Skip to the text

Incipit explanatio. (pars 1)

Magnificat anima mea Dominum. Si circumstantiam rei gestae perpendere velimus, quanta consideratione verba ista digna sint luce clarius patescat Sacra namque interpretatio tunc commodius ad evidentiam elicitur, cum notun fuerit vel per quem relatio mystica allata sit, vel qua ipse relator causa impulsus talia aut valuit narrare, aut voluit. Videamus itaque beata Maria quemadmodum ad haec, quae proposita sunt, dicenda accesserit. Legitur in Evangelio Lucae (Luc. I), quod angelus Gabriel a Deo missus sit in civitatem Galilaeae Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria: ut novum in carnem Filii Dei adventum praedicaret. Qui ingressus novo salutationis obsequio virginem veneratur, dicens: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset Maria, non sine grandi miraculo turbata est in sermone angeli: et cogitabat qualis esset illa salutatio. Angelus vero talis salutationis, tantaeque venerationis causam exponens, confortabat virginem sacram, id est dulcibus demulcebat alloquiis, dicens: Ne timeas, Maria. Invenisti enim gratiam apud Dominum. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur: et dabitur illi sedes David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aeternum: et regni ejus non erit finis. Et Maria: Quomodo, inquit, fiet istud: quoniam virum non cognosco? Cui statim angelus causam, modumque tam ineffabilis sacramenti exponens: Spiritus sanctus, ait, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei: et ut omnis credendi ambiguitas tolleretur, alio adjuncto miraculo mirabili, tamen dispari divinae potestatis efficaciam manifestat, dicens: Et ecce Elisabeth cognata tuae, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Mox ad haec virgo fide et exsultatione plena, cum magna gratulatione respondit dicens: Ecce ancilla Domini, fiat secundum verbum tuum. Statim ergo adveniente Spiritu sancto in Virginem, et omnium gratia virtutum sacrosanctum habitaculum in adventu Filii Dei replente, dubium non est quin coelestium gaudiorum, et aeternae dulcedinis miram atque inenarrabilem suavitatem Virgo ipsa conceperit, quando illud aeternum lumen cum toto majestatis suae fulgore in eam descendit: et quod non capit mundus, totum se intra viscera virginis collocavit.

Tali ergo, ac tanta divinitatis praesentia plena, quid viderit, aut quid senserit quis dicere potest? Audacter pronuntio, quod nec ipsa plene explicare potuit, quod capere potuit. In tantis ergo mirabilibus quomodo lingua humana tacere potuisset, nisi idem ipse Spiritus, qui virginem repleverat torrentem suae affluentiae impetum, suavissimo moderaretur amplexu? Clamavit eminus jam, tunc sapientia Dei in illa beata anima: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis: sed nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III). Tu enim, inquit, ingredientem in te Spiritum sanctum subito accepisti: nec scientia tua adventum ejus praevenisti, ut aut venturum quaereres, aut venientem diligeres, aut ingredienti aperires. Subito tibi illapsus est, gratis se obtulit, non quaesitus venit, improvisus se infundit. Infusionem percipis: sed ad fontem immensitatis ejus te non extendis. Et ideo nescis unde veniat, quia quantum tibi datum est, sentire potes, sed ex quanto datum sit, investigare non potes. Si ergo praecedere non potuisti venientem in te, ne praesumas antcire processurum per te: quia nescis quo vadat, sicut ignoras unde veniat. Serva secretum, custodi commissum, absconde creditum. Non est tuum nosse tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I). Ipse novit quando, et quibus, vel quemadmodum magnificentiae suae arcana revelet: tu tantum parata esto jubenti obtemperare, praecipienti officium exhibere. Tali ergo consideratione se temperans Maria prudenter interim tacere elegit, quousque largitor muneris sua sapientia auctor fieri dignaretur revelationis.

