Skip to the text

Liber tertius. Intermissis rebus transeuntibus, inquiritur de divinis

A. Quoties Dei aeternitatem mente volvo, qualiter aut ubi ante rerum omnium principium exstiterit, nullatenus comprehendo. Ubi enim esse potuisset, cum non esset aliquid ubi esse potuisset? Hoc itaque meam considerationem perturbat, quod invenire non possum ubi Deus fuit quando praeter Deum nihil fuit. R. Si consideres omne quod est, et perpendas totum hoc ubi est, quis extra locus erit? Totum capiat cum nihil sit, quod totum non capiat. Si ergo universitatis locum non invenis, quomodo universitatis auctorem loco concludis? Non enim propterea Deus mundum fecit, ut mundus contineret Deum, quasi stabilis esse non potuisset fulcimento carens, sed sicut aeternitate totum praecessit, ita immensitate totum excedit nullo indigens, si neque operis sui perfectione consummatus, cui sine illo, et cum non esset nihil defuit, et ex illo cum factum esset nihil accessit. A. Quare ergo fecit Deus creaturam, si bonum ejus auctum non est per creaturam? R. Charitate non necessitate fecit Deus opera sua, non ut ab eis bonum suum augeret, sed ut eis bonum suum impenderet. Fecit enim rationalem creaturam, ut eam in se beatificaret, cui quidem ad obsequium caetera omnia subjecit, seipsum in praemium ad gloriam proponens. Ut ergo laus Dei consummata esset, visibilia et invisibilia omnia uno commercio sociavit, quia rationalem creaturam, quam ad gloriam suam condiderat, partim jussit in sua puritate persistere, partim eam corporeis indumentis et terrenis mansionibus copulans, luteam materiam fecit ad vitae sensum vegetare. Haec autem dispensatio Creatoris magnae fuit machinationis principium, quia in eorum conditione prius ostendere voluit, quod postmodum in eis ipse ex dignatione facturus fuit. Ad ostendendam ergo aeternam charitatem, facta sunt exemplaria nova et infimorum summa imis sociata sunt, quia summorum ima summo omnium socianda sunt, ut quod esset corpus spiritui, hoc esset spiritus Conditori. Nam quia in rebus conditis nihil excellentius est spiritu, nihil terra infirmius vel corruptibilius invenitur, dum corpori humano de terra facto, et corruptibilem materiam habenti rationalem spiritum, id est animam rationalem sociam tribuit, in unum quodammodo consortium summis ima conjunxit, praemittens, scilicet futurae societatis exemplum, ut quod tunc esset in conditione corpus spiritui, hoc postmodum fieret ex dignatione assumptus spiritus sibi. Sicut enim excellentiam spiritus infirmitati corporalis naturae conjunxerat una creationis conditio, ita humilitatem creaturae spiritualis sociare debuerat excellentiae Creatoris una pietatis dignatio. A. Cum constet rationalem spiritum, qui ad vegetandum corpus humanum datus est, excellentiorem fuisse in sua puritate perstitisset, quomodo ad charitatem facientis pertinuit, quod ad depressionem patientis accessit? R. Quoniam ad hoc in parte humiliata est, ut in toto sublimaretur rationalis creaturae conditio, ut mirabilius postmodum sublimis fieret, quo sine miseria prius ex parte humiliata fuisset. Quia enim omnis illa natura socianda fuerat in gloria excellentiae Creatoris, expediebat ut prius disceret quantum infra illum esset per naturam, quae copulanda illi fuerat, et quodammodo coaequanda per gratiam, ut inde amplius diligeret munus gratiae in gloria, quo verius cognosceret conditionem naturae in humiliatione sua. Comprobavit ergo Deus potentiam suam fingendo hominem, quam postmodum exhibiturus erat hominem glorificando, ut sciret homo, quod si potuit Deus tam disparem naturam corporis et animae ad unam foederationem atque amicitiam conjungere, nequaquam ei impossibile futurum rationalis creaturae humilitatem, licet longe inferiorem, ad suae gloriae participationem sublimare. Et si tanta fuit sapientia Conditoris in societate animae ac corporis temperanda, ut tam excellenti naturae non solum poena non sit vel miseria inferioris consortium, sed hoc ei pro summa poena constet, cum ab ea lege mortalitatis addicta morti, cogitur pati divortium, quanto magis ineffabilis erit, cum sibi factam naturam eamdem per charitatem uniens, illam veram summeque beatam vitam, vitae alteri a se factae ad aeternam vitam infundens, felicem beatamque unionem nunquam dissidium passuram efficiet.

