Expositio. (pars 2)
« Etenim neque possibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum vel animum anagogice circumvelatum, et iis, quae secundum nos sunt, providentia paterna connaturaliter, et proprie praeparatum. » Sacra velamina, in quibus nobis radius divinus lucet, sunt mysticae in sacro eloquio descriptiones, quae visibiles adducunt formas et similitudines invisibilium ad declarationem. Quibus videlicet velaminibus ipse radius divinus anagogice circumvelatur. Anagoge enim, sicut dictum est, ascensio mentis, sive elevatio vocatur in contemplationem supernorum. Anagogice igitur circumvelatur, quia ad hoc velatur ut amplius clarescat; ob hoc tegitur ut magis appareat. Ejus igitur obumbratio nostri est illuminatio; et ejus circumvelatio; nostri elevatio. Quemadmodum infirmi oculi solem nube tectum libere conspiciunt, qui coruscum ejus lumen intueri non possunt: sic et divinum radium lippientibus mentis oculis lucere impossibile est, nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum et praeparatum providentia paterna connaturaliter et proprie iis, quae secundum nos sunt. Nisi enim providentia paterna nobis ineffabili bonitate in hoc providisset, oculis nostris lumen ipsius omnino lucere non posset: et idcirco paterne et pie providit nobis, ut ipsum lumen praepararet nobis et coaptaret iis, quae secundum nos sunt, rebus, et similitudinibus, et formis: et sic connaturaliter et proprie, hoc est secundum naturam nostram, et proprietatem eorum, quae naturae nostrae sunt, praeparatum et coaptatum ostenderet nobis. Conformat se nostris, ut per nostra innotescat nobis, ut ea, quae connaturalia sunt et propria nobis, in demonstrationem proposita facilius intelligantur a nobis.
Sequitur: « Propter quod et sanctissimam nostram hierarchiam perfectissima sacrorum dispositio coelestium hierarchiarum supermundana imitatione dignam judicans, et dictas immateriales hierarchias materialibus figuris, et formalibus compositionibus varificans tradidit. » Ac si diceret: Quia per visibilia convenienter invisibilia demonstrantur, idcirco divina Sapientia, quae omnia disponit ad similitudinem angelicae hierarchiae, quae invisibiliter ordinata erat in coelis, humanam hierarchiam visibiliter formavit in terris, ut essent in hominibus quoque sicut in angelis potestates et principatus sacri, quibus humana conversatio temporaliter incedens gubernetur, ut ex visibili dispositione hominum, invisibilis innotescat dispositio angelorum. Hoc est enim quod ait: Propter quod perfectissima sacrorum, hoc est summa hierarchia ipsa ineffabilis Trinitas, a qua, et secundum quam sacra omnia, id est sacrae ordinationes omnes disponuntur, judicans sanctissimam nostram hierarchiam, id est humanam, dignam supermundana, id est spirituali vel intellectuali imitatione coelestium hierarchiarum, ut eas spiritualiter imitetur, et secundum illas disponatur. Et idcirco varificans id est varie ac multipliciter declarans ipsas scilicet jam dictas immateriales, id est spirituales et angelicas hierarchias materialibus, id est corporalibus et visibilibus, vel secundum visibilia sumptis figuris et compositionibus formalibus, hoc est aptis et competenter secundum rationem formationum expressis, tradit, hoc est instituit ipsam videlicet sanctissimam nostram hierarchiam, ut in hoc quoque ratio servaretur visibilium demonstrationum ad invisibilem veritatem, ut nos ascendamus ab ipsis sacratissimis formationibus, quae foris ad demonstrationem proponuntur, ad altitudines et similitudines non figuratas, hoc est simplices et spirituales. Ascendamus dico proportionaliter nobis ipsis, hoc est, secundum proportionem et mensuram spiritualium donorum illuminati per ea, quae foris sunt, in invisibilium agnitionem, et ad sublimem, et simplicem, et eamdem semper consistentem veritatem. Altitudines enim, et similitudines ipsae sunt invisibiles potestates. Altitudines quidem dignitate, similitudines incommutabilitate, non figuratae simplicitate. Ad quarum cognitionem secundum differentiam progressionum, et incrementa illuminationum proportionaliter nobis