Caput XLI. De armis sapientiae et scuto patientiae.
Apprehende arma, et scutum; et exsurge in adjutorium mihi (Psal. XXXIV). Armis pugnamus; scuto tegimur. Mundus enim contra electos duobus modis pugnat, verbo et gladio. Verbum falsitatis expugnamus per sapientiam; gladio adversitatis resistimus per patientiam. In sapientia igitur accipimus arma, et scutum in patientia. Sed cur Deo dicitur: Apprehende arma, et scutum, nisi quia ille in nobis dimicans, adversarios armat? Quia sicut ab ipso dona ejus accepimus, ita sine ipso donis ejus uti ad salutem non valeamus.
Chapter 242 of 910