A. Multum tamen charitatis privilegio refragari videtur, quod spiritualis naturae luteae substantiae copulata est, quia, licet exemplum illis profuerit ad agnitionem charitatis, qui in sua puritate permanserunt, tamen quantum illis detraxerit gloriae, qui humiliati sunt, constat. Quapropter, quantum illi amplius gratiae debent, qui sine depressione edocti sunt, tantum justae querelae adversus charitatem habere videntur, qui propter aliorum eruditionem sunt humiliati. R. Sed recompensatur glorificationi, quod datum non est humiliationi, et tanto in exaltatione amplius accipiunt, quanto minus in conditione acceperunt. Quia enim per terram carnis puritati aliorum homo subjicitur, postmodum per gloriam ejusdem carnis ad consortium angelorum sublevatur, ut non solum de sui clarificatione spiritus gaudeat, sed ut illius quoque gloria, cujus infimitas ei detrimento fuisse visa est, in augmentum glorificationis accedat. Sic igitur plus angelis in conditione datum est, sed hominibus in glorificatione amplius est collatum, quia in eo quoque ad gloriam conscendunt, in quo paulominus humiliati a gloria inferiores fuisse visi sunt, ut in una charitate similiter gaudeant, qui ad unam charitatem vocati, et ad unam claritatem conditi, unam gloriae mensuram dissimili licet distributione percipientes exsultant. Ergo Deus spiritum rationalem, quem ad suam gloriam condiderat, ita, ut dictum est, dispari sorte disponens, partim jussit in sua puritate persistere, partim ut corporibus terrenis sociatus ad vitam ea, et sensum animaret, illis quos in sua puritate reliquerat, sursum in coelo mansionem constituens; illos vero, quos corporibus terrenis sociaverat, deorsum in terrena habitatione disponens utrisque regulam obedientiae proponens, quatenus et illi ab eo ubi erant non caderent, et isti ab eo ubi erant ad id, ubi illi erant ascenderent, ut cum isti pervenissent, illi non discessissent supra id quod facti erant, ad id quod facti erant pertingerent, ut cum eo essent a quo facti erant. A. Quia propositum nostrum ad hominis conditionem specialiter respicit, ad ea quae de ipso post haec dicenda sunt, narrationem deflecte. R. Posuit ergo Deus hominem in paradisum quasi in locum disciplinae et scholam virtutum, ut ibi per obedientiam mandati exercitaretur, accepturus si persisteret praemium, si praevaricaretur, poenam. Quapropter in paradiso solum bonum, sed non summum positum est, ut in eo quod solum erat bonum a puritate virtus inciperet, in eo autem quod summum non erat bonum esset quo exercitata proficeret. Sed quia homo praevaricando obedientiam deseruit, sententia maledictionis percussus, in ea quam incorruptam acceperat, natura poenam mortalitatis, quam ad omnem posteritatem suam transmitteret, seminandam accepit. Hic omnes homines ex radice vitiata mortales procreati, testimonium primae praevaricationis asserimus. Et quamvis quidem per gratiam ad vitam renascamur, omnes tamen per naturam ad mortem nascimur et damnationem.