Sed quia eodem Spiritu sancto docente didicerat sicut sua per humilitatem tegere, sic alienis bonis per charitatem congaudere: surgit mox, et cum affluentia tantae gratiae ad inferioris properat epulatura convivium. Conscendit in montem Judaeae videre, et congratulari Elisabeth: ut quod de ipsa audierat credula in ipsa praesens videret, et condigna exsultatione exciperet. Sed quae ad aliena bona praedicanda jam devota cucurrit, merito sua ab aliis praedicari audire debuit: ut ex eo quoque gloria ejus cresceret, quod exaltationi alterius non invideret. Unde Elisabeth Spiritu sancto repleta qualis, ac quanta esset, quae advenerat, agnovit. et quantum se indignam ejus visitatione judicaret, aperuit dicens: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur in te, quae dicta sunt tibi a Domino (Luc. III). Tunc ait Maria:

Magnificat anima mea Dominum. Non ergo amplius potuit se continere cum Spiritum, quem intra cordis sui secreta tanta plenitudine redundantem sentiebat, per alieni oris claustra cerneret erupisse. Tunc igitur ad manifestationem Spiritus aperuit os suum, et verbum bonum, quod conceperat, eructans in laudem Salvatoris exclamavit, dicens: Magnificat anima mea Dominum. Nemo igitur verba ista leviter aestimanda putet. Quae enim de tam profunda conceptione prolata sunt, sine profunda investigatione digne penetrari non possunt. Et utinam contingat nobis eorum arcana quaerentibus illo spiritu ducente incedere, quo repleta Maria verbum patris concipere, et patrem verbi meruit verbo exsultationis magnificare. Ait ergo: Magnificat anima mea Dominum.

Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

Vere dilecta, et unica, et in illam cellam vinariam a rege sponso tuo introducta, ab ubertate domus ejus inebriata, et fonte vitae (qui apud ipsum est) potata memoriam abundantiae suavitatis ejus eructasti, et in justitia ejus exsultasti. Vidisti, et gustasti; vidisti majestatem, gustasti suavitatem. Ideoque quod intus hauseras, foras propinasti. Magnificat anima mea Dominum. Videte quid ait: Magnificat, inquit, anima mea. Et exsultavit spiritus meus. Duo et duo, anima et spiritus, magnificat et exsultavit. Anima magnificat, spiritus exsultat: et iterum duo Dominus et salutaris; verba duo, res una, et tamen duo: Dominus et salutaris: Dominus potentiam nota, salutaris misericordiam. Videamus itaque verborum distinctionem. Primum anima magnificat Dominum; deinde Spiritus exsultat, in salutari non dicit anima exsultat. Nec dixit: Spiritus magnificat; sed anima, inquit, magnificat, et spiritus exsultat; nec ait magnificat salutarem et exsultat in Domino; sed magnificat Dominum, et exsultat in salutari suo. Primum discernamus quare distincte posuit, magnificat et exsultat; vel quare prius magnificat, postea exsultat. Nihil enim ratione caret; quia omne, quod dictum est ab illa intima summae veritatis luce cui mens virginis excellenter inhaeserat emanavit. Nec potuit aliud dicere, quae meditando locuta non est, sed gustando: quam non docuit per varia discurrens cogitatio, sed uni inhaerens fonti sapientiae per contemplationem mentis devotio. Magnificat anima mea Dominum, inquit, et exsultavit spiritus meus. Duo quippe sunt, quae beati angelorum et hominum spiritus in illo fonte boni aeterna contemplatione hauriunt. Incomprehensibilis videlicet majestas Dei, et ineffabilis bonitas; quorum alterum castum timorem generat, alterum dilectionem parit. Pro majestate enim venerantur Deum, et pro bonitate amant, ne vel dilectio sine reverentia dissoluta sit, vel reverentia sine dilectione poenalis. Admirantes enim diligunt, et diligentes admirantur, ut inexstinguibiliter per admirationem ardeat dilectio, et suaviter in dilectione ferveat admiratio.

Propter hanc reverentiam dictum est, quod columnae coeli ante ipsum contremiscunt; quia nimirum etiam virtutes coelorum tantam majestatem sine admiratione intueri non possunt. Tremor autem beatorum spirituum concussio non est tranquillitatis, sed incessabilis et vivifica intentio perpetuae contemplationis. Nam quia eum, quem vident, perfecte nunquam comprehendere sufficiunt, semper supra se conspiciunt: in quo quasi per admirationem evigilant, ne eo quod comprehendere nunquam valent, torpescant. Quanto autem perspicacius intuentur, tanto ardentius amant; quia ipsum videre sapere est, et quod videtur dulcedo est. Vera autem dulcedo quanto perfectius sentitur, tanto desiderabilius