Expositio. (pars 1)
Decimi quinti et ultimi capitis titulus est: Quae sunt formativae angelicarum virtutum imagines, et quae deinde, id est et reliqua? Hactenus enim tractavit de invisibilibus proprietatibus angelorum: quae sunt scilicet dona illa virtutum, invisibiles operationes in eis. Nunc consequenter de visibilibus formationibus tractare incipit: quas sacrum eloquium ipsis secundum corporalium rerum imagines et similitudines mystica significatione attribuit. Fer, age, dic, eia, vox hortantis est vel seipsum, vel etiam Timotheum, ad quem loquitur: « Eia dicamus, quod restat. » Quid est quod restat? Hoc scilicet ut nos, « si ita videtur, » tibi remittamus, vel relaxemus « nostrum intellectualem oculum, » hactenus « circa sublimes contemplationes de angelico vigore » inspiciendo habitas « intentum; » et reflexo oculo descendamus « ad dividuam, et multipertitam latitudinem multiformis varietatis angelicarum specificationum, » hoc est, ad multiformem varietatem, vel multarum formarum varietatem, quae est in specificationibus, vel formationibus angelicis: in qua varietate, quia ampla multitudo est, vel multa amplitudo, pro simplicitate dividuum, et pro unitate invenitur multipertitum. Sic ergo dicamus, quod restat, remittentes oculum nostrum ab invisibilibus, et descendentes ad visibilia. « Iterum in ipsis, » scilicet descendentes, et considerationem figentes, et tamen « reflexit » iterum, sive reductis ipsis imaginibus « analytice, » id est resolutorie, « in simplicitatem animorum coelestium: tanquam » per se « in consequentibus, » id est inconvenientibus. Et est sensus: nos descendentes per contemplationem de invisibilibus, ad visibilia et in ipsis scilicet visibilibus considerationem figentes, iterum ipsa ad simplicitatem invisibilium reflectamus, resolvendo et exponendo, sive ostendendo quomodo per id quod visibile cernitur, id, quod videri non potest, significetur. Alioquin visibilis formatio inconsequens, et inconveniens esset, si in illa simplici natura hoc per veritatem essentiae esse crederetur, quod ei secundum varias rerum corporalium species in significatione multiplex attribuitur. Sicut ergo descendimus simplices naturas visibilibus repraesentando, sic ascendimus, et quasi resolutorie ad divinam considerationem nos reflectimus, quando easdem formas spiritaliter exponendo mystice intelligendas praedicamus. Descendimus, quando simplicitati coelestium naturarum multiplicitatem corporalium formationum per significationem aptamus: ascendimus, quando eamdem multiplicitatem visibilium figurationum ad intelligentiam simplicis veritatis exponendo resolvimus.
Sequitur: « Unum autem, etc. » O Timothee, priusquam de visibilibus formationibus angelorum tractemus, unum sit tibi praecognitum, ut primum illud cognoscas. Quid est illud? hoc scilicet ut cognoscas. « Quomodo sacrae discretiones formatarum imaginum, » id est quomodo sacrae Scripturae discretae in imaginibus, quas formant de ipsis, angelis, « significant, et repraesentant easdem dispositiones, » id est ordines « coelestium essentiarum. » Aliquando inferiores ut « ordinantes, et iterum » easdem ut « ordinatas » a superioribus: in quo significant quodammodo eas medias esse, et inferiores habere quos ordinent, et superiores a quibus ordinentur. « Et rursum aliquando significant etiam novissimas dispositiones ut ordinantes, et primas ut ordinatas: » quod tamen mirum videtur, cum nec illae inferiores habeant quos ordinent, nec istae superiores a quibus ordinentur. In quo tamen datur intelligi, quod supremae etsi alios supra se non habent angelos, a quibus ordinentur, habent tamen Deum, a quo ordinantur et sanctificantur. Et novissimae iterum, etsi non habent angelos sub se quos ordinent, habent tamen homines, qui ordinantur, et disponuntur, et sanctificantur ab ipsis. Vel certe in hoc, quod supremi ordinati, et novissimi ordinantes introducuntur, significatur, quod in ipsis alii ab aliis differunt: et sunt in superioribus quidam inferiores, qui ab aliis tamen in eodem ordine constitutis ad aliquid ordinentur et inferioribus quidam superiores, qui alios in eodem ordine collocatos ad aliquid ordinent. Et hoc est quod sequitur: Quia ipsa eloquia significant easdem scilicet dispositiones, primas, et medias, et ultimas habentes virtutes. Sicut jam superius dictum est, unamquamque dispositionem habere in personis, et unamquamque personam in proprietatibus, ita, inquit, discretiones formationum sacrarum repraesentant primos, et medios, et ultimos spiritus in eodem ordine, et primas, et medias, et ultimas virtutes in eadem persona; « nulla » tamen « in hoc