ipsis ascendimus per gradus spiritualium profectuum in nobis, per differentiam donorum inter nos. Secundum namque illam proportionem, qua nunc dona gratiarum differenter percipimus, merito postea vel hic per mentis contemplationem, vel illic per retributionem in numerum angelorum transimus. Sic enim proportionaliter nobis ipsis ascendimus, quando secundum hoc, quod in praesenti per dona gratiarum, et gradus dignitatum differenter disponimur, ad invisibilis veritatis participationem secreta et invisibili promotione sublevamur. Ipsa autem veritas in nobis quidem per officia spiritualium dignitatum, et gradus, et distributiones ordinum figuraliter et materialiter figuratur, atque formatur secundum habitus, et actiones, et signa visibilia, quae in nostra sicut hierarchia ad declarationem opposita, quae omnia coelesti atque angelica hierarchia secundum simplicem veritatem sublimi, et nostrae naturae superexcellenti modo absque signis et figuris pure et uniformiter constant: secundum quam excellentiam ipsos angelicos ordines altitudines theologia vocat et similitudines, vel quia per nullam mutabilitatem a semetipsis discrepant, vel quia ea in ipsis secundum simplicem veritatem sunt, quasi quaedam similitudines et exemplaria esse videntur eorum, quae per figuras et imagines consistunt. Nisi enim inter haec et illa aliqua similitudo esset, per haec ad illa nulla declaratio esset. Nunc autem, quoniam haec, quae visibilia sunt ad invisibilium aemulationem divina sapientia in prima conditione formavit, in secunda dispositione ex eisdem quoque rationali animo ad invisibilium agnitionem conscendenti signa et exempla demonstrationum constituit.
Hoc est enim, quod sequitur: « Quoniam neque possibile est nostro animo ad non materialem illam ascendere coelestium hierarchiarum imitationem, et contemplationem, nisi ea, » quae secundum ipsum est materiali manuductione utatur. Non materialem spiritualem imitationem, vel contemplationem dicit et incorporalem; quoniam omne, quod corporale est, ex materia est. Spiritualis autem natura merito immaterialis dicitur, quoniam, neque ex materia est, ut sit de alio, neque materia esse potest, ut de ipsa sit aliud. Materialem autem manuductionem corporalia signa intelligit, quorum quasi manuductione mens humana utitur, ut ex visibilibus ad invisibilium imitationem et contemplationem dirigatur. Ad imitationem quidem per exercitium virtutis; ad contemplationem vero per cognitionem veritatis. Nota autem novam compositionem et similitudinem novam in eo quod ait manuductio. Mens etenim hominis tenebris ignorantiae suae obvoluta ad lumen veritatis exire non potest, nisi dirigatur, et quasi caecus manuductione utens, quo non videt, incedat. Ipsae autem manuductiones et directiones, quibus mens ad invisibilia tendens utitur, a visibilibus sumuntur signis, et demonstrationibus secundum visibilia formatis. Et hoc totum disposuit, et ordinavit perfectissima sacrorum dispositio, quae Graece hierothesia vocatur, hoc est sacrorum positio, summa videlicet Trinitas, a qua et secundum quam omnia sacra disponuntur et ordinantur in coelo, et in terra, et alio nomine teletarche, id est principium purgationis dicitur, quoniam ab ipsa omnis emundatio est et principium purgationis non solum ut bona fiant, quae mala sunt; sed et illustrationis et deificationis, ut meliora efficiantur, quae bona fuerunt. Ipsum ergo summum sacerdotium, vel summa paternitas omnia emundans, et sanctificans, et illustrans, hoc instituit et ordinavit, ut primo loco secundum ipsam angelica natura invisibiliter formetur, et secundo loco humana natura ad eamdem imaginem per visibilia excitata reformetur; quia non potest humanus animus ad invisibilium cognitionem vel imitationem reduci, nisi per visibiles demonstrationes eruditus, quoniam et ipsa visibilia a Deo sic facta sunt, ut secundum illam similitudinem et aemulationem, quam ad ipsa invisibilia acceperunt, eadem convenienter declarare possunt, ut noster animus horum ductione utens ad illa dirigatur secundum ista, pro similitudine demonstrationis illa aestimans et perpendens.