A. Processus saeculi deinde qualis fuit? R. Protoplastus Adam ejectus a sede paradisi, ut pater fieret qui non erat filius, ex ea quam latus edidit, et costa produxit, duos genuit divisionis signum et divisionis principium, propter quod ex illa perditionis massa jam tunc dividi inceperunt vasa irae et vasa misericordiae. Nam justum impius zelando dum noluit mutare quod fuit, non potuit tolerare quod vidit. Peremit itaque frater fratrem, affectum naturae oblitus, et ne periret, signo perditionis accepto, vagus et profugus super terram effectus est. Testem quippe sui sceleris fugere volens, et conscientiam non valens, tremens et stupens, seorsum solus habitare coepit, propterea societate hominum indignus, quod societatis amicam et concordiae vinculum pacem disrupit primus. Adam autem, cum esset centum triginta annorum, genuit Seth pro Abel quem occiderat Cain, eo quod semen justum omnino perire non potuit. Seth autem centum et quinque annorum genuit Enos, qui coepit invocare nomen Domini, non quidem religionis institutor primus, sed paternae devotionis egregius imitator effectus. Enos vero nonagenarius genuit Cainam. Cainam autem septuaginta annos habens genuit Malaleel. Et Malaleel sexaginta quinque annorum genuit Jared. Jared autem centum sexaginta duos annos vixit, et genuit Henoch. Et vixit Henoch annos sexaginta quinque, et genuit Mathusalem, et ambulavit Henoch cum Deo. Postquam autem genuit Mathusalem, vixit trecentos annos, et non comparuit ultra, quia tulit eum Deus extra homines mansurum, et ultra homines victurum, ut vivus nasciturum exspectaret socium, postea cum socio interiturus. Mathusalem autem cum vixisset centum octoginta septem annos, genuit Lamech. Vixit autem Lamech centum octoginta duos annos, et genuit Noe consummationis terminum, et perfectionis signum sub quo finem haberet iniquitas, reparationem mortalitas, aequitas consummationem (Gen. V). Porro Cain filius Adam, auctor discordiae et divisionis caput, propaginem generationis seorsum extendens, primo genuit filium, quem vocavit Henoch, aedificavitque civitatem, quam appellavit Henoch ex nomine filii sui, ostendens quod in hac vita mansionem quaereret, et ad illam, quae in futuro sanctis servatur, haereditatem se posse pervenire desperaret. Henoch autem filius Cain genuit Irad, et Irad genuit Maviael, Maviael vero genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech. qui occidit Cain (Gen. IV), ut qui in primo filio suo mansionem dedicaverat, acciperet in septimo perditionem. Sicut econtrario in linea justorum Abel primus occiditur, et Henoch septimus, qui interpretatur dedicatio, non mortuus sed translatus memoratur, quia nimirum prius in hac vita mali quidem gaudent, sed boni tribulationem sustinent, et post cum mali pereunt, tunc boni plene a malo liberati ad vitam et gaudium sempiternum pertingunt. Lamech igitur accepit duas uxores, quarum uni erat nomen Ada, alteri Sella (ibid.), primus incontinentiae exemplum proponens, prius imitator patris, post interfector futurus. Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum (ibid.), superstitionis scilicet atque avaritiae inventor, et Thubal [Jubal], qui fuit pater canentium cithara et organo (ibid.), lasciviam atque luxuriae mollitiem secutus. Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri (ibid.), furori videlicet arma ministrans. Noemam quoque genuit Sella sororem Tubalcain, quae undecima generatione sua transgressionem malorum significat, et novissima intentionem demonstrat. Quid est enim quod in generatione malorum femina novissima ponitur, nisi ut patenter detur intelligi, quod pravorum intentio omnis ad delectationem carnalem dirigitur? Omne siquidem quod agunt in hoc fine constituunt atque inde Dei praecepta transgrediuntur unde se ad promissa ejus non extendunt.

A. Valde admiror, et stupeo in memetipsa cum dispositionem divinam in rebus transactis considero quoniam ex ipsa rerum praetereuntium ordine nescio quo pacto fixam quamdam providentiam attendo.

R. Quid mirum? Quia enim Deus nobis per opera sua loquitur, quid aliud quam vocem loquentis ad nos percipimus, cum oculos mentis nostrae ad consideranda mirabilia ejus aperimus?

