dum et foris rerum mutabilium varietate quatitur et intus desideriorum inconstantia dissipatur, utrumque hoc in semetipso exemplo pariter et eruditione proposuit, cum se et rerum transitu, et mentis defectu toties mutatum ostendit. Audivimus enim jam supra quoties animum suum de alia appetenda transtulerit, et cum experimento rerum admonitus de vanitate praesentium semper habita despexerit, tamen fluctibus concupiscentiae suae jactatus nunquam ambire cessaverit habenda. Quia enim existimavit se in rebus transeuntibus stabile invenire posse, ubi delectationem suam tranquilla pace, inconcussa stabilitate defigeret, idcirco quoties in rebus habitis vel id quod concupierat invenit, vel quod amaverat perdidit, ad alia rursum appetenda conversus desiderium suum vel supplere, vel reparare contendit. Nunc autem tandem omnibus experimento probatis mutabilium conditionem agnoscit, et quod nihil ex omnibus, quae transeunt, perpetuo stare possit, fatetur dicens: Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa (Eccles. III). Omnia tempus habent, ut nihil perpetuum, semperque permanens inveniatur, sed omne quod est aut aliud subsequatur ut non ab initio veniat, aut praecurrat aliud ut usque ad finem se non extendat. Omnia etiam tempus habent, videlicet certum ac definitum, vel quando incipiant, vel quando finiantur. Sive etiam quandiu subsistant, ut prudens animus in his omnibus non putet aliquid esse, quod semper stare possit, ut in eo fiduciam ponat, sed potius veris, et permanentibus bonis se conformans, ita rerum mutabilium vanitatem despiciat, ut licet unaquaque re pro tempore utatur dum praesens est, nunquam tamen in ejus transitu animum a statu suo declinare permittat. Ille enim prudentissimus est, qui sic scit transeuntia in usum vertere, ut tamen non norit in eorum defectu mentem a sua stabilitate declinare. Male ergo fecit cum quaedam sibi (quasi potiora) ex omnibus ad jucunditatem elegit, et in eis felicem se esse posse credidit, quia et omnia suo tempore bene utenti bona sunt et tamen omnia, quae mutabilitati subjacent, licet in miseria qualemcunque consolationem praebeant, felicitatem tamen conferre non possunt. Nihil ergo suo tempore abjiciendum, et nihil non suo tempore eligendum; sed sic animus ad usum temporis praeparetur, ut tamen ad mutabilitatem temporis non mutetur.

Chapter 5 of 5