Quemadmodum sequitur: « Visibiles quidem formas invisibilis pulchritudinis imaginationes, sive imagines arbitrans, » videlicet ipse noster animus; « et sensibiles suavitates figuras invisibilis distributionis, » subauditur, arbitrans ipse noster animus; « et immaterialis luculentiae imaginem materialia lumina, » ut iterum subaudiatur, arbitrans ipse noster animus; « secundum intellectum contemplativae plenitudinis discursas sacras disciplinas, » hic plus subaudiendum est, arbitrans noster animus imagines esse; « et adunati ad divina, et ordinati habitus earum, quae hic sunt, dispositionum ordines, » iterum subaudi, arbitrans noster animus imagines esse; « Jesu participationis ipsam divinissimae Eucharistiae assumptionem, » iterum subintellige, arbitrans noster animus imaginem esse. Summa igitur totius capituli haec est: Quoniam non potest noster animus ad invisibilium imitationem et contemplationem ascendere, nisi per visibilia dirigatur, ita videlicet, ut ex ipsis visibilibus invisibilia arbitrari, et aestimare sciat, secundum quod ipsa ad illa similitudinem habent, et significationem faciunt. Quas vero visibilium similitudines ad invisibilia ipse noster animus arbitrari debeat et existimare, quaedam distincta subjiciens exempla ostendit, ac si diceret: Ideo per visibilia invisibilium veritas demonstrata est; quia non potest noster animus ad invisibilium ipsorum veritatem ascendere, nisi per visibilium considerationem eruditus, ita videlicet, ut arbitretur visibiles formas esse imaginationes invisibilis pulchritudinis. Quia enim in formis rerum visibilium pulchritudo earumdem consistit, congrue ex formis visibilibus invisibilem pulchritudinem demonstrari dicit, quoniam visibilis pulchritudo invisibilis pulchritudinis imago est. Quia tamen in rebus visibilibus aliud est forma, et aliud est essentia, idcirco quaecunque visibilia sunt mutabiliter pulchra sunt, quoniam quaecunque numero diversa sunt, et natura mutabilia inseparabiliter simul non consistunt. Invisibilia autem quibus aliud non est forma, et aliud essentia, quia omne quod est, unum est et simplex, et idem esse: pulchra sunt ex eo quod sunt, et non est pulchritudo illorum compacta ex multis concurrentibus in unum, sicut visibilis natura videtur, cujus forma secundum spatia locorum explicatur, et per figuras ex multis coaptatas disponitur. Idcirco alia est pulchritudo visibilis, et alia invisibilis naturae, quoniam illa simplex, et uniformis est; ista autem multiplex et varia proportione conducta. Est tamen aliqua similitudo visibilis pulchritudinis ad invisibilem pulchritudinem, secundum aemulationem, quam invisibilis artifex ad utramque constituit, in qua quasi speculamina quaedam diverversorum proportionum unam imaginem effingunt. Secundum hoc ergo a pulchritudine visibili ad invisibilem pulchritudinem mens humana convenienter excitata ascendit; quasi de simili ad similia conducta facile in semetipsa invisibiliter intelligens quae sit eorum, quae foris visibiliter comprehendit, ad invisibilia cognatio. Nam secundum invisibilem lucem insitam sibi noster animus ad invisibilia respiciens, facile arbitratur visibiles formas invisibilis pulchritudinis imagines esse, illi, quod invisibile intus ipse habet, amica quadam similitudine respondentes, eas secundum approbationem et affectum inveniens. Quod enim in animo est, invisibile est, sicut ipse animus invisibilis est; et concipit tamen ipse, qui invisibilis est ex iis quae visibilia sunt, gaudium, et amorem, et affectum; et diligit ex his quaedam quasi similia, et amica, et cognata et praestat se illis voluntarie, et exsultat in ipsis. Alia autem aspernatur, et odit, et refugit, et longe se facit ab illis, amore, et dilectione; et