Expositio. (pars 1)
Primus liber Dionysii theologi Areopagitae, qui de coelesti hierarchia, id est coelesti principatu inscribitur, quindecim capitulis contextus est: in quibus coelestium spirituum dona, et officia, virtutes, et operationes per singulos ordines, et gradus, et distributiones, et differentias diligenter enumerat. Titulus autem primi capituli est: Quoniam omnis divina illuminatio secundum bonitatem varie impraevisa proveniens manet simpla, et non hoc solum sed etiam unificat illuminata. Ipsa enim gratia divina illuminatio est, et ipsa dona gratiae lumina sunt illuminantia eos qui se participant; et omnia gratia ab uno fonte descendit, et omnis illuminatio ab uno lumine; et multi sunt radii, et unum lumen: et spargit se unum lumen, ut multos illuminet; et lucent illuminati multi, et non videtur nisi unum lumen, et fiunt lumen unum in lumine uno. Tali similitudine monstrat theologia quomodo unum bonum multis se participandum praebet, ut unum sint in illo; qui unam trahunt similitudinem ex illo. Deinde prosequitur theologus, et ostendit, quod invisibiles gratiae operationes, et donorum invisibilium distributiones, non nisi visibilibus signis et similitudinibus possunt demonstrari aut intelligi; et quod omnis visibiles species, et sensibilis natura aliquam similitudinem teneat ad invisibilium demonstrationem. Quoniam sicut omne bonum a summo bono est, ita in omni bono secundum aemulationem participationis summum bonum contemplari potest. Ideoque theologiam convenienter ex omni specie, et forma, et qualitate sensibili invisibilium significatione conformare. Et hic sensus est primi capituli. « Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum » Auctoritate apostolica, et divinae theologiae primum probat omne bonum esse a summo bono; deinde ex sua subjungit sententia omne bonum respicere, et refundi ad summum bonum; quia, sicut in multis participatione dividitur, ita multa in una similitudine et imitatione uniuntur. Data optima dona naturae sunt: dona perfecta dona gratiae: Pater luminum auctor et largitor donorum.
« Omne ergo datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum, » quoniam bona omnia sive quae natura primum bene condita accepit, sive quae postea per gratiam glorificata obtinere meruit; ab uno auctore naturae et largitore, gratiae data sunt. Quibus quasi descendere fuit, a fonte plenitudinis summae ad participationem inferiorum venire. Omnis enim creatura excellentiae Creatoris natura inferior est; et idcirco omne bonum, quod dono Creatoris creaturae infunditur, merito quasi ad inferiora descendere perhibetur. Descendit enim, quia subditae naturae et inferiori dignitate se infundit, Descendit etiam, quia a perfecta et consummata plenitudine in eam, quae ex parte est, participationem se dividit. Ita tamen, quod nec descendens serviat, nec divisum decrescat; sed manens in se quod est, et in eo, a quo venit, quantum est eis, ad quos venit se praebet, et hoc quod esse accipiunt, et quantum esse in eo quod sunt, meruerunt. Ita ab uno bono omnia bona sunt; et in uno bono omnia bona sunt; et ipsum bonum, a quo sunt omnia bona, bonum est, et lumen est; et eorum, quae ab ipso sunt, auctor bonorum et Pater luminum; et bona ipsa lumina sunt, et illuminantia ea, quae lucere possunt, et lumina fieri lucentia ex illuminante lumine. Hoc enim bonum nihil a se conditum alienum relinquit a se; nec tamen illuminat nisi ea tantum quae creavit ad se et formavit secundum se. Illa enim sola lumen capiunt, quae lucere possunt ex lumine, quae lumen veniens, sibi non dissimilia invenit; et infusum ad majorem sui similitudinem et imaginem exteriorem perfectiorem extollit. Ista ergo sola data optima, et dona perfecta accipiunt; quia omnis creatura (praeter eam, quae imaginem conditoris habet, et similitudinis capax est) si in suo genere bonum est, quod a Creatore esse accepit, nec optimum erat cum datum est, nec perfectum consummatum. Rationalis vero creatura, quae sola ad imaginem conditoris facta est, data et dona accepit. Optima