Expositio. (pars 2)
Sequitur: « Est autem, etc. » Ac si diceret: Ea quae secundum visibilium formam angelis attribuuntur, non solum signa sunt invisibilis virtutis eorum, sed significant etiam aliquando ea quae in nobis et circa nos aguntur. Hoc est quod dicit: « Est, » hoc est, contingit, « quando illa organa, » id est instrumenta, « quae acta sunt, » hoc est exhibita vel praesentia « a sanctis angelis, symbola sunt, » id est signa et demonstrationes « divinorum judiciorum, » quae in nos vel erga nos exercentur. « Aliis quidem » scilicet organis per significationem « declarantibus corrigentem disciplinam, » scilicet Dei, sicut virga, quae verberans videtur, « aut » declarantibus « punientem justitiam, » sicut secures et gladii. « Aliis vero » organis declarantibus « libertatem, » vel liberationem de angustia, « aut finem disciplinae, » id est correptionis, et poenae « aut resumptionem, » id est recuperationem « prioris beneficentiae, aut appositionem aliorum donorum » post priora data, « parvorum aut magnorum, sensibilium » sicut in corporalibus bonis, « aut invisibilium » sicut in spiritualibus. « Et, ut » universaliter dicam, « forsitan perspicax animus non dubitaret omnino, id est per omnia, pulchre adunare, » id est adaptare per significationem, « visibilia invisibilibus, » ut nihil scilicet ex omnibus visibilibus relinqueret, quod non aliquam ad invisibilia significationem habere demonstraret. Et merito: quia etiam « ipsos » scilicet angelos « ventos, nominari, » hoc est, illud etiam, quod ipsi angeli venti nominantur, « significat eorum velocitatem, et effectum eorum pervenientem in omnes res fere absque mora. » Et significat etiam motum eorum transvectivum « desursum in ea quae deorsum sunt, et » rursum ab iis, « quae deorsum sunt ad ea quae sursum sunt. » Quid autem motus ille hinc inde transvehat consequenter adjungit. « Motum » dico « erigentem secunda, » id est inferiora ad superiorem celsitudinem, « et moventem prima, » id est superiora « ad communicativam, et providam minorum processionem, » id est ut procedant ad minora, id est inferiora, providere eis, et communicare eis virtutem suam.
Sequitur: « Dicet autem fortassis quis, » etc. Dixerat superius angelos ventos nominari propter velocitatem suam; nunc subjungit, quod fortassis aliquis dicere poterit, quod venti nominantur propter divinam similitudinem; quia et ventus secundum aliquid divinae operationis formam, et imaginem habet, sicut in alia theologia de quaternaria dijudicatione, id est de quatuor elementorum significatione per plura exempla, aut argumenta se demonstrasse testatur: quod opus apud nos non habetur. « Dicet, inquit, fortassis quis, id est aliquis, ventosam cognominationem aerii spiritus, significare » non solum velocitatem, sed etiam « deiforme, » id est deiformitatem coelestium spirituum. « Habet enim etiam hoc » (subauditur elementum) in se « et imaginem, et formam divinae operationis, » ut, hoc est, sicut per plura videlicet exempla demonstratur « in symbolica theologia, » id est in theologia, quae de symbolis, id est de figuris et similitudinibus visibilibus demonstratur: dico « per tetrasticam, » id est quaternariam « dijudicationem, » ubi per singula quatuor elementa ostenditur, qualiter visibilia invisibilium, et similitudines sunt et signa. Secundum illam igitur dijudicationem demonstratum est, quomodo hoc elementum, id est ventus divinae operationis et imaginem et formam habet. In quo autem habeat hanc imaginem et formam, subjungit: « Secundum capacitatem naturae suae motivam, et gignentem, et velocem, et potentem, » quia