A. Perge igitur, et prosequamur ea quae restant, ut in his quae facta sunt invenire possimus eum qui fecit. R. Breviter ad memoriam revocanda sunt quae diximus. A primo namque parente incipientes duas generationes seorsum extendimus, alteram per Seth, quae numeri simul et progressionis suae metam in denario collocavit, alteram vero per Cain, id est malorum, cujus porrectionem septenarius continuit, multitudo autem usque ad undenarium se effudit. Praeceperat autem Deus, ne generatio justorum propagini impiorum misceretur, ne forte succum amaritudinis traheret, si vitiatae radici inserta fuisset. Primo servabatur mandatum Dei, permansitque diu utrorumque discreta religio. Procurrente anni tempore dum mora negligentiam aleret, simulque cupiditas persuaderet praesumptionem, vicit tandem amor carnis reverentiam Creatoris. Et videntes filii Dei filias hominum, hoc est fideles impiorum filias, quod essent pulchrae, elegerunt sibi ex omnibus quascunque voluerunt, et ingressi ad eas genuerunt homines peccatores, semen nequam, qui per impiam superbiam Deum contemnerent, et malis quotidie operibus iram atque furorem ultionis divinae in se provocare non timerent. Et poenituit Deum quod hominem fecisset in terra (Gen. VI). Poenituit Deum, non sui mutatione sed nostri. Poenituit, non quia ipse male fecerat, sed quia quod bene fecerat ipse, a bono defecerat. Ideo poenituit Deum non corrigendo quod fecerat, quia bene fecerat, sed corruptum cernens quod ipse sine corruptione ad incorruptionem creaverat. Non ergo poenituit eum de suo, sed de nostro poenituit eum pro suo, quia quod suum erat bonum erat, quod nostrum erat malum erat, et in suo erat. Non enim alibi potuisset esse malum, quod nostrum erat, nisi in suo quod suum non erat, et ideo mota est pietas, ne periret bonum a malo, quod factum non erat ad malum. Poenituit ergo Deum quod hominem fecisset in terra, et voluit delere de terra quod malum erat in terra, et nisi justus stetisset coram eo, periisset radix generis humani cum vitio suo et totum corruptum cum corruptione subiisset judicium, nisi misericordia interveniente et gratia veritas liberasset justum. Noe enim invenit gratiam coram Domino, et erat Noe vir justus atque perfectus in generatione sua (ibid.), et ideo invenit gratiam, quoniam, etsi erat comparatione pessimorum justus, ut placere debuisset ne periret, erat tamen cur et ipse judicium evadere non potuisset, nisi gratiam inveniret. Invenit ergo gratiam justus ne periret, quia etiam hoc prius ex gratia acceperat, ut justus esset, et subeunte mundo exterminium servatus est in mundo sine mortis periculo, qui vixerat in mundo sine dolo. Justus quippe erat nec sine peccato erat, sed sub peccato non erat, quia gratiam invenerat. Propterea monstratum est ei in quo salvus esse potuisset, lignum, et venientibus aquis illaesus permanere sub arcae culmine, quam ipse fabricavit jubente Deo, ut in futuro saeculo semen servaretur.

Anno igitur sexcentesimo vitae Noe inundaverunt aquae diluvii super terram (Gen. VII), et deleta est omnis caro de sub coelo in terra. Et erat Noe in arca ipse, et uxor ejus, tres filii ejus, et uxores filiorum ejus (ibid.), octo animae ut viverent et non perirent cum mundo in signum futurae posteritatis, et sacramentum resurrectionis, qui primum judicium in aqua salvi evaderent, ut consummationis in igne formam demonstrarent. A. Magna valde et stupenda sunt universis opera Dei, quibus non solum praeteritorum scelerum exercet judicium, sed et futurorum format exemplum. Quae mens in horum consideratione non corruat, ut non dicam subsistat, nec tota dissolvatur a semetipsa in perscrutatione? Sed quia ipsa, quae pro miraculo et districtione pertimescimus, pro veritate libenter amplecti debemus, ut ea non sentiamus ad damnationem, semper audire