quidem dum conderetur ad infima; et perfecta dum sublimaretur ad summa. Neque enim melius aliquid alteri naturae datum est ab eo quod primum accepit, neque perfectius eo quod postmodum esse meruit, quoniam et primum prae caeteris omnibus bona condita est, et postmodum ad ejus, a quo facta est, imaginem et similitudinem perfecta. Ergo data optima, et dona perfecta a Patre luminum descendentia rationalis tantum creaturae celsitudinem contingunt, quae sola sublimis facta est. Primum dum concederetur optima; et postea dum glorificaretur, perfecta est, quodammodo consimilis, et coaequalis ad summa. Nam ipsa data optima, et dona perfecta lumina sunt, quae a Patre luminum descendunt; et ipse lumen est, a quo descendunt Patre luminum, et in quos descendunt ipsi lumina fiunt; quia nec Pater luminis alium gignere potuit quam ipse est, nec susceptor luminis aliud quam lumen fieri potest. Si ergo lumen est qui lumen genuit; et lumen est, qui lumen suscepit, jam quodammodo invenitur esse idem et qui genuit, et qui suscepit. Ita tamen ut ille hoc esse credatur per naturam: iste vero hoc esse agnoscatur per gratiam. Propter hoc ergo unum lumen in multa se lumina participatione profudit, ut multos illuminatos ad unum lumen reformaret, ut dum illud participando multi acciperent, in illius forma omnes unum apparerent. Propterea theologus cum ex divina monstrasset auctoritate, quoniam omne bonum a summo bono, ex sua statim subjungit sententia. Quoniam omne bonum ad summum bonum, et quod ab illo quidem divisione participationis profunditur, et ad illud similitudine conformationis unitur.
« Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum. » In hoc ergo probat, quod omne bonum a summo bono est. Post hoc subjungit, quod omne bonum ad summum bonum conversionem habet, et reductionem, et finem. « Sed et omnis Patre moto, manifestationis luminum processio in nos optime, et large proveniens, iterum ut unifica virtus restituens nos replet, et convertit ad congregantis Patris unitatem, et deificam simplicitatem. » Motus Patris, affectus est paternae benignitatis; sola enim benignitate et pietate sola Pater movetur, ut lumina sua effundat super nos. Movetur non conturbatione sui, sed miseratione nostri. Movetur non se concutiens, sed nos colligens; non se evacuans, sed nos replens. Movetur ergo, ut ad nos veniat, et non movetur, ut a se recedat. Movetur, ut nobis esse incipiat, quod non erat, et non movetur, ut sibi desinat esse, quod erat. Sic ergo Pater luminum movetur super nos, et moto Patre lumina ejus descendunt in nos, et per procedentia in nos manifestantur per nos. Primum nobis, post hoc aliis ex nobis, et omnis ista processio manifestationis luminum, id est per quam lumina manifestantur (non enim manifestarentur, nisi procederent) exiens a Patre moto. Omnis scilicet ista processio manifestationis luminum in nos proveniens hoc operatur, videlicet quod replet nos, non utique alio quam seipsa ex eo quod replet, iterum restituens reparando, sicut poenis constituit creando, restituit scilicet utpote unifica virtus, quae dispersa colligit; diversa componit, et ex multis unum facit, et ita restituens, et reformans convertit nos, qui prius dissimilitudine fuimus aversi, multitudine diversi, pravitate perversi. Convertit dico ad congregantis Patris unitatem, et deificam simplicitatem. Lux enim Patris invisibilis in se, procedens in nos, et exiens ad manifestationem vacuos invenit, et inanes a vero bono; et infundens se nobis replet nos secundum uniuscujusque nostrum virtutem et capacitatem; et cum repleverit, convertit nos, ut non dissideamus a Patre, sed in eadem similitudine et imagine respiciamus ad ipsum, qua non discordamus ab ipso. Replet quidem illuminando; et convertit lumina faciendo. Replemur enim in eo quod lumen accipimus; convertimur autem in eo quod ex accepto lumine, et ipsi lumina sumus. Nam in eo cum lumine unus sumus, et in lumine unum sumus, quod lumen sumus, et est unitas in una similitudine, in uno lumine, in una claritate, et unum