motus aer motum et incrementum rebus subjicit, et velociter currens extrinsecus potenter, sive violenter impellit « et secundum ignotum nobis, et invisibile latibulum moventium principiorum et consummationum. » Ventus enim motus foras ad sensum venit; sed principium et finem motus ejus sensus non deprehendit. Unde scriptum est: « Qui producit ventos de thesauris suis (Psal. CXXXIV). » Ventos siquidem de thesauris producere, est et de occultis et latentibus causis spiramina ventorum per manifestam agitationem ad sensum proferre. Secundum hanc similitudinem etiam Creator spiritus, universis occulte praesidens et invisibilis permanens, cuncta movet et promovet sua virtute; et videntur quae moventur, at qui movet non videtur; potens in faciendo, velox in perficiendo; cujus opera quidem foris cernuntur, sed ignotum et invisibile latibulum primarum causarum et principiorum moventium opera ipsa ad effectum, non penetratur. Similiter et consummationum ignotum latibulum non penetratur; quia, cum quid ad effectum movetur, illud quidem, quod fit, cernimus; sed unde sic fiat, vel ad quid fiat, non videmus. Hoc est quod in visione seraphim, caput et pedes contegunt in solio sedentis, quia divinae operationis media, quae in tempore aguntur, cernimus; quae autem ante tempora fuerunt prima, et quae post tempora ultima futura sunt, investigare non possumus, quia latibulum moventium principiorum, et consummationum, invisibilis nobis est et ignorum. Similiter et quando spiritus ad cor venit, sentitur quidem in eo quod percipitur. « Unde » autem « veniat, aut quo vadat, » non investigatur. Unde venit, principium est; quo vadit, consummatio et finis. « Sed nescis, » inquit, « unde venit, aut quo vadit, » quia et principii, et finis simul latibulum ignotum et invisibile est. Propterea nescis unde veniat, quia meritum in te non invenis, pro quo te gratiam dicas. Nescis quo vadit, quia ex percepto dono ad quem fidem pervenias, non intelligis. Secundum haec itaque omnis ventus divinae operationis imaginem habet et formam.
Sequitur « Sed et nubis, » etc. Non solum, inquit, theologia angelos ventos nominat, « sed etiam speciem nubis circumformat, vel aptas ipsis: nubes eos vocando, significans per hoc sacros intellectus super repletos supermundane, » id est spiritualiter, « occulti luminis, » id est invisibilis charitatis: illos dico « accipientes pompose, » id est excellenter « primam manifestationem » ipsius luminis in prima apparitione ipsius, quia primum eis monstratur, et excellenter ab eis percipitur: ideo sunt ipsi « accipientes primam manifestationem ejus pompose, » et gloriose, et sunt etiam distribuentes ipsam scilicet manifestationem « in ea, quae secunda post eos; distribuentes eis illam lucide, » id est clare « et proportionaliter, » id est secundum uniuscujusque mensuram. Sic et nubes primum lumen solis suscipiunt, deinde illud ex ipsis resplendens in subjecta diffundunt. Et ideo etiam angeli nubes dicuntur, quia « in eis subsistit generale, et vivificum, et activum, et perfectivum, juxta intellectualem conceptionem imbrium » spiritualium. Sicut nubes, quae per effusionem imbrium terram fecundantes rebus ex ea nascentibus tribuunt vim gignendi, et vivificationis, et augmenti perfectionis. Sic ergo nubes dicuntur, propter hujusmodi imbrium conceptionem, dico « evocantem, » sive provocantem, vel elicientem « in vitales partus » excipientem sinum, id est terram, quae imbres sinu suo excipit: « evocantem » dico, « humidis pluviis, » id est per pluvias humidas. « Per pluvias enim terram provocat nutriendo ad vitales partus procreandos.