ad eruditionem studeamus. R. Noe intra claustra arcae saevientis diluvii periculo tutus columba indice in ramo olivae virentis cum didicisset, quod cessassent aquae super terram, exivit de arca Deo referente claustra, ac patefaciente in principium saeculi venturi. Et educta sunt pariter omnia animantia, quae inibi servabantur in posteritatis propaginem super terram. Sed et Sem, et Cham, et Japhet, filii ejus, et uxores eorum cum eo: et coepit iterum mundus alio exortu prodire prioris generationis damna compensans (Gen. VII-X). Et erat genus humanum, stirpe jam triplici, totum ut cresceret, quo ex una radice prodierat. Sem ergo et Japhet honorem dantes principio suo benedictionem meruerunt super terram et multiplicati sunt in haereditate promissionis. Cham maledictionis haeres in filio suo dolorem possidet quem ipse prior intulit paternitati. Disseminatum est deinde genus humanum, et multiplicata sunt iterum mala, et supervenerunt pariter excogitantes cogitationes malignas, ut se contra Deum erigerent, et aedificarent aedificationem in coelo, qui corde erant in terra. Hoc fecerunt filii hominum provocantes iram de excelso, nec recordantes judicia metuenda, et putaverunt ascendendo sine poena peccare, ut aquam evaderent in igne judicandi (Gen. XI). Et ecce machina illa contradictionis in sublime cacumen extulerat, et laetabantur impii vota sua completum iri in malum, cum subito respectus desuper linguas omnium confundens malignam conspirationem dissipavit et dispersi sunt ex eo loco in omnem terram malitia non recedentes ab invicem. In hoc tempore surrexit Heber patriarcha magnus, ut non deficerent viri virtutum, qui nomen bonum et dilectum Deo posteritati reliquit, ut sciant ii, qui Deo placent, quoniam transire oportet et recedere a generatione pessima. Deinde venit Abram (Gen. XIII), nominis patrum haeres, et egressus jubente Deo de terra sua, de Ur Chaldaeorum transivit, ut veniret in terram promissionis quia illam promiserat ei Deus. Haec est terra dilecta Deo, quae ab initio fundata est, et praeparata iis, qui haereditatem possidebunt, non illa gentium, quae contaminatur ab impiis, sed illa, quam non vident, nec inveniunt nisi beati. Haec terra in coelis est figuram habens in terra, non quod bonum hominis in terra sit, sed quia signo in terra quaeritur, quod in coelo a spiritu possidetur. In terram itaque Chanaan venit Abraham, et fuit peregrinus in ea omnibus diebus, spe promissionem exspectans, et non minoratus est obedientia propter dilationem, ut non immolaret unigenitum, in quo promissionem acceperat, si providentia divina voce desuper lapsa dextram non cohibuisset parentis (Gen. XXII). Post eum successit Isaac sacrificium vivum, stans pro patre in gaudium, et ipse decedens reliquit Jacob successorem, qui fuit luctator fortis, ut vinceret et benediceretur. Ex quo duodecim tribus ortae sunt, et populus sanctus Israel. Post hoc Joseph a fratribus venditur (Gen. XXXVII), quem mox secutus pater, cum septuaginta animabus in Aegyptum venit, ut habitaret ibi in tempore angustiae. Mortuo autem Jacob et filiis ejus, coepit multiplicari Israel, et crescere vehementer, ut manifestum fieret quod Deus Hebraeorum Dominus esset in universa terra. Jam enim erat populus Dei, et gens sancta segregata ab impiorum natione, ex eo pullulare incipiens quo Abraham exivit de Ur Chaldaeorum, ut separaretur ab iis, cum quibus habitabat, et non fieret unum cum iis, ad quos pergebat. Propterea ergo populus Dei divisus ab impiis a generatione sua primum modicus ut cresceret, ut sciant qui recta gradiuntur via, quoniam oportet a parvis incipere, ut ad magna perveniatur. Potens est enim Deus noster modica exaltare, et alta deprimere, ut non habeat homo fiduciam in magnificentia sua, quia spes hominis mortalis est sicut ipse homo.