illuminans, et lucens lumen. Quia igitur omne bonum a summo bono est, et omne bonum ad summum bonum est; ab illo enim accipimus, quod cum illo unum sumus; nec esset in nobis, quo respiceremus ad illum, nisi prius quod suum est, nostrum fieret per illum. « Etenim ex ipso omnia, et in ipsum, ut divinum ait verbum. » Id est, ut divini verbi auctoritas testatur, ex ipso procedentia, in ipsum conversa; ex ipso principio in ipsum finem. Possumus autem adhuc et motum Patris non inconvenienter accipere principium nostrae contemplationis. Mens etenim tenebris suis assueta, quando internam claritatem contemplari nititur, quasi trementibus, et palpantibus luminibus vim insoliti fulgoris non sustinens, ipsis primis aspectus radiis reverberatur; et apparet illi quasi tremulum lumen; et moveri videtur ipsum lumen, cum potius illius tenebrae solae moveantur, et fugiant praesentiam luminis coruscantis. Et videtur motus luminis hic esse, cum sit tenebrarum fugientium lumen; et post motum ipsum funduntur lumina, et procedunt ad manifestationem, quae stantibus tenebris videri non potuerunt, et replent nos lumine, ut luceamus, et lumina simus, sicut lumen est ipsum, quod nos illuminat, ut ex ipso sint omnia, et in ipsum; quae principium subsistendi accipiunt ab ipso, et finem consummationis in ipso, sicut divinum verbum per Paulum apostolum, testatur: « Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen (Rom. XI). »
« Ergo Jesum invocantes paternum lumen, quod est, verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I); per quem ad principale lumen Patrem accessum habuimus; in sacratissimorum eloquiorum Patre traditas illuminationes quantum possibile respiciemus, et ab ipsis symbolice nobis, et anagogice manifestatas coelestium animorum hierarchias, quantum potentes sumus, considerabimus. » Superiori capitulo sequentis operis summam breviter complexus est, quoniam omne bonum a summo bono, et omne bonum ad summum bonum. Nunc priusquam textum materiae suae ingrediatur, invocationem facit ad Jesum, qui est paternum lumen, quo mediante omnes spirituales illuminationes, et dona gratiarum illuminandis tribuuntur, ut ipso illuminante, et juvante secundum divinorum eloquiorum traditiones, quae et ipsa ad luminanda corda hominum a Patre tradita sunt, possit et veraciter agnoscere, et digne narrare coelestium spirituum invisibiles illuminationes, et dispositiones sacras. « Ergo Jesum invocantes; » ac si diceret: Omnis quidem illuminatio a Patre est, sed sine Jesu mediatore nulla illuminatio haberi potest. « Ergo » nos, qui illuminari poscimus, « Jesum invocantes, » ut scilicet illuminari mereamur. Deinde sequitur de ipso Jesu Christo, quod est, « paternum lumen; » pro eo quod dicere debuerat, qui est paternum lumen, ad sequentem dictionem relatio facta est, quod est paternum lumen. Vel « Jesum invocantes paternum lumen, » quod scilicet lumen est; hoc est, verum et aeternum, et incommutabile esse habet, et lumen est, ex eo quod est. Nam sicut illuminata lumina, quae lumina sunt non ex eo quod sunt, sed ex eo quod acceperunt. Quod etiam lumen verum subauditur est lumen; quoniam ex eo quod est, lucet, et non solum sibi lucet, sed etiam alios illuminat. Quod « illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. » Non quia omnes illuminantur; sed quia ex omnibus nemo est, qui ex se habeat, cur potius quam alter illuminari mereatur. Gratiae enim illuminatio ista est, non naturae; donum, non debitum; beneficium largientis, non praemium accipientis. Sive enim omnem hominem in hunc mundum venientem hoc lumen illuminat quantum omnes natura rationis capaces facti sunt, et lumen intelligentiae perceperunt. Vel omnem hominem venientem in mundum lumen istud illuminat; non quia omnes, sicut dictum est, illuminantur; sed quia aliunde illuminari non habent omnes, qui vel illuminantur, vel non illuminantur. Illuminare enim non est, nisi luminis; sicut illuminari non est, nisi lumen accipientis. Quapropter sicut omnium est lumen accipere, ita solius luminis est omnes illuminare.
