Caput XXII. Quae sint alae Dei, sub quibus protegamur.
Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI).
Duas alas habet Deus, misericordiam et charitatem. Per misericordiam peccatores protegit; per charitatem justos. Ille ergo non sub umbra alae, sed umbra alarum protegi se postulat qui et in quibusdam misericordia se indigere agnoscit, et in quibusdam dignum amore sperat.
Chapter 223 of 910