Sequitur: « Ipsa etiam, » etc. Ac si diceret: Non solum in specie nubis ipsa theologia angelos describit, « sed etiam speciem aeris, et electri, et multicolorum lapidum circumponit ipsa per » significationem « coelestibus essentiis. » Et recte. Nam « electrum » quidem utpote « auriforme, simul et argenteum significat, » utpote in auro, splendorem « imputribilem, et simul largum, et non minutum, et incontaminatum, » sicut aurum non aeruginat aliquando, sed « splendorem » purum habet, atque perpetuum. « Et » significat etiam utpote « in argento, claritatem apertam, et luciformem, et coelestem, » sicut argentum nitidum est et lucens. Sic ergo electrum secundum utramque speciem, auri scilicet et argenti significat nitidum et fulgidum, id est clarum et igneum, quia superna sapientia, quae in illis spiritibus lucet, et clara est per cognitionem, et ignea per dilectionem. Hoc ergo per electri speciem in supernis spiritibus significatur « In aere autem attribuendum » est eis « aut igneum aut auriforme, secundum rationes » jam « traditas, » in expositione scilicet electri, ubi secundum aliquid similis species invenitur. « Lapidum vero multicolores species existimandum est significare aut luciforme quasi albas, » id est sicut albae scilicet species significant, « aut auriforme, quasi rubras, aut juvenile et novum, quasi pallidas. » Et, ut breviter dicam, « per singulas species invenies anagogicam, id est spiritualem dijudicationem typicarum, » id est figurativarum imaginum. « Sed quoniam quidem haec secundum virtutem nostram a nobis dicta esse sufficienter arbitror, ideo transeundum » est nunc « in sanctam reserationem, » id est expositionem « sacrefiguratae bestialis formationis coelestium animorum, ut scilicet exponamus bestiales formas, quae sacrefiguratae sunt coelestibus animis ad significandos ipsos. Leonem enim censendum est significare principale, et robustum, et indomitum, » quod in illis spiritualiter consistit, et significare etiam « assimilativum intellectualium vestigiorum » pergentium « ad abditum, » id est secretum « ineffabilis divinitatis. » Quae vestigia, ut, id est sicut virtus, id est res spiritualis potest, imitantur vestigia leonis, quia sicut leo vestigia sua cauda delet et quodammodo planum, quod pede impresserat, reformat et restituit, ut occultus sit incessus ejus, ita invisibilis gressus coelestium spirituum quodammodo formatur, « itinere suo in semet restituto, » id est ad priorem statum reducto, et in planum reducto, deletis vestigiorum signis « circumvelamine, id est per circumvelamen; et, ut ita fortassis potius mystice dicatur, restituit in itinere pomposo amictu, » id est insigni, vel excellenti, sive splendido et glorioso amictu proveniente eis « secundum divinam illuminationem. » Pergentibus enim introrsum ad secretum divinitatis lumen contemplandum ex superveniente splendore vestigia delentur; quia omne quod prius per cognitionem inhaerebat, a memoria tergitur, cum concupiscentibus animis desiderata claritas manifestatur. Hinc est quod Paulus dicit: « Unum, quae quidem retro sunt obliviscens, in ea, quae anteriora sunt, me extendo. » Quasi ergo deletis vestigiis incedere est, deleta ab animo omnium imagitionum cogitatione in incircumpscritum lumen contemplandum mente proficisci. Illic quippe intellectus, dum supervenientis claritatis splendore circumdatur, quasi quodam amictu tectus, quidquid praeter illud lumen in semetipso est, etiam ipse videre non potest. Haec ergo omnia leonis formam significare existimandum est. « Ipsam vero bovis » (subauditur formam) existimandum est significare « firmum et novum, » et revocans vel renovans, « et reparans intellectuales sulcos in susceptionem coelestium, et gignentium imbrium; et » significare etiam « custoditivum et fortissimum. » Quia enim bos firmiter pedem figit, firmitatem et