inordinata ratione introducta, secundum modum hujusmodi reserationum, » id est expositionum. Si enim hoc modo intelligitur sicut nos superius exposuimus, nihil inconvenientis est in hac repraesentatione. Et bene dico in hac repraesentatione, qua iidem et ordinantes et ordinati introducuntur, nullam inconvenientiam esse, quia confusio, sive transpositio nulla rectae dispositionis est ibi, cum ab aliis ordinati, et alios ordinantes introducantur. Si vero respectu eorumdem ordinantes et ordinati dicerentur, inconveniens esset, hoc est, quod dicit: « Si quidem diceremus quasdam, » subaudi dispositiones, utpote medias, « ordinari a prioribus; » et deinde ipsas « priores ordinantes » sive ordinatrices « earumdem » scilicet mediarum, « et iterum » per eas medias « ordinantes » sive ordinatrices « ultimarum: » si, inquit, illas priores ordinatrices mediarum, et ultimarum converso ordine « ordinari diceremus ab ipsis illis ordinatis: vere res interposita esset commista inordinatione, et confusione multa; » quia ordinatum non esset aliquos ordinari ab iis, quos ordinant. « Si vero easdem, » diverso respectu, « ordinare et ordinari dicimus; non tamen earumdem » ordinatrices, a quibus ordinantur, « aut ab eisdem ordinari, » quas ordinant; « sed eas singulas, » id est discretas sine confusione reciprocationis permanentes « ordinari quidem a prioribus, ordinare autem novissimas, » nullum inconveniens est. Et secundum hoc fortassis « non inconsequenter, » id est non inconvenienter « aliquis dixerit sacrefactas formas, quae sunt in eloquiis, aliquando posse et pulchre, et vere, » id est convenienter et veraciter « circumdari, » id est aptari « easdem et primis, et mediis, et ultimis virtutibus. »
Sequitur: « Et sursum igitur, etc. » Ac si diceret: Quandoquidem aliquis veraciter dicere potest easdem formas convenienter aptari primis, et mediis, et ultimis virtutibus. Igitur ipse ille, qui hoc dixerit, non falso coadunabit, id est communiter attribuet omnibus coelestibus essentiis: et sursum extendi per dilectionem Dei, et in seipsis firmari per custodiam sui et sub se progredi per dilectionem proximi, hoc est, quod dicit: « Sursum conversibiliter [ convertibiliter ] extendi, » scilicet per dilectionem Dei, « et erga seipsas firmiter convolvi, » id est constringi et ambiri: constringi, ne bonum effluat; ambiri, ne malum influat. In quo scilicet quia convolvuntur erga seipsas, « custoditivae existunt propriarum virtutum, » id est proprias virtutes custodiunt. Hoc itaque, id est sursum extendi, et in se convolvi, « et esse eas in participatione virtutis, » subaudit paratas, « provide, » hoc est, intente sive devote « erga venientia consociabili processione. » Haec ergo tria communiter aliquis attribuet vere omnibus « essentiis coelestibus, » scilicet quod sursum extenduntur per dilectionem Dei, et quod erga se convolvuntur per custodiam sui, et quod paratae sunt provide, et intente, et devote ad participandam virtutem suam erga venientia ad se per amorem socialem procedentes, et ultro se offerentes ad dilectionem socialem. Haec igitur omnia communiter omnibus attribui possunt: « Etsi, » id est quamvis, « aliis quidem superposite et universaliter, » id est excellenter et plene conveniant, ut « saepe jam dictum est; aliis vero particulariter et subjecte. »
Sequitur: « Inchoandum autem ratione, » etc. Ac si diceret: Quandoquidem de formationibus angelicis tractandum est, ergo in primis inchoandum est ratione, id est rationabiliter « et quaerendum in prima, » ipsarum « formarum discretione, » quare « theologia invenitur honorans ignitam sacram descriptionem, » id est, formationem, in qua ignis species ad significationem proponitur, « fere ultra omnes alias descriptiones. » Raro enim invenitur aliqua species visibilis (si tamen invenitur) excellentiorem habens ad invisibilia demonstrationem. « Invenies ergo eam, » scilicet theologiam « non solum rotas igneas formantem » ipsorum invisibilium significationi, « sed et animalia ignita, et viros quasi ignem fulgurantes; » et invenies etiam ipsam theologiam « circumponentem cumulos carbonum ignis circa eas coelestes essentias, » et describentem etiam « flumina igne flagrantia cum immensurabili sonitu. » Et non solum hoc: « Sed etiam thronos igneos ait, » scilicet ipsa theologia, in coelo esse; et ait etiam « ipsos excelsissimos seraphim ex cognominatione significare coelitus ardentes, et distribuit » etiam « ipsis » seraphim « ignis proprietatem et operationem. Et, » ut breviter dicam, « omnino sursum, et deorsum, ubique honorat selectim, » id est specialiter ignitam facturam formarum.