Sequitur: « Per quem ad principale lumen Patrem accessum habuimus. » Per lumen Jesum accessum habuimus ad lumen Patrem. Jesus enim lumen est, et Pater Jesu lumen; et genitus est a lumine Patre Filius lumen, et unum lumen Pater et Filius. Et dicitur Pater principale lumen, non quia majus lumen vel melius lumen, quia idem lumen; sed quia non de lumine lumen, ideo principale lumen. Filius lumen de lumine, Pater lumen non de lumine: et tamen unum lumen Pater et Filius, sicut unus Deus Pater et Filius. Et ideo Pater principale lumen, quia de lumine Patre Filius lumen. Potest adhuc et aliter intelligi, quod Pater principale lumen dictus est. Video enim et ipsum Filium secundum aliquid lumen esse, in quo non potest Patri aequalis esse. Pater quippe Jesu Deus est, et solum, Deus; Filius autem Deus est, nec solum, sed etiam homo et Deus; et est lumen Jesus in eo quod est Deus; et idem lumen, quod est Pater Deus. In eo vero, quod homo est, lumen est, quoniam et ipsa Jesu humanitas lumen fuit in eo quod veritatem demonstravit, et principale lumen Patrem revelavit. Sed lumen humanitatis Jesu minus fuit lumine deitatis, et in lumine quidem humanitatis Jesus inferior fuit Patre, in lumine vero divinitatis idem cum Patre. Et venimus per ipsum ad ipsum lumen humanitatis, in quo erat solus Filius, ad lumen divinitatis, in quo erat Pater, et Filius. Idcirco accessum habuimus per Filium ad Patrem; nec ad solum Patrem, sed et ad Filium et ad Patrem. Video et alium accessum per Jesum ad principale lumen Patrem. Jesus enim sapientia Patris est, et ipsa sapientia Patrem revelavit, et exivit sapientia Patris, Patre permanente in abscondito: et mansit Pater invisibilis, et sapientia ejus visibilis facta est, ut ad invisibilem Patrem perduceret, et cum facta est visibilis, non desiit invisibilis esse, quia venit eo ubi non erat: inde, ubi erat, non recessit. Et exivit primum per creaturam mundi, et manifestavit se in operibus suis: et coepit visibiliter videri invisibilis in eo quod erat visibile, et monstratum est quoddam lumen, ut duceret ad majus lumen: et erat primum lumen sapientiae, et secundum lumen sapientia. Et factus est nobis Jesus via ad Patrem; ex inferiori lumine ad lumen principale. Deinde venit secundo sapientia, et exivit, ut dictum est, per carnem, et facta est lumen in testa, ut illuminaret nos, et assuefaceret ad majus lumen, et perduceret ad principale lumen. Sed et ita accessum habuimus per Jesum ad principale lumen Patrem. « Ergo Jesum invocantes paternum lumen, quod est, quod verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: per quem ad principale lumen Patrem accessum habuimus. » Hucusque pendet sententia donec sequentibus compleatur; et est sensus. Nos invocantes Jesum, respiciemus, quantum possibile est nobis, in illuminationes sacratissimorum eloquiorum, hoc est in sacratissima eloquia, quae illuminant nos doctrina veritatis et intelligentia secretorum, a Patre traditas. Traditae sunt enim a Patre illuminationes divinorum eloquiorum, ut nos ex ipsis illuminemur, quousque capaces efficiamur contemplationis luminis principalis, et ipsis illuminantibus nunc agnoscimus secreta coelestia, quae nondum sensu comprehendere valemus. Illuminationes quoque sacratissimorum eloquiorum accipere possumus descriptiones sacri eloquii, et configurationes ex formis visibilibus sumptas, in quibus nobis statum invisibilium rerum, et coelestium secretorum rationem modumque ex proposita similitudine demonstrat. Ipsis enim signis visibilibus humana mens commodius instruitur, et illuminatur ad invisibilium cognitionem. Propterea pene ubique in sacro eloquio rerum visibilium species pro significatione adhibentur, quando humana mens de iis eruditur, quae abscondita sunt ab intelligentia humana, ut per ea, quae novit, capere possit et intelligere quae non novit. Istas illuminationes foris ad eruditionem nobis propositas, Jesum invocantes, qui intus corda illuminet, inspicere debemus, et secundum ipsarum demonstrationem secreta coelestia addiscere.