judicat peregrina a se, et disconvenientia, et nullam secum habentia similitudinem. Atque in hunc modum noster animus ex propria natura docetur quod visibilia ad invisibilia cognationem habent et similitudinem: et quod ipsa visibilia imagines sunt et simulacra eorum, quae visibiliter videri non possunt, quoniam ex his intelliguntur ea, quae non videntur; et quia secundum aliquid totum illic in incommutabili natura invisibiliter consistit, quod hic visibiliter et sensibiliter natura mutabilis accepit, ut ad invisibilia conducat. Est enim hic species et forma, quae delectat visum; est et melodiae jucunditas, quae demulcet auditum; est suavitas odoris, quae reficit olfactum; est dulcedo saporis, quae infundit gustum; et lenitas corporum, quae fovet et blande excipit tactum. Illic autem species est virtus, et forma justitia, dulcedo amor, et odor desiderium; cantus vero gaudium et exsultatio; contactus autem amati, et desiderati, et quaesiti boni inventio. Haec enim omnia ibi sunt, et vera ibi sunt, et habent ad haec, quae non vera sunt, aliquod simile secundum quod intelliguntur a nobis. Ex his enim noster animus ad illorum cognitionem et imitationem ascendit, arbitrans visibiles formas, quas vel natura secundum primam conditionem inditas ostendit, vel sacrum eloquium dispensatorie ad declarationem faciendam in significationem proponit, invisibilis pulchritudinis imagines esse et sensibiles suavitates, id est dulcedines sensibiles, figuras esse et similitudines invisibilis distributionis, hoc est dulcedinis, quae invisibiliter distribuitur, id est diversis modis tribuitur: ut videlicet alius plus, alius minus accipiat secundum mensuram, et dona gratiae largitoris. Et similiter immaterialis luculentiae, hoc est spiritualis lucis imaginem esse materialia, id est corporalia lumina; et rursum sacras disciplinas, id est investigatas et perscrutatas ingenio, imagines esse contemplativae plenitudinis, id est plenae ac perfectae contemplationis, quae secundum intellectum, id est intellectualiter solum et invisibiliter et percipitur, et ministratur. Omnis enim illa cognitio, quam modo per sacrum eloquium studio lectionis vel meditationis discimus, quasi imago tantum est illius plenae ac perfectae cognitionis, quam postmodum ex praesenti contemplatione hauriemus. Unde et Apostolus ait: « Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). » Quid ergo mirum est, si ea, quae foris apparent sensibilia, invisibilium imagines esse dicuntur, cum ipsa nostra scientia, quae ad horum comparationem spiritualis et invisibilis creditur, imaginis et similitudinis loca ad illa existimetur?
Sequitur: « Et adunati ad divina, et ordinati habitus earum, quae hic sunt, dispositionum ordines. » Iterum subaudi, arbitrans noster animus ordines dispositionum: « quae dispositiones hic, » hoc est exterius sunt, esse imagines habitus adunati ad divina. Est enim quidam habitus mentis bonae adunatae ad divina, et quasi collectae in unum a variis desideriorum scissuris, et ordinatae, ut recte incedat. Adunatae videlicet per dilectionem, et ordinatae per discretionem. Adunatae ad unum, et ordinatae in uno. Cujus videlicet habitus invisibiliter ordinati, et subsistentis imagines sunt ordines dispositionum, quae extrinsecus in gradibus, et officiis, et ministeriis in Ecclesia sancta dispensantur. Sicut enim in una Ecclesia diversi ordines, et dispositiones unam in universitate pacem et concordiam subministrando, et cooperando efficiunt, sic in una anima multae virtutes cooperando, et subministrando sibi unam perfectionis formam componunt. Sed et in unoquoque nostrum exterioris hominis dispositio, et ordo vivendi, atque agendi modus interioris hominis formam habitumque demonstrat.