Sequitur: « Ergo igneum, » etc. Ac si diceret: Quandoquidem theologia in tantum veneratur igneam formationem: « Ergo, » judico ego « igneum significare deiformissimum coelestium animorum, » id est illam virtutem, quae est in illis deiformissima. Et merito, quia « ipsi theologi saepe describunt in igne, » id est in ignis specie, et figura etiam ipsam « superessentialem, et informem essentiam » divinitatis: quae et superessentialis est per majestatem, et informis per incomprehensibilitatem. Describunt dico in igne « tanquam habente multas imagines divinae proprietatis, quantum in » rebus « visibilibus » haberi potest imago divinae proprietatis. Ita tamen dico « si fas est dicere, » quod divina proprietas aliquam similitudinem habeat, quae valde incomprehensibilis est et invisibilis.
Sequitur: « Ignis enim, » etc. Nunc ingreditur proprietates ignis describere, in quibus ejus naturam, et qualitatem, et potentiam mirabilem ostendit, atque significationem excellentem demonstrat. « Ignis enim, » inquit, « sensibilis est. Sic quidem dicendum est, » scilicet quod sit sensibilis. Hoc adjungit idcirco: Quia aliquibus fortassis videri poterat, propterea quod natura ignis nonnisi in subjecta materia sensu percipitur, ignem omnino corpus non esse. Dicit ergo, quod ignis vere sensibilis est, et corpus quamvis longe excellentius et subtilius omnibus aliis rebus corporalibus, et naturae spirituali proximum, ac per hoc longe dissimilius cunctis aliis effectum suum demonstrans. « Ignis enim in omnibus, et per omnia clare venit, et » tamen « removetur ab omnibus. » Prope est per praesentiam; longe est per excellentiam. In omnibus est quia visibilem se praestat per illuminationem, et longe est ab omnibus; quia perceptibilem se non praebet per discretam substantiae suae perceptionem. Hoc est, quod sequitur: Et « lucidus simul est, et quasi occultus. » Lucidus enim est, quia in subjecta materia percipitur; occultus, quia in sua essentia corporaliter non videtur. « Incognitus » est « ipse per seipsum, non accumbente materia; » quia sine subjecta materia, ut dictum est, percipi non potest: « in qua » videlicet materia « propriam manifestat actionem. » Ex quo quodammodo magis incorporeus esse videtur; quia praeter subjectam materiam ad sensum non venit. Unde videtur ignis quodammodo medius esse inter invisibilia et visibilia? inquantum illis approximat incorporeus, et corporeus inquantum his appropinquat. Est etiam immensurabilis, quia in infinitum excrescit, et quantum materia subjecta sufficit, ipse non deficit, et est invisibilis, quia in sua pura substantia extra subjectam materiam non videtur. Est etiam « per seipsum potens simul omnium, » scilicet rerum, « et potens » etiam « omnium, quaecunque in eis » videlicet rebus « fiunt ad actionem propriam. In igne siquidem primus motus corporeus est, qui omnia alia movet, et ipse ab alio non movetur. Propterea quidquid in omnibus agitur, non ipsorum proprium est, in quibus fit, sed ipsius potius, per quem fit.