Hoc est, quod sequitur: « Et ab ipsis symbolice nobis, et anagogice manifestata coelestium animorum hierarchias quantum potentes sumus considerabimus. » Est itaque ordo, ut primum sanctarum Scripturarum illuminationes cum invocatione Jesu, per quem interna illuminatio datur et sine quo exterior inanis est, inspiciamus: ac deinde, illuminante Jesu, ex ipsis sacrae Scripturae illuminationibus et demonstrationibus coelestium animorum, id est spirituum coelestium principatus sacros et potestates (qui nobis, nisi per Scripturae sacrae traditiones manifestarentur, invisibiles omnino essent et incogniti), consideremus. Hoc est enim, quod ait: « Considerabimus quantum potentes » sive quantum possumus. Parvum est enim nostrum posse, et exiguum ad tantarum rerum magnitudinem. « Considerabimus hierarchias, » id est sacros principatus coelestium animorum, id est angelicorum spirituum. Hierarchias dico manifestatas nobis, hoc est demonstratas, vel revelatas ab ipsis, scilicet illuminationibus, id est demonstrationibus sacri eloquii symbolice et anagogice. Symbolum est collatio formarum visibilium ad invisibilium demonstrationem. Anagoge autem ascensio, sive elevatio mentis est ad superna contemplanda. Notat autem hic duplicem modum revelationis divinae, quae theologorum et prophetarum mentibus infusa est per visiones et demonstrationes, quas Graeci theophanias appellant, id est divinas apparitiones. Quoniam aliquando per signa sensibilibus similia invisibilia demonstrata sunt, aliquando per solam anagogen, id est mentis ascensum, in superna pure contemplata. Ex his vero duobus generibus visionum, duo quoque descriptionum genera in sacro eloquio sunt formata. Unum, quo formis, et figuris, et similitudinibus rerum occultarum veritas adumbratur. Alterum, quo nude et pure sicut est absque integumento exprimitur. Cum itaque formis, et signis, et similitudinibus manifestatur, quod occultum est, vel quod manifestum est, describitur, symbolica demonstratio est. Cum vero puro pura et nuda revelatione ostenditur, vel plana et aperta narratione docetur, anagogica.