stabilitatem immutabilitatis significat. In hoc autem, quod terram sulcans revocat eam, et renovat ad susceptionem coelestium imbrium quibus ad gignendum fecundatur, significat interiorem novitatem, qua mens temperatur et adaptatur ad susceptionem coelestis gratiae, quae fecundata, germina virtutum profert. In hoc ergo, quod bos fortitudine cervicis eminet, et jugum portans custodit, significatur custodia mentis, qua in omni actu in sui custodia sine defectu perseverat. « Ipsam dehinc aquilae » (subaudi formam) existimandum est significare « regale, » quia caeteris avibus praeeminet; « et altiferum, » quia volatu in altum se fert; « et citivolum, » quia cito volat; « et ad potentificum alimentum, acutum et sobrium, » quia in sublimi volans alimentum suum acute prospicit, sobrie appetit, potenter rapit. Significat etiam forma aquilae, « agile, » quia ad se movendum expedita est; « et » significat « bene machinatum, » quia in motu suo convenienter se coaptat; « et » significat etiam contemplativum « ad radium divini solis copiosum, et multolucentem, » id est multum lucentem, una dictio. « Contemplativum » dico, « desiderio, » id est per desiderium « virtutum inspeculativarum, » id est intus vel interiora speculantium: et contemplationem dico « sanis obtutibus et immediate, et recte, et inflexibiliter, » sicut aquila irreverberatis oculis radium solis intuetur. Haec igitur omnia in contemplativis spiritibus formam aquilae existimandum est significare. « Illam vero equorum, » subaudi formam existimandum est significare « obediens, et frenabile, et album quidem, » id est albam formam existimandum est significare « obediens, et frenabile, et album quidem, » id est albam formam existimandum est significare « vere lucidum, et quasi maxime cognatissimum divini luminis. Eorum autem, » scilicet equorum, « qui nigri sunt, » formam existimandum est significare « abditum, » id est occultum incomprehensibilitatis scilicet divinae, sicut niger color tenebrosus est, et visum repellit. « Rubrum vero » colorem existimandum est significare « igneum et activum, » quia fervorem innuit bonae voluntatis, quae in opere exercetur. « Commistorum quoque » (subaudi equorum) « ex albo et nigro » colore, existimandum est significare « conjunctivum extremorum cum perfectiva virtute: » quae sociat per charitatem « prima secundis, et secunda primis convertibiliter, ac proinde connectens, » ut scilicet adinvicem per amorem mutuum et providentiam connectantur. Hoc itaque in supradictis formationibus intelligi potest. Et fortassis, « si non terminaremus sermonis commensurationem, » id est nisi hoc esset quod terminare volumus tali mensura sermonem, et amplius per singula exponenda non ire: et nisi etiam terminaremus omnes proprietates, « et omnes corporales conformationes » supradictorum animalium « per partes eorum » jam dictas, id est nisi per hoc quod ex parte jam de eis diximus, quidquid universaliter de ipsis dici potest, sive in interioribus proprietatibus, sive in exterioribus conformationibus una similitudine significare volumus: nisi hoc, inquam, esse quod per singula exponendo ire nolumus, « fortassis non incongrue adunassemus coelestibus virtutibus, » etiam furibundum, « secundum similitudines dissimiles, » sicut superius dictum est, quasdam dissimilitudines similes, quasdam vero dissimiles esse. Secundum hunc itaque modum non incongrue aptassemus « furibundum » coelestibus virtutibus « in ipsorum intellectualem fortitudinem » significandam: « cujus » scilicet fortitudinis « furor novissima imago est » quia videlicet per contrarium et de longe significat. « Ipsam vero concupiscentiam » irrationabilium, non incongrue aptassemus « in amorem divinum » significandum. « Et, ut universaliter dicamus » sicut summatim dicendum est, convenienter aptassemus « simul et omnes sensus, et omnes