Sequitur: « Et Jesu participationis ipsam divinissimae eucharistiae assumptionem. » Rursum subintellige, quod supra, arbitrans noster animus ipsam assumptionem divinissimae eucharistiae imaginem esse participationis Jesu. Ipsa enim assumptio divinissimae Eucharistiae, id est sanctissimae perceptionis corporis et sanguinis Jesu Christi, quam nunc sacramentaliter et visibiliter in altari tractamus, imago est et forma illius participationis Jesu, qua vel nunc ei in spiritu per dilectionem conjungimur, vel postmodum in eadem forma gloriae apparentes plena similitudine uniemur. Sane hic notandum quod quidam ex hoc loco munimentum erroris sui dicere putaverunt, dicentes in sacramento altaris veritatem corporis et sanguinis Christi non esse, sed imaginem illius tantum et figuram: propterea quia Scriptura dicit, id quod in eucharistia altaris sumitur, imaginem esse illius quod in participatione Jesu percipietur. Qui profecto in hunc erroris laqueum non inciderent, si vel sacramenta Dei recta, et humili fide susciperent, vel Scripturas sacras convenienti intelligentia tractarent. Nunc autem, quia in sacramentis Dei sensum suum fidei praeferunt, et in Scripturis sacris sanam interpretationis formam tenere contemnunt, fit ut ipse sermo veritatis amplius eos caligare faciat, dum non recte intellectus errorem pro veritate ministrat. Quod tamen Scripturae vitium non est, sed legentium et non intelligentium caecitas; neque sacramentorum Dei confusio, sed praesumentium pravitas. Hic autem periculose erraverunt tot manifestis sententiis et assertionibus non dubiis unum ambiguum praeferentes, et in ipso magis mendacium, quam veritatem eligentes, non quia hoc ibi magis dicebatur, sed quia hoc ab illis magis credebatur. Quid enim? nunquid ideo sacramentum altaris veritas non est, quia figura est? Ergo nec mors Christi veritas est, quia figura est; et resurrectio Christi veritas non est, quia figura est. Nam et mortem Christi, et resurrectionem figuram esse, et imaginem esse, et similitudinem, et sacramentum, et exemplum Apostolus manifeste declarat, dicens: « Christus mortuus est pro delictis nostris, et resurrexit propter justificationem nostram: ut peccatis mortui justitiae vivamus (I Cor. XV). » Et apostolus Petrus dixit: « Christus est passus pro nobis; vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II). » Ergo mors Christi exemplum fuit ut peccato moriamur, et resurrectio ejus exemplum fuit ut justitiae vivamus. Nunquid ideo veritas non fuit? ergo Christus vere mortuus non est, et vere non surrexit, si mors ejus, vel resurrectio vera non fuit. Absit! Nam de ipso scriptum est: « Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit » (Isa. LIII). Ergo mors Christi vera fuit, et tamen exemplum fuit; et resurrectio Christi vera fuit, et tamen exemplum fuit. Quare ergo sacramentum altaris similitudo esse non potest, et veritas? In alio quidem similitudo, et in alio veritas. Nam, cum unum sit sacramentum, tria ibi discreta proponuntur, species scilicet visibilis, et veritas corporis, et virtus gratiae spiritualis. Aliud est enim visibilis species, quae visibiliter cernitur. Aliud est veritas corporis et sanguinis, quae sub visibili specie invisibiliter creditur. Atque aliud gratia spiritualis, quae cum corpore et sanguine invisibiliter et spiritualiter percipitur. Quod enim videmus, species est panis et vini; quod autem sub specie illa credimus, verum corpus est, et verus sanguis Christi Jesu, quod pependit in cruce, et qui fluxit de latere. Nec per panem et vinum corpus et sanguinem tantum significari; sed sub specie panis et vini verum corpus et verum sanguinem consecrari. Et speciem quidem visibilem sacramentum esse veri corporis et veri: sanguinis; corpus autem et sanguinem sacramentum esse gratiae spiritualis. Et sicut species illic cernitur, cujus res vel substantia ibi esse non creditur, sic res ibi esse veraciter et substantialiter praesens creditur, cujus species non cernitur. Videtur enim species panis et vini, et substantia panis et vini non creditur. Creditur autem substantia corporis et sanguinis Christi, et tamen illius species non cernitur.