Sequitur: « Et principalem, et super principalem divini Patris claritatem, quae angelorum nobis in figuratis symbolis manifestat beatissimas hierarchias, immaterialibus, et non trementibus mentis oculis respicientes, iterum ex ipsa in simplum illius restituimur radium. » Hic manifeste edocet quibus gradibus divinae illuminationis processio fiat usque ad nos; et rursum quibus progressionibus mens nostra reducatur ad summae claritatis contemplationem. Divinum enim lumen primum in angelicam naturam descendit, et ab ipsa revelationibus, et demonstrationibus divinis, et mystica sacri eloquii narratione ad nostram usque intelligentiam, participationemque se transfundit. Mens vero humana eisdem rursum gradibus ad superna conscendens, sacra divini eloquii inspectione coelestia secreta, et eam, quae in angelis est, divinae claritatis illuminationem perpendit: ex qua paulatim in invisibilium agnitionem succrescens ad ipsum tandem summi luminis splendorem contemplandum convalescit; et fit, quod in principio dictum est, quia unum lumen et ad multa illuminanda se dividit, ut illuminata omnia ad unius claritatis aspectum similitudinemque reformet. Propterea cognita ex sacris divini eloquii traditionibus coelestium spirituum claritate, qualiter hanc cognitionem summi luminis contemplatio subsequatur, ostendit, dicens: « Et principalem, et superprincipalem divini Patris claritatem, quae angelorum nobis in figuratis symbolis manifestat beatissimas hierarchias, immaterialibus, et non trementibus mentis oculis respicientes, iterum ex ipsa in simplum illius restituimur radium. » Ordo verborum est: Nos respicientes claritatem divini Patris principalem, et superprincipalem oculis mentis immaterialibus et non trementibus: quae claritas manifestat nobis beatissimas hierarchias angelorum in symbolis figuratis. iterum ex ipsa in simplum illius restituimur radium. Respicientes enim claritatem Patris restituimur, id est reformamur iterum, hoc est reductive conversi ad illud, unde venimus, in simplum ejus radium, ut in uno lumine unum simus, qui lucemus ex lumine uno, et non sit discrepantia lucentium, sicut diversitas luminum non est ulla. Claritas autem Patris principalis et superprincipalis dicitur, quia non solum dignitate vel causa lucentibus omnibus superior est, sed etiam excelsior natura. Et haec claritas, quia non corporalis, sed spiritualis est, et spiritualiter lucet: idcirco nonnisi immaterialibus tantum, id est incorporalibus oculis videri potest. Quos oculos etiam non trementes, id est sanos, et perspicaces, et irreverberatos esse necesse est, ne lippienti acie tantum lumen intuentes, tenebras sibi ex ipsa claritate inducant. Merito autem post claritatem angelorum per sacra eloquia contemplatam, ad divini Patris claritatem illuminamur; quia et ipsa nobis angelorum claritas a claritate Patris per eos in nos descendente ex sacri eloquii revelatione manifestatur. Hoc est, quod ait: « Quae angelorum nobis in figuratis symbolis, » id est signis et conformationibus secundum species visibiles figuratis, manifestat beatissimas hierarchias, id est principatus, dignitates et potestates. Angelorum ordines, et potestates, et divinae eorum operationes omnino invisibiles sunt: et nisi visibilibus signis, et similitudinibus ex visibilibus sumptis demonstrentur, intelligi ab iis qui visibilia tantum noverunt nequaquam possunt. Propterea Patris claritas ad principale lumen suum nos reparare volens, primum illuminationibus sacri eloquii ad contemplandam angelorum claritatem nos excitat, et ex ea claritate illuminatos tandem ad suae claritatis agnitionem lumenque reformat, ut unum simus in illa, qui unum accepimus ab illa. Haec vero claritas Patris unius simplicis radii emissione et illuminatione per cuncta se diffundit, et penetrat cuncta, quoniam unam sapientiam Pater genuit, per quam cuncta opera sua fecit. Verbum quippe Patris lumen de lumine est; unum Verbum, et radius unus, et ipsum Verbum sapientia est, et ipsa sapientia lumen est procedens, a quo nota est: una de uno, et propterea radius unus a claritate una, a quo illuminantur, qui ad ipsum reformantur, ut luceant ex ipso, et lux sint cum ipso, sicut ille lux est. Et cum sint multa lumina illuminata, et varie dissimiliterque lucentia, unum tamen lumen est illuminans in omnibus illuminatis.
