Skip to the text

Tit. XVI. De veste non mutanda, et moribus non simulandis per hypocrisim.

Non induetur vir veste feminea, nec femina virili, quia talis abominabilis est apud Deum (Num. XVIII; Deut. XXII), in quo non vestis mutatio, sed virtutis simulatio hominem facit abominabilem. Hypocrita enim se justum fingens, cum fit viribus et voluptatibus femina, veste induitur virili; foris ovis intus lupus, vir quoque sanctus, si eam mollitiam quae intus non est foris ostendit, femineo utitur indumento.

Chapter 299 of 910