Quod ergo videtur secundum speciem sacramentum est, et imago illius quod creditur secundum corporis veritatem, et quod creditur secundum corporis veritatem, sacramentum est illius, quod percipitur secundum gratiam spiritualem. Sacramentum ergo altaris et eucharistia divina in vero corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, et imago est secundum speciem panis et vini, in qua cernitur, et res est secundum substantiae suae veritatem, in qua creditur illic atque percipitur. Et rursum, quod nunc visibiliter secundum speciem sacramenti, et corporaliter secundum carnis et sanguinis veritatem, Christum in altari sumimus, sacramentum est et imago, quod ipsum eumdem invisibiliter et spiritualiter secundum gratiae infusionem, et spiritus sui participationem in corde sumere debemus. Ergo divinissima eucharistia, quae in altari et secundum speciem panis et vini, et secundum corporis et sanguinis Christi veritatem visibiliter et corporaliter tractatur, sacramentum est, et signum, et imago invisibilis, et spiritualis participationis Jesu, quae intus in corde per fidem et dilectionem perficitur. Voluit enim sapientia Dei, quae se per visibile manifestat, ostendere, quod ipsa animorum cibus et refectio est, et propterea carnem assumptam in edulium proposuit, ut per cibum carnis ad gustum invitaret Divinitatis. Sed, ne rursum humana infirmitas contactum carnis in assumptione horreret, consueti et principalis edulii specie illam velavit, et sic sumendam proposuit, ut sensus in uno foveretur, et fides in altero aedificaretur. Sensus enim fovetur in uno, dum solita tantum et consueta percipit; aedificatur autem fides in altero, dum in eo quod videt, quale sit illud quod non videt agnoscit. Proponitur igitur species panis et vini, ut doceatur plena et perfecta refectio esse in sumptione corporis et sanguinis Christi ex divinitate Christi. Plena autem refectio cibus et potus est; cibi autem et potus, panis et vinum principalis substantia est. Et proponitur species ex principali substantia refectionis, ut in ea sumatur, et per eum significetur veritas corporis et sanguinis, sicut ipse testatur, dicens: « Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI). » Quae tamen corporis et sanguinis sumptio, quod sola sine spirituali effectu salutem non conferat, ipse idem Salvator manifesstat, dicens: « Caro nihil prodest; spiritus est, qui vivificat (ibid.). » Virtus ergo et plenitudo spiritualis refectionis, quae in corpore et sanguine Christi est, per speciem quidem panis et vini significatur; in perceptione autem gratiae, et infusione internae et aeternae refectionis perficitur. Et sic quidem, cum tria in uno ibi sint, in primo quidem signum invenitur secundi; in secundo autem causa tertii; in tertio vero virtus secundi, et veritas primi. Et haec tria in uno sunt, et unum sacramentum. Claret itaque quod divinissimae eucharistiae assumptio sacramentum est, et imago participationis Jesu; quia hoc, quod ejus sacramentum visibiliter percipimus signum est, quod ei spiritualiter et invisibiliter uniri debemus. Ipsa autem eucharistia, id est bona gratia, ipsa scilicet hostia sacra divinissima vocatur, quoniam divinos facit et participes Divinitatis eos qui se participant. Et quia ipsa signum est, et veritas in qua vera caro Christi sub specie panis sumitur, et in carne ejus digne sumpta ipsius etiam Divinitatis susceptio, et participatio, et consortium condonatur. Propterea dignissima est, et sanctissima, et sanctificans sanctificantia omnia, et sancta.