Hoc est, quod sequitur: « Etenim neque ipse usquam, neque unquam radius a propria singulari unitate deseritur. » Sapientia enim Dei quamvis se varie dissimiliterque mentibus spiritualiter illuminandis secundum suscipientium capacitatem ac possibilitatem infundat, in se tamen una permanet et simplex. Nec major sibi in iis qui abundant ex ipsa, nec minor in iis qui secundum inferiorem participationis gratiam uniri accipiunt in ipsa; sed tota in toto, et in singulis tota, summa transcendens, et infimis condescendens, numerose se participandam praebens, et in se una permanens. Propterea sese in plura participantia dividit, sed ex sui participatione plura participantia ad unitatem restituit. Nos enim colligi possumus in ipsa; sed ipsa dividi non potest in nobis. Etenim ipse radius, id est ipsa sapientia illuminans a principali lumine Patre exiens, et usque ad illuminanda omnia procedens, a sua unitate propria non deseritur unquam, quoniam semper cum illo est; neque usquam, quoniam ubique in illo est. Nam et cum per diversa tempora mentibus illuminandis dissimiliter se praebet, eadem ac indissimilis est. Et cum diversis locis, diversisque participationis consortibus simul praesentem se exhibet, multiplex non est.
Sequitur: « Ad anagogicam vero, et unificam eorum, quae provisa sunt, contemperantiam optime et pulchre multiplicatur et provenit: manetque intra se munite in incommutabili naturae similitudine uniformiter fixus: et in se, quantum fas est, respicientes proportionaliter eis extendit, et unificat secundum simplicem sui unitatem. » Ac si diceret: Divinae claritatis radius, qui spiritualiter lucentes illuminat, quamvis in se unus permaneat, participatione tamen et distributione donorum varie multiplicatur, quoniam multis diversisque modis distribuitur et multiplicatur. Haec vero multiplicatio et variatio universorum est pulchritudo; quoniam, nisi dissimiliter pulchra essent singula, summe pulchra non essent simul universa. Non enim unum aliquod ex universis diversis capere potuit, quod erat pulchritudinis totum: et idcirco summa pulchritudo varia participatione distributa est in singulis, ut perfecta esse posset simul in universis. Ipsa vero distributio multiplicatur optime et pulchre: optime in universis, et pulchre in singulis, vel, optime secundum participantium dispositionem. Optime enim multiplicatur, ut majus sit bonum, quod a multis percipitur; et pulchre multiplicatur, ut major sit decor universitatis, quod participantibus singulis varie diversisque modis infunditur, ut ex multitudine numerosa in participantibus boni fiat consummatio, ex distributione dissimili participantium pulchritudo. Sive simplicis radii, quo nos illuminamur multiplicatio convenienter intelligi potest secundum multas ac diversas divinorum eloquiorum figuras ac similitudines: quibus secundum nos sumptis divina sapientia, quae in sua puritate, ac simplicitate omnino incomprehensibilis est, mentibus humanis varie multipliciterque, cum ipsa una eademque semper sit, declaratur. Multiplicatur ergo, quoniam multis modis declaratur: optime quidem quantum ad se, et pulchre quantum ad nos. Optime multiplicatur, quoniam ex ipsa multiplicatione declarationum perfectius agnoscitur; pulchre declaratur, quoniam pulchra ac decenti se declarantium formarum specie ac dissimilitudine manifestatur. Et ipsa multiplicatio fit ad contemperantiam eorum, quae provisa sunt, hoc est electorum et provisorum ad vitam, ut contemperentur et participationis concordia uniantur quasi multa membra in uno corpore, ut ipsa diversitas donorum unitatis et pacis societatem ad invicem confirmet: quatenus unumquodque membrum se a totius corporis compage dividere non praesumat, cum boni plenitudinem, quam in se minus habet, in aliorum societate possideat. Quia enim unumquodque habet, quod aliud non habet: propterea unumquodque in alio habet quod in se non habet, vel in alio plus habet quod in se minus habet. Et idcirco singula