multiplices partes irrationabilium animalium, » ipsis scilicet spiritualibus per significationem sensus et partes dico « reducentes » nos significando « in immateriales, » id est spirituales « intelligentias, et uniformes virtutes essentiae coelestium; » quia per ea quae corporaliter et materialiter in sensibus et membris irrationalium animalium describuntur ad immaterialem, id est spiritualem intelligentiam earum virtutum quae uniformiter et pure in essentia sunt spiritualium excitamur. Possent multa alia dici, « sed sufficiunt sapientibus non solum haec ipsa » quae dicta sunt; « sed » etiam « unius significativae imaginis dijudicatio in declarationem proximarum, » id est similium imaginum « simili modo » faciendam. Et ideo « inspiciendum est etiam hoc » ipsos scilicet angelos « fluvios dictos fuisse, et rotas et currus connexos, » id est adaptatos per significationem « coelestibus essentiis, » vel inspiciendum est in coelestibus essentiis, dictos, id est nominatos fuisse fluvios, et rotas et currus connexos, id est copulatos et conjunctos ad invicem. Nam « ignea quidem flumina significant divinos promotus, » id est promotiones sive effusiones divinae gratiae « donantes » ipsis coelestibus essentiis « copiosam, » id est « non deficientem affluentiam, et nutrientes eas » vivifica fecunditate. Currus autem, » in quibus multa copulata pariter volvuntur, significant « conjunctivam societatem similitudinum, » quae sunt in ipsis, per quas concorditer uno assensu moventur ad omnia. « Rotae autem » cum sint quidem « pennatae, id est agiles; et cum sint euntes inconversibiliter, » id est sine retrogradatione, et inflexibiliter, id est sine deviatione, « in ea quae sunt ante conspectum, » id est anteriora, significant « virtutem operationis, earum » scilicet essentiarum: operationis dico exeuntis « per rectam et justam viam, » omnium simul earum essentiarum intellectuali rotatu, « supermundane, » id est spiritualiter « directo » in eamdem rectam viam, ut simul et concorditer propositum iter incedant, sine flexu, id est sine deviatione, « et recte, » id est sine retrogradatione. Hoc itaque rotae significant. Et non solum hoc, sed « est etiam, » id est contingit, vel convenit « per aliam anagogen, » id est spiritualem interpretationem, « dijudicare imaginariam descriptionem intellectualium rotarum. Vocitatum enim est eis, » scilicet angeli, « ut ait theologus, » id est propheta: « Gel, gel, gel. » Dicit enim Ezechiel quod apparentibus et currentibus rotis audiente ipso angelus eas volubiles appellavit. In hoc ergo vocitatum est et clamatum gel, sive eis, sive ab eis. « Significat autem hoc, » id est gel, « juxta Hebraicam vocem, revolutiones et revelationes. » Utriusque interpretationis causam subjungit: « Igneae siquidem et Deiformes rotae, revolutiones quidem habent circa idipsum optimum, motu semper mobili, » id est per motum semper mobilem. Quemadmodum circulus propterea in semetipsum revolvitur, quia circum unum et idem ipsum, id est centrum, semper movetur; sic spirituales rotae quasi in semetipsas revolvuntur, dum circa idipsum quod est optimum, id est Deum, quasi circa centrum suum contemplatione semper ipsum ambiendo moventur. Et ideo semper mobili motu moventur, quia et desiderium est inexstinguibile, et quod desideratur incomprehensibile. Propter haec omnia spirituales rotae revolutiones habent. « Revelationes vero » habent in manifestatione « secretorum, et in circumreductione subjectorum, » quia ad subjectos quidem descendunt, eos illuminando: sed iterum redeunt, ipsos per contemplationem ad superiora reducendo; et sic revelationes habent in « deductiva perfectione altarum illuminationum in ea quae subjecta sunt; » quia illuminationes quas ab alto suscipiunt ad perfectionem subjectorum deducunt, per quas eadem subjecta rursum ad superiora reducunt.