Sequitur: « Et quaecunque alia coelestibus quidem essentiis supermundane, nobis vero symbolice tradita sunt. » Postquam quaedam, exempli gratia, ad ostendendam visibilium ad invisibilia similitudinem proposuit, nunc generaliter de toto concludit, dicens: « Et quaecunque alia coelestibus quidem essentiis supermundane, nobis vero symbolice tradita sunt, » ac si diceret: Haec quae superius memorata sunt, visibilia, arbitrari debet noster animus secundum exempla proposita ad invisibilia similitudinem habere: et non sola haec, sed quaecunque alia, quae nobis symbolice tradita sunt, vel quae coelestibus essentiis supermundane. Non enim sola haec, quae posita sunt, visibilia, id est formae suavitates, lumina disciplinae, ordines, eucharistia sacra, invisibilium habent, etsi multitudinem, et demonstrationem; sed et alia omnia visibilia quaecunque nobis, visibiliter erudiendis symbolice, id est figurative tradita, sunt proposita ad invisibilium significationem et declarationem. Et non sola haec visibilia, quae nobis symbolice tradita sunt, invisibilium demonstrationem habent; sed illa quoque, quae coelestibus essentiis, id est angelicis spiritibus, supermundane, id est invisibiliter et spiritualiter, et non secundum hujus mundi species tradita sunt, signa sunt invisibilium, et imagines eorum, quae in excellenti et incomprehensibili Divinitatis natura supra omnem intelligentiam subsistunt, et sensum. Hoc est enim, quod dicit, quod non sola ea invisibilium signa sunt, quae nobis tradita sunt symbolice; sed illa quoque, quae caelestibus essentiis tradita sunt supermundane. Habent namque et ipsi angelici spiritus signa sua, et demonstrationes, per quas de invisibilibus Dei, et valde occultis, et secretis absconditis intus immaterialiter, et invisibiliter, et simpliciter erudiuntur. Quae quidem signa quantum ad nos, et ea quae apud nos sunt visibilia, invisibilia omnino existimantur; quantum vero ad illam multum invisibilem, et inaccessibilem lucem, et incomprehensibilem Deitatis, quasi foris sunt et procedunt abintus in demonstrationem. Propter quod et ipsa signa, quae superveniunt mentibus, sive animis divinitus illuminatis, theophaniae, id est divinae apparitiones vocantur; quia in eis ad manifestationem venientibus id, quod omnino occultum Dei est demonstratur. Haec ergo sunt, quae coelestibus supermundane traduntur, non secundum eam, quae apud nos est, demonstrationem; sed invisibiliter et simpliciter aspirata. Multa quidem hic dicenda fuerant de hoc contemplationis genere, quo theophaniae, id est divinae apparitiones divinitus aspiratae mentibus illuminandis superveniunt, et eas de occultis et invisibilibus Dei miro, et abscondito, et secreto, et singulari modo erudiendo sapientes efficiunt: praecipue quoniam et hic quoque quidam in cogitationibus suis evanuisse inveniuntur, Deum rationali animo omnino incomprehensibilem et inaccessibilem, praedicantes, praeterquam quod theophaniis quibusdam, id est divinis apparitionibus, vel similitudinibus divinis in contemplationem propositis, de ipso eruditur. Ipsa autem quasi quaedam simulacra absconditae Divinitatis inter rationales animos ac Deum media ponunt, altiora quidem mente, inferiora autem Divinitate. Et hoc quidem solum de Deo videri, et in hoc solo Deum videri, utpote qui in ipso a nulla mente vel animo videri possit. Haec vero simulacra sunt eorum, et phantasmata vanitatis: in quibus dum solum Divinitatis lucem visibilem et perceptibilem conantur asserere, veram Deitatis cognitionem et visionem mentibus sanctis probantur auferre. Quid est enim in illis solum Deum videri, et extra illa non videri, nisi nunquam vere videri, et verum nunquam videri? Si enim imago sola semper videtur, et veritas nunquam videtur, quoniam imago veritas non est, etiam cum de veritate est. Tollant ergo phantasias suas, quibus lumen mentium nostrarum obumbrare nituntur; neque nobis Deum nostrum simulacris autumationum