Skip to the text

Tit. CLXVII. De essentia et forma animae.

Duo sunt in anima, essentia et justitia, quae forma est illius. Secundum formam creatur, sed secundum essentiam innovatur. Forma enim omnino potest perire; essentia non omnino perit, sed deformatur amissa forma. Unum est illud: Spiritum innova in visceribus meis (Psal. L). Et de justitia creanda: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum, etc. (Ibid.)

Chapter 167 of 910