Miscellanea Liber secundus. Adnotationes elucidatoriae in quosdam psalmos david Prologus. Caput I. De fabrica cathedrae pestilentiae, et quae eam concernunt. Caput II. De habentibus legem in corde, non cor in lege. Caput III. De quatuor generibus hominum judicio Dei obnoxiorum. Caput IV. De aeterna Christi generatione. Caput V. Quod ex natura homo ad imaginem Dei creatus sit: Ex sola autem gratia in Domino laetari possit. Caput VI. Quod duobus modis Deus hominem perdit. Caput VII. Quod hic expelli debet peccatum per confessionem; ne in judicium compellatur ad confusionem. Caput VIII. De causa litis inter Deum hominem et diabolum. Caput IX. Quomodo Deus dextrum, et sinistrum oculos habere dicatur. Caput X. Quod locutio sit in voce et opere; et quis vanitatem in corde habeat, quis loquatur; et quis loquatur eam ad proximum. Caput XI. Qui sint timorem Dei habentes, et Christo credentes et quomodo via pacis Christus cognoscatur. Caput XII. Quid Deus homo factus invenerit in mundo quod suum esset; et quid, quod diaboli; et quomodo uterque pro suo jure certaverit. Caput XIII. Quid sit providere Dominum in conspectu suo semper. Caput XIV. Quibus et quando Dominus et diabolus a dextris et a sinistris sint. Caput XV. Laetitia impleri ubi detur. Caput XVI. Dextera et sinistra Dei quae sint, et ubi delectatio usque in finem. Caput XVII. De tribus orantium generibus. Caput XVIII. De examine bonorum et malorum, sed non mediocrium. Caput XIX. De viis duris hujus vitae, et qui eas custodiunt propter verba labiorum Dei. Caput XX. De viis, et semitis Dei. Caput XXI. Dextera Dei, quae sit et qui ei resistant: Et quomodo ab eis custodiri cupiat justus. Caput XXII. Quae sint alae Dei, sub quibus protegamur. Caput XXIII. Faciem et latus currenti opponere, quid sit. Caput XXIV. Praevenire, et supplantare quid sint. Caput XXV. Quod framea sit Christi anima; quae partem ab inferno abscidit. Caput XXVI. Quomodo Deus noster est liberator noster, refugium nostrum, firmamentum, fortitudo, Deus, adjutor, spes, protector, cornu salutis, susceptor, etc. Caput XXVII. Dolores, et laquei mortis, et inferni, et torrentes iniquitatis, qui sint. Caput XXVIII. Salus humana et divina quomodo homini impertiatur. Caput XXIX. Dextera et sinistra Dei quos suscipiat. Caput XXX. De fine bono et malo, et de disciplina Domini in finem corrigente. Caput XXXI. Quid subtus, et quid supra nos; et cujus vestigia non infirmentur. Caput XXXII. Quid sint inimici spirituales, et quomodo eos persequamur. Caput XXXIII. De timore servili et custodia legis divinae et delectatione vana. De terra, firmamento, oculo, et necessitate variis, deque humilitate. Caput XXXIV. Misericordiam et veritatem Dei poenitentibus esse necessariam. Caput XXXV. De agnitione, et dilectione veritatis. Caput XXXVI. De tabernaculo Dei. Caput XXXVII. Deum fortitudinem, et refugium esse pugnantium. Caput XXXVIII. De vanitate rerum temporalium. Caput XXXIX. Reprobatio luxuriae, avaritiae, et superbiae. Caput XL. Occultos justorum inimicos in judicium re servari, manifestos in hac vita etiam aliquando puniri. Caput XLI. De armis sapientiae et scuto patientiae. Caput XLII. De manifestis et occultis diaboli insidiis. Caput XLIII. Quod temporalis malorum prosperitas, electis testimonium est aeternae felicitatis. Caput XLIV. Quod occulta est interim bonorum justitia donec educatur judicanda de praemio. Caput XLV. De utili subjectione erga Deum, et ipsius recta exspectatione. Caput XLVI. De quatuor hominum generibus, quantum ad vulnera, et cicatrices; de vera sapientia, et praeteritorum memoria Caput XVII. De duplici hominum vanitate. Caput XLVIII. Quia dies hominis brevis, mala, et incerta est, quid dicendum Deo. Caput XLIX. De mirabilium Dei multitudine et profunditate. Caput L. De curiosi et suspiciosi malo. Caput LI. Quod fontium nomine summum bonum significetur; idque maxime sit desiderabile, et quae toto psalmo tractentur. Caput LII. De judicio secundum causam, et secundum retributionem. De luce, et veritate Dei; de monte, et tabernaculo; et de laetificatione juventae nostrae. Caput LIII. Quas semitas declinaverit Dominus. Caput LIV. De pulvere cogitationum, et terra desideriorum inutilium. Caput LV. De forma, gratia, et benedictione a Deo, ad hoc, et propter hoc, etc. Caput LVI. Quomodo Deus mentem beatam sibi per pacem, et amorem conjunctam adjuvet, et quando? Caput LVII. Quae sint opera Domini nobis videnda et prodigia quae posuit super terram. Caput LVIII. Qualiter orandum sit pro remissione peccatorum a Deo obtinenda, ad imitationem David. Caput LIX. Quod Deus in sanctis, id est intus plus quam foris mirabilis est. Caput LX. Quod adhaerere Deo, et ponere spem in eo semper bonum sit. Caput LXI. De tribus malis, quibus homo affligitur, et quatuor bonis quibus consolatur. Caput LXII. De quadruplici pace quam diversis loquitur Dominus. Caput LXIII. Misericordia, et veritas, qua disceptatione sibi mutuo obviam venerint, et justitia, et pax se osculatae sint. Caput LXIV. De confessione duplici, et quod Dominus mitis est et suavis. Caput LXV. De spirituali cithara. Caput LXVI. De fide operatione, et retributione bonorum. Caput LXVII. De duabus scholis virtutis et veritatis, et duplici genere discentium; et quod omnes cupiant esse beati, et pauci studeant esse immaculati. Caput LXVIII. De nominibus praeceptorum Dei, contentis psalmo CXVIII, et de causis eorumdem. Caput LXIX. De tribus viis. Caput LXX. Qui sint in lege Domini ambulantes, qui stantes, et qui ab ea declinantes. Caput LXXI. De directione cordis humani. Caput LXXII. Qui Deum ex toto corde exquirant et quid sit Deum exquirere et quomodo sit exquirendus. Et quomodo quis repellatur a mandatis Dei. Caput LXXIII. Abscondenda quomodo sint eloquia Domini. Caput LXXIV. Quod justificationes fiant propter opera. Caput LXXV. Loquendi quae sint impedimenta et quae judicia cordis et oris. Item de quatuor quibus judicia fiunt. Caput LXXVI. Quis in mandatis Dei exerceatur. Caput LXXVII. De multiplici via Dei, et qui eam considerent. Caput LXXVIII. Quomodo dulcia dicat eloquia Domini faucibus suis, utrum ea manducando, et si sic cibus sunt, qualis ergo cibus. Caput LXXIX. Quomodo Christus sit nobis lucerna. Caput LXXX. Oculi bonorum quomodo sint ad Dominum, etc. Caput LXXXI. Bonum, et jucundum simul quod sit. Caput LXXXII. Quare Dominus judicium suum in finem servavit.