Sequitur: « Mobilis tradens seipsum omnibus quoquo modo proximantibus. » Quia enim per se movetur proprio motu, diffundit se in omnia, unumquodque movens secundum quod ei approximat, id est secundum quod plus vel minus mobile invenitur. Est etiam « renovativus » omnium, quia renovat veterascentia, ne omnino deficiant, et in nihilum eant. Videmus enim per singulos annos quomodo ignis naturam innovat, quando ea quae hiemali algore senuerant, verno calore calefacta reviviscunt. In hoc ergo ipse ignis « custodia » est « naturae; » quia naturam custodit; ne omnino esse desinat, si semper defectum pateretur, et nunquam repararetur. Est etiam « illuminativus, » quia illuminat omnia, « circumvelatis splendoribus. » Splendores siquidem ejus ad illuminationem foris emicant, sed circumvelantur quando rursum se ad secretum naturae suae reducti occultant. Propterea ergo est « incomprehensibilis, » quia foris quidem effusus sensus percipitur, sed introrsum subductus non comprehenditur. Est etiam « clarus, » manifeste apparens, et « discretus » diversa distinguens. Et est « resiliens, » quia deorsum pascitur, et sursum movetur. Inferiora ardore apprehendens, sed ab ipsius levitate propria ad alta resiliens.
Propterea sequitur: « Sursum ferens, » quia pondere carons summa petit, « et acute means, » quia propria virtutis motu cuncta penetrat, « et excelsus » quia supereminet universis; quia quidquid corporeum praeter ipsum est, natura sub ipso est: « Non recepturus contumeliam minorationis; » quia, sicut cum effunditur non augetur, si cum recipitur non minoratur, neque, in eo quod augmentum accipere videtur capiens gloriam, neque, in eo quod minorari putatur passus contumeliam, quia quod est in se semper totus est. Est etiam « semper motus, » id est habens motum, et est « per seipsum motus, » quia motus, quem habet, ab alio non est; et in eo quod se movet, alia omnia motum habentia movet; et ideo est « movens alterum » et est « comprehendens » ipse « incomprehensus. » Omnem enim materiam virtute propria commutans utendo, et consumendo in se trahit, et a nullo corpore tenetur, cum consumpto eo, quod exurit, in semetipsum revertitur. Est igitur « non indigens alterius, » quia per subjectam materiam, in qua ardet, non tam tenetur, ut sit, quam tenetur, ut ibi sit; et si crescere videatur ex ipsa, non accipit ex ipsa incrementi substantiam, quamvis ex ipsa crescendi in ipsa causam sumat, quia non fit major in se, sed in ipsa magis. Idcirco ait, quod est « latenter crescens a seipso, » quia quantum ad manifestum ab ipsa subjecta materia crescere videtur; sed rei veritate a seipso crescit, non ut in se major sit, sed ut in ipsa materia magis sit: propterea incrementum quidem a seipso accipit, cum crescere videtur in res subjectas « manifestans tantummodo suimet magnitudinem ad illas materias, » in quibus est, hoc est, ita crescit in materia, quam suscipit, id est apprehendit, ut in ea quidem major appareat, sed tamen in semetipso major non sit. Non enim magnitudinem ibi accipit, sed ostendit, manifestans ibi aliquando, quod in se habet semper. Est etiam « activus, » et « potens, » quia potenter agit, atque movetur, cuncta obstantia destruens; et est « simul omnibus praesens invisibiliter. » In quibusdam enim rebus videtur tantummodo, sed omnibus invisibiliter praesens habetur: quod apparet ex eo quod aliquando offensione et concursu corporum sine attritione inde etiam excutitur ubi non esse videbatur. « Neglectus » quidem, et non motus, sive quietus permanens, « non esse putatur; attritu autem » sive attritione, provocatus, et commotus « quasi quadam vindicta subito relucet » exsiliens, et in ea quae corripuerit desaeviens: quod tamen « connaturaliter et proprie, » id est ex propria virtute et potentia facit. « Et iterum incomprehensibiliter impalpabilis, » cum relabitur, a sensu incomprehensibilis manet: « non minutus » exstinctione, sicut nec auctus accensione. Quod totum facit « in omnibus » rebus, « ditissimis suimet traditionibus; » quia quidquid ex se rebus subjectis ad aliquam virtutem tradit, in se minus non habet, semper plenus persistens. Istas igitur ignis