invicem tendunt ad se et concordiam ac pacem servant inter se: et ipsa concordia et pax contemperantia est, qua sibi consentiunt, ut stent in unum et reformentur ad unum. Propter hoc ergo ipsam contemperantia provisorum anagogicam dicit et unificam. Unificam quidem, ut stent in unum; anagogicam, ut reformentur ad unum. Unificam, quia dispersos in unum colligit; anagogicam, quia dejectos ad superiora reducit. Unificam, per dilectionem proximi; anagogicam, per dilectionem Dei. Propterea pulchra est in congregatione, optima in elevatione. Ipse ergo radius divinae illustrationis multiplicatus sive per distributionem donorum spiritualium, qua intrinsecus participatur; sive per varietatem mysticarum demonstrationum, qua extrinsecus in sacro eloquio declaratur, provenit, hoc est procedit in corda illuminanda, sive ab intus per aspirationem ea replens, sive a foris per sacri verbi eruditionem se ipsis infundens: et tamen manet intra se munite, ut cum se mentibus illuminandis varie ac multipliciter participandum praestat, extra suae tamen simplicitatem unitatis non effluat. Ipsa enim ejus unitas propterea semper intra se manet, quoniam illam munit atque custodit coessentialis incommutabilitas, ut licet ad illius communicationem accedat participantium pluralitas, ad divisionem tamen illius non praevaleat participationis diversitas. Manet ergo intra se munite, ut semper idem sit, neque exeat ab eo quod est, in id quod non est: sed incommutabili similitudine sua uniformiter fixus, ut videlicet a seipso non discrepet, quasi sibi dissimilis effectus. Neque solum ipse unus manet, sed etiam respicientes in se, et conversos ad se, quantum fas est, hoc est licitum et possibile illis, extendit se eis, hoc est porrigit ut ad eos etiam veniat qui longe sunt, et a se tamen non recedat. Extendit videlicet proportionaliter, hoc est ut alii plus, alii miuus accipiant secundum dispensationem distributionis munerum, vel possibilitatem capacitatis participantium. Qui enim proximi sunt, abundantius ex illo accipiunt: et sic deinde singuli quo magis accedunt, magis accipiunt; et quo magis recedunt, minus recipiunt. Omnes tamen accipiunt; unusquisque pro parte sua. Hoc est, quod ait: « Proportionaliter se extendit, quia tamen ad omnes se extendit, et omnibus se infundit, omnes illuminat, et lumina esse facit ex lumine suo, ac per hoc unum esse facit, sicut ipse unus est. Et hoc est, quod dicit: « Unificat eos secundum simplicem sui unitatem. » Una enim illuminatio omnium, una est similitudo, et una forma, in qua unum sunt omnes ex illa, qui illuminantur ab illa, et unum cum illa, quoniam illuminati lumina sunt, sicut ipsa est lumen. Illi tamen, qui ex ipsa unum sunt, unificatione unum sunt non unitate, quia quod unum sunt ex multis, unum sunt in uno. Ipsi enim multi sunt, et propterea unum non sunt in eo quod sunt; sed, quia multi in uno sunt, ex uno multi unum sunt, et unificatione unum sunt, non unitate. Ipse vero non unificatione, sed unitate unus est, quia unus est ex eo quod est, quod unum est. Et propterea simplicem dixit unitatem, quia ex uno unus est, et idem unum a quo est, ipse est. Idcirco unitas in uno simplex est; unificatio vero multiplex in uno, quia illi ex uno unum, et unum in uno: hic autem ex multis unum, quia multi in uno, et unum in multis. Deinde subjungit causam quare divinus radius, id est, sapientia divina, quae a Patre una est, et apud Patrem simplex est, varie multiplicatur per similitudines et formas demonstrationum in sacro eloquio, quoniam videlicet aliter nobis innotescere non potuit invisibilis Dei sapientia, nisi se iis quae novimus visibilium rerum formis ad similitudinem conformaret, et per eas nobis sua invisibilia quae non novimus significando exprimeret. Propterea divinus radius, qui in se unus est, et simplex, ad nos veniens, significationum et demonstrationum varietate multiplicatur, quia eum in sua puritate ac simplicitate capere non valet
Chapter 7 of 42