Sequitur: « Reliquus vero nobis, » etc. Post explanationem figurarum et descriptionum materialium, rursum ad interiora convertitur, gaudia angelorum novissimo contemplaturus. Et bene sermo de coelestibus gaudio terminatur, quia coelestium omnium gaudium finis est. « Reliquus nobis » est « in explanationem sermo de gaudio coelestium dispositionum, » quia hoc solum nunc restat ut de gaudio coelestium aliquem explanationis gratia sermonem faciamus. Et bene non simpliciter de gaudio, sed de gaudio coelestium sermonem restare dixit quia coelestes dispositiones « non sunt omnino acceptrices ejus passibilis delectationis quae secundum nos est, » sed « congaudere Deo dicuntur, » id est, gaudio divino simili gaudio gaudere, de « perditorum inventione, » sicut quando perdita ove reducta, et drachma inventa ad gratulandum invitantur. Et « juxta deiformem exsulationem » illam quae prodigo filio revertente in vitulo saginato figurata est et perfecta. Vel sic legi potest: Congaudere Deo dicuntur de perditorum inventione, non aliqua temporali et subito passibiliter exorta laetitia affecti, sed « juxta deiformem epulationem, » id est, delectationem et jucunditatem qua impassibiliter perfruuntur, aeternum Dei gaudium imitantes. Et « congaudere Deo dicuntur » secundum deiformitatem, « in providentia et salute redeuntium in Deum, » quia ad similitudinem Dei saluti provident redeuntium ad Deum. Dicuntur etiam congaudere Deo secundum « incorruptionis laetitiam, » id est, incorruptam, sive plene et perfecte dulcem laetitiam, cui nulla amaritudo mista est; et secundum illam « ineffabilem beneficentiam » divinae gratiae, per quam interna dulcedine effusa corda sancta reficit, « in cujus participatione, » id est, cujus scilicet dulcedinis vel beneficentiae participes « facti sunt; » et, id est etiam « sancti viri, per deificos adventus divinarum illuminationum, » desuper scilicet advenientium. « Tanta a me, » etc. Clausulam format in qua brevi recapitulatione finem narrationis constituit. « Tanta, » inquit, « a me dicta sunt de sanctis formationibus: » dicta dico « deficientia diligenti manifestatione, » hoc est, a diligenti manifestatione « earum, » scilicet formationum; quia ea quae a me dicta sunt minus sufficientia esse confiteor ad diligentem et perfectam manifestationem sanctarum formationum. Sed tamen quamvis ad hoc perfecta non sint, « perfecta » tamen sunt, « ut existimo, » ad aliud, scilicet « ad non remanendum nos humiliter in figurativis phantasiis, » id est, ad hoc ut erudiant nos, qualiter (omnino saltem) non remaneamus « humiliter, » id est, abjecte, « in figurativis phantasiis, » nihil aliud esse credentes quam quod secundum visibilium formationem scriptum invenimus. Sed eruditi potius a figurativis, ad eorum quae vera sunt cognitionem ascendamus. « Si autem et hoc dixeris, » tu aliquis, vel tu, Timothee, « quomodo » nos « non fecerimus » memoriam vel « mentionem omnium angelicarum virtutum » et « operationum » et « imaginum » quae « in eloquiis » inveniuntur: deinde, id est post illa quae diximus, « respondemus verum, » id est, « quod » verum est; et quod in ipsis quidem, scilcet virtutibus, aut operationibus, aut imaginibus, « quarum supermundanam, » id est, nimis altam « scientiam ignoravimus, alterum lucis ductorem desideramus docentem » nos, id est, ut doceat nos, et ducat ad lucem cognitionis. « Quaedam autem tanquam aequepotentia dictis, » id est aequalia et non majora: iis quae diximus, « praetermisimus; » tamen « commensurationi sermonis providentes, » id est providentes ne sermo noster mensuram suam transiret, et nimis diceremus, si vel hoc totum diceremus, quod dicere possemus. Similiter etiam « honorificantes secretum » quod « super nos, » est « silentio, » id est, silendo aut per silentium. Silentium enim secretum honorat, quia illi quod tacetur aliquando major reverentia exhibetur. Et tegenda sunt nonnunquam aliqua quae dici possent, ut semper supersit quod intus requiratur, et ne vilescat si totum exponatur.
Haec quidem in hierarchiam B. Dionysii secundum sensus nostri possibilitatem praesumpsi. Sed timeo ne nostra illius adjiciens, marmoreum parietem luto superduxisse convincar. Propterea vertatur praesumptio, imploret devotio. Mihi autem solatium affert, quod illius quem exponendum suscepit, in quo sapientia transcendit sanctitas condescendit.
Chapter 42 of 42