A. Magni isti et potentes virtutibus viri in saeculis suis, cum quibus Deus locutus est secreta sua, qui oculis suis antiqua viderunt, quae nostra generatio miratur praeterita. Velim autem nosse quales illi fuerunt, inter quos isti conversatione probati placuerunt, ut alterutrum hinc bonorum aemulatio provocet, illinc malorum despectio exemplum patientiae confirmet. R. Erant temporibus illis mali potentes in saeculo numerositate, et viribus atque divitiis in tantum superiores, ut bonorum vita inter eos posset esse, sed cognosci ab eis perpaucitate non posset. Jam tunc enim regna mundi in filiis hujus saeculi cum magno fastu et pompa surgentia, a quatuor plagis mundum cinxerant quasi proprium possessura; Assyriorum ab oriente, ubi primus regnavit Belus; et Sycioniorum ab occidente, ubi primus regnavit Agialeus - et Scytharum ab aquilone, ubi primus regnavit Thanus; et Aegyptiorum a meridie, ubi primus regnavit Mineus. Sed Assyriorum regnum potentia et viribus famosissimum post Belum Ninus filius ejus obtinuit, qui patris affectum orbatus consolari volens sculptilibus ad paternam imaginem fabrefactis idololatriae exordium jecit. Dum enim memoriam parentis per vultus sculptiles apud homines perpetuam facere voluit, posteris causam primam nescientibus exemplum erroris reliquit. Videntes enim homines putaverunt divinum aliquod imaginibus praesentari, et culturam exhibentes sculptili Bel fecerunt, famosum malum in terra. Inde alii post alios mutuato [ al. imitato] errore cum nomine, singuli per linguas suas una vanitate diversa numina, Bel et Belial, et Baalim, Beelzebub quoque et Beelphegor vocaverunt. Et sic quidem sculptilium culturam humanus error suscepit, quam prius stultitia humana vana pietate instituit. Ninus autem regnum Assyriorum virtute et industria ampliando totam pene Asiam tandem suae ditioni subjecit, qui et Zoroastrem regem Bactrianorum bello superans interfecit, et ejus maleficii codices igne concremavit, ut Dei justitia, quae cuncta disponit, recte in hoc victoriam praestitisse videatur impio, ut impietas non regnaret. Hujus itaque anno quadragesimo tertio Abraham patriarcha natus est, qui tunc quidem obscurus latuit inter potentes hujus saeculi, magnus futurus et excelsus in regno Dei. Post Ninum Semiramis uxor ejus gubernandum suscepit imperium, quae virilem habitum assumens, virtuti artem superadjiciens, Indos quoque extremos populos bello perdomuit, et ad ultimos usque fines terrae dilatans imperium, Babyloniae muros incredibili humanis mentibus amplitudine exstruxit, confusionem extollens ut iret ipsa in opus suum. Nam tandem in ultima confusione a filio per incestum cognita abominandum cunctis scelus perpetrans, primum viscera sua per libidinem polluit, postea in viscera sua ulciscentem parricidio maculavit, justo scelere ab eo interfecta, quem scelere majori ipsa necaverat [ al. polluerat]. Suscipiens ergo filius post mortem matris lugubre imperium haeres factus est, et tyrannus, trucidatae parentis successor violentus effectus. Post hunc cucurrit Assyriorum imperium exempla scelerum ad posteros transmittens, ut in libidine semper et sanguine versarentur, qui libidinis pariter et sanguinis tam crudele ac detestandum ab initio documentum acceperant. Nec enim decuit Babyloniae regnum aliis studiis ampliari, nisi ut immunditia et crudelitate grassarentur filii confusionis. Et quis omnes horum temporum pestilentias et confusiones enumerare queat, quae per orbem terrarum regna mundi invicem se collidentia passa sunt? Nam et Scythae, et Amazones his temporibus seminarunt novum ac singulare malum in terris; et Aegyptus supra se vires effundens, et quasi intumescendo terminos suos egrediens, dum aliena inconsulte appetit, propria amisit, multa sunt alia, quae dinumerare si nunc conaremur, ne illis quidem solis propositum nostrum sufficere potuisset, sed nos in parte totum judicantes, videamus quanta sit confusio hujus mundi, et quemadmodum nihil tutum esse possit in terra, gratias agentes quod haec omnia mala jam mente secura contemnimus, et quasi de tuta statione fluctuantem, et bullientem in se mundum sine periculo admiramur. A. Revertamur iterum ad domesticam narrationem, quia magis nunc libet audire quae vera sunt, quia vana et falsa audiendo quantum illa fastidio, tantum ad ista inardesco.

Chapter 4 of 5