Skip to the text

Caput LXXI. De directione cordis humani.

Confitebor tibi in directione cordis (Psal. CXVIII). Cor hominis dirigitur, quando humana voluntas divinae voluntati conformatur, id est, ut homo id quod Deus odit, odiat; et quod diligit, diligat. Ad hoc autem per legem Dei instruimur, in qua nobis voluntas Dei demonstratur: quae videlicet voluntas nostrae voluntatis regula est. Ideo prius viae hominis, id est opera ad custodiendas justificationes Dei diriguntur; postea homo Deo in directione cordis confitetur. Quis est qui Deo confitetur. Cui placet quod facit Deus, hic Deo confitetur. Ille autem est cujus voluntas, et cor directum est, ut a voluntate Dei non discrepet; vel approbando vel improbando, vel odiendo, vel amando, nec infra subsistens, nec ultra transgrediens

Chapter 272 of 910