Skip to the text

Tit. XVII. Testimonia tria sanctorum in confirmationem fidei Christianae.

Testimonia tua credibilia facta sunt nimis (Psal. XCII), scilicet in martyribus. Tria sunt in quibus sancti plurimum contulerunt Christianae religioni, documentum, testimonium, exemplum: documentum praedicationis, testimonium confessionis, exemplum passionis. Quia tria maxime exiguntur, fides, spes, charitas documentum praedicationis plurimum contulit ad fidem aedificandam; testimonium confessionis, ad spem erigendam; exemplum passionis, ad charitatem excitandam

Chapter 300 of 910