suarum intersepiant; quia nos sicut satiare non potest aliquid praeter ipsum, ita nec sistere usque ad ipsum. Ipsas igitur theophanias alio modo, et veritati consentaneo existimemus. Sicut enim duo sunt, lumen et quod suscipit lumen corpus: et ex his duobus unum efficitur lucens, et ipsum lucens imago quodammodo est, et similitudo luminis, in eo quod lucet sicut ipsum lumen; ita et Deus noster lumen est, et verum lumen est, et ipsum lumen rationales animi mundi et puri concipiunt: et ex eo lucentes fiunt, et non sunt ipsi imago luminis in eo quod sunt; sed in eo quod lucent ex lumine, sicut ipsum lumen lucet; et sunt ipsa lucentia theophaniae luminis, in quibus lumen videtur, quoniam a nullo lumen videretur, si nullus a lumine illuminaretur. Nam et qui in se lumen videt, lucentem se videt; qui profecto non videret, si non luceret, et se lucentem non videret. Sic ergo non constituimus alium inter Deum nostrum et nos, sed immediate viam facimus, et nobis ad ipsum, et ipsi usque ad nos, ut simus in ipso, et ipse in nobis: ut non sit aliud extra ipsum, in quo beatificemur, sicut aliud esse non potuit praeter ipsum, a quo crearemur. Propter hoc ergo supradictam sententiam theologiae ad commodiorem intelligentiam interpretemur. Quia enim dixerat invisibilia quaedam per eas quae determinatae sunt visibiles imagines, demonstrari, nunc generalem de ipsis invisibilibus sententiam subjungit, dicens: « Et quaecunque alia, etc. » Ac si diceret: Non solum illa invisibilia, quorum haec signa proposita sunt, in manifestationem venerunt; sed etiam quaecunque alia invisibilia, quae nobis quidem, scilicet hominibus symbolice, id est figurative et per sensibiles demonstrationes sunt tradita, id est proposita et manifesta; coelestibus autem essentiis, id est angelicis spiritibus supermundane et spiritualiter per nudam et simplicem veritatem impressam revelata.
Sequitur: « Propter hanc ergo nostram corrationalem theosin, » id est divinitatem, quae nobis est corrationalis, id est congrua vel apta. Congruum enim est ut per ea, quae nota sunt nobis, divinorum participes efficiamur, « Propter hanc ergo, etc., » quasi diceret: Quia humanus animus non potest de invisibilibus erudiri, nisi per visibilia et cognita, ac cognata sibi, igitur « misericors principium perfectionis, » id est Deus, a quo omnis perfectio initium habet, sicut in ipso consummationem capit, et finem sola gratia et misericordia, ut nos ad suam cognitionem revocaret, et similitudinem reformaret; « manifestans nobis coelestes hierarchias, » id est angelicas potestates; « et perficiens etiam nostram hierarchiam comministram earum, » scilicet coelestium hierarchiarum, ut sit illis et in dignitate conformis, et in ministerio divino consimilis, servata in nobis similitudine deiformis earum sanctificationis, ut simus similes sanctificationi earum quae Deo conformes sunt, « ad virtutem nostram, » id est secundum possibilitatem nostram, hoc est quantum similes esse possumus, qui homines, et mortales, et peccato adhuc obnoxii sumus; « descripsit supercoelestes intellectus, » invisibiles spiritus, qui nobis incogniti erant, sensibilibus imaginibus, ut per nota incognita disceremus. Et hanc descriptionem fecit « in sacris eloquiorum compositionibus, » id est in sacri eloquii descriptionibus: quae compositiones, et figuras, et similitudines proponunt nobis ad invisibilium demonstrationem. Et hoc ideo fecit, « ut nos reduceret per sensibilia ad intellectualia, » hoc est per visibilia ad invisibilia. Et ut nos etiam reduceret et « ex sacre figuratis symbolis, » id est de figuris sacris et sacrarum rerum figuris; « in simplas summitates, » id est in simplices et spiritales excellentias cognoscendas « coelestium hierarchiarum, » id est angelicarum potestatum. Propterea enim illas visibilibus signis nobis descripsit, ut eas nobis intelligibiles faceret, et ad earum nos imitationem conformaret.
Chapter 8 of 42