proprietates enumeravi, et fortassis « multas alias inveniet quis ignis proprietates, pulchras » scilicet similitudines « divinae operationis: ut, » hoc est, sicut « in sensibilibus imaginibus, » scilicet similitudo illius esse potest. Et ideo « theosophi, hoc scientes, » id est tantam excellentiam ignis « conformant, » vel figurant « coelestes essentias ex igne: significantes » per hoc « deiforme earum, et Dei imitabile, » quod in eis est « quantum possibile » est haberi. Et non solum ex igne conformant eas, « sed etiam describunt eas humaniformes, » id est in humana forma, « propter intellectuale, » vel rationale eorum, id est rationalitatem eorum, sicut homo solus inter omnia visibilia rationalis invenitur. Similiter in humana forma describunt eas, propter « intuitivas, » id est contemplativas « virtutes » eorum, quas habent sursum habendo sese, sicut homo solus inter omnia animantia erectum habet vultum in superna: « et » describunt etiam eas in humana forma propter ipsius « figurae » humanae « rectum, » id est rectitudinem, quia erecta est statura humana, non prona sicut aliorum animantium; « et » propter « luculentum, » id est clarum et evidens, sine insigne ipsius figurae humanae; quia ex ipsa erectione sua magis evidentem praestat, et venustiorem aspectum; « et » propter « principale, et regale, » quod ipsi homini datum est « secundum naturam, » ut principetur et dominetur caeteris creaturis; et propter « minimum secundum sensum quantum ad reliquas virtutes irrationalium animalium, » id est quia homo minus in sensu corporali viget, quam caetera animantia: quae in vi sentiendi majorem ipso virtutem acceperunt. Propter minimum quidem in sensu: et propter Omnipotens in virtute, vel propter « potens » omni virtute « secundum intellectus magnitudinem et secundum rationalem scientiam continuitate » permanentem, « et propter liberum, et potentissimum » quod in eo est « secundum naturam animae. » Propter hoc enim in forma humana angelus describitur; quia homo quanto minus sensu viget, ubi a bestiis superatur, tanto potentior est ratione, et intelligentia, et libertate naturalis arbitrii, ubi angelis assimilatur.
« Est autem, » etc. Ac si diceret: Non solum propter haec, quae dixi, convenienter humana forma angelis per significationem aptatur, sed etiam « est, » hoc est, contingit « invenire coelestes virtutes per singula nostrae corporalis multiplicis partitionis. » In singulis enim partibus humani corporis per mysticam significationem inveniri possunt spirituales virtutes; quia omnia, quae visibiliter facta sunt, aliquam ad invisibilia habent significationem. Ita possunt recte considerantes ex visibilibus invisibilia perpendere. Unde contingit id invenire, « dicentes, » id est eos qui dicunt « ipsum clarissimum respectum, » qui homini datus est « ad divina luminaria, » utpote solem, et lunam, et stellas « significare conspectivas virtutes, » id est contemplativas, quae sunt in rationabilibus. Similiter dicentes adhuc ipsum respectum exterioris intuitus significare « susceptionem » quamdam « divinarum illuminationum, teneram, » id est facile sentientem et liquidam, id est clare perspicientem, « et non repercussam, » id est efficaciter comprehendentem, « sed acute mobilem, » quia non repercussam; « puram, » quia liquidam; « plenam impassibiliter, » quia teneram. Ita quidem de visu corporali dicentes: « Olfactum vero, » corporalium « discretivas virtutes, » dicentes significare « illud receptivum distributionis, » sive donationis, sive effusionis gratiae spiritualis « suave olentis super intellectum. » Receptivum dico, quantum possibile est esse receptivum; « et eorum quae sic non sunt, » id est eorum quae non suaviter olent; « discretivum per scientiam, et omnino refugitivum. » Hoc est, olfactum dicunt significare specialiter vim illam sive virtutem animae, quae spiritualiter discernit inter ea, quae spiritualiter bene olent, et quae non; et bene olentia appetit, male vero olentia refugit. « Aurium vero virtutes » dicunt significare « illud, » quod in anima est « particeps; et gnosticum, » id est cognitivum et susceptivum divinae inspirationis. « Gustativas, » etc. Idem dicit, hoc est, gustativas virtutes dicunt significare « plenitudinem invisibilium, et divinarum escarum, » quibus coelestes essentiae reficiuntur; significare etiam « susceptivum promotuum alentium, id est illud quod eis suscipit alentes promotus, hoc est, nutrientia incrementa. Tactivas vero virtutes, » dicunt significare illud, quod in anima est, « discretivum per scientiam convenientis, aut nocentis. Palpebras deinde, et supercilia » dicunt significare « custoditivum intelligentiae divinarum visionum; juvenilem vero, et adultam aetatem » dicunt significare « illud, » quod in anima est « vitalis virtutis semper innovantis » eam. « Dentes autem, » quibus cibus dividitur, et comminuitur, et in corpus nutriendum trajicitur, dicunt significare « divisivum nutrientis perfectionis inditae, » vel insitae ipsi rationali spiritui. « Unaquaeque enim essentia intellectualis uniformem intelligentiam donatam sibi a diviniore essentia » quasi cibum integrum « provida virtute dividit et multiplicat: » comminuens, et adaptans « ad ductricem analogiam inferioris, » hoc est, ad mensuram, per quam traduci possit ad participationem inferioris scientiae. Nisi enim illud, quod magnum accipit ad mensuram comminueret, nequaquam ad inferioris intelligentiae participationem transire valeret. « Humeros autem, et brachia, et item manus » dicunt significare « factivum, et operativum, et activum. Cor vero » dicunt « symbolum esse, » id est figuram, « deiformis vitae, » seminantis, vel spargentis, sive diffundentis « propriam vitalem virtutem in ea, quae praeintellecta sunt: » sicut cor motum diffundit vitalem ad membra caetera. Propterea dicunt cor esse in Deo, sive in rationali spiritu illam virtutem, a qua diffunditur gratia vitalis in alios, qui praevisi sunt a Deo, ut illam accipiant. Illis enim tantum datur, qui ad illam accipiendam praevisi sunt, et praedestinati ad vitam. « Pectora iterum » dicunt « significare durum, et firmum: et custoditivum » illius « vivificae distributionis a corde » procedentis, utpote « a supposito » ipsi pectori, quia cor pectori suppositum est, ut ipso muniatur et custodiatur. « Dorsa vero, » dicunt significare « continuum » id est continuationem « cunctarum fertilium virtutum; » quia, sicut in dorso spina spinae copulata est, ita in virtutibus una alteri cohaeret. « Pedes autem » dicunt significare « mobile, et velox, et cursile motionis semper euntis in divina. Propter quod » quia velocem motum habent, « theologia pedes sanctorum intellectuum pennatos figuravit. » Et merito, quia « pennatum significant anagogicam, » id est, sursum ducentem « velocitatem: » et significat etiam « coeleste activum, » id est coelestem actionem, vel impulsionem, sive promotionem itineris, quod est sursum versus: et significat etiam « remotum, » id est remotionem, « ab omni humili, » id est humilitate, vel abjectione, sive depressione: quod « remotum » in eis est « per sursum ferens, » quia in eo quod sursum feruntur ab omnibus, quae in imo sunt, removentur. Ipsa vero pennarum levitas significat nihil terrenum aut ponderosum in eis esse, « sed totum ascendens in excelsum munde, et sine gravitate. Nudum quoque, et discalceatum, » quod eis attribuitur, significat « demissum » eorum, « et absolutum, et inmensurabile, et purum ab » omni « appositione eorum, quae extra sunt, » hoc est, quod nudi, et discalceati describuntur angeli, significat quod « ab » omni « appositione, » sive conjunctione « eorum, quae extra sunt, » id est visibilium, demissi sunt, id est laxati, et absoluti, et puri, ac per hoc immensurabiles. Quo enim minus corporea commistione, vel appositione coarctantur, eo amplius per puritatem intelligentiae immensurabiliter dilatantur. Significat etiam « nudum, et discalceatum assimilativum eorum ad divinam simplicitatem, quantum possibile est, » quod a corporea admistione puri ex duplici substantia non subsistunt. Qua sententia feriuntur, qui angelos corpora habere dicunt. Auctor quippe ab omni appositione eorum, quae extra sunt puros esse testatur et per nudam ac puram essentiam suam, in qua subsistunt, divinam simplicitatem imitari.
Sequitur: « Sed quoniam iterum, » etc. Ac si diceret: Dixi, quod divina Scriptura in eo quod angelos nudos describit, puritatem ac simplicitatem eorum significat. Sed quoniam iterum ipsa sophia, quae et simpla est per veritatem, et multum varia per diversitatem formationum, « quoniam, » inquam, ipsa talis « sophia iterum et nudos vestit, et vasa quaedam » id est instrumenta « dat ipsis circumferre: age, » id est eia, « aperiamus, secundum quod nobis possibile est, sacros amictus coelestium animorum et organa, » id est instrumenta; quia, sicut dictum est, et vestitu describuntur, et vasa quaedam, sive organa eis in ipsa mystica descriptione circumferenda tribuuntur. Et bene dico aperiamus quid haec significent, quia significativa sunt omnia. In primis ergo « claram quidem vestem et igneam, » quae eis attribuitur, « existimo significare deiforme, » quod in eis est, « juxta ignis imaginem, » quae similitudo est deiformitatis, « et luculentum, id est clarum existimo eis attribui, propter quietes, » quae sunt « in coelo, ubi lumen est, » sed non quodlibet lumen, sed « omnino invisibile. » (Ita enim dicendum est, quod omnino sit invisibile lumen illud quod ibi est) « aut intellectualiter illuminans, » sicut in Deo, « aut intellectualiter illuminatum, » sicut in angelis. « Sacerdotalem vero vestem, » existimo significare « ductivum, » vel ducatum, sive directionem « ad divina et mystica speculamina, » et significare « votum totius vitae. » In sacerdotali namque veste significatur, quod duces sunt ad divina, mystica speculamina, id est ad contemplationes divinas et mysticas, subjectos erudientes ad cognitionem, et quod illorum vitam Deo dedicant exhortantes, et confirmantes boni operis devotionem. « Zonas quoque » dicunt significare « custoditivum ipsarum fecundarum virtutum: » et significare « habitum congregantem eas » scilicet virtutes, « converti unite in seipsum, et circumferri circulariter circa seipsum, cum facultate carente casu a similitudine naturae. » Sensus est: Quod zona quae lumbos et umbilicum, in quibus est seminativum propagationis, ambit et constringit, significat custodiam fecundarum virtutum: quae custodia ipsas virtutes ambit, et custodit, vel constringit, ne in sua multiplicatione extra metas justitiae relaxentur, aut diffluant. Significatur etiam in ipsa zona, in eo quod corpus ambiendo more circuli in seipsum convertitur, et unitur: quod habitus virtutum ipsas virtutes in unum congregans, ne diffluant sive ab unitate concordiae recedant; quod ille, inquam, habitus circa seipsum circulariter circumflectitur per cohaerentiam universorum et per mutuam ipsarum virtutum considerationem: circumflectitur dico cum facilitate, quia facilis propter similitudinem et concordiam de virtute in virtutem progressio fit: quae facilitas casu caret a similitudine naturae. Virtutum enim progressio, non corruptio, sed reparatio est naturae. « Virgas etiam, » sive sceptra dicunt significare, « regale et principale, et omnia recta definiens; » sicut virga recta est, et gestamen regium. « Tela vero, et secures, » quibus incidi, vel dividi, vel secari solent integra, dicunt significare « separativum dissimilitudinum, » hoc est illam vim, quae dissimilitudines separat, et inter bona ac mala discernit; « et » dicunt significare ipsum « discernentium acumen virtutum, » id est subtilitatem scilicet inspiciendo; « et efficax, et actuosum, » id est efficaciam agendi perficiendo: « Geometrica » autem « et tectonica vasa, » id est instrumenta mensurandi et aedificandi, dicunt significare « fundativum, et aedificativum, et perfectivum, et quaecunque sunt alia providentiae reducentis, et convertentis secundorum. » Providentia enim primorum, et superiorum, quae secunda, et inferiora in melius convertit, et reducit, spiritale in eis aedificium fundat, et aedificat, et perficit. Cujus operis signa sunt vasa geometrica, et tectonica secundum corporalem speciem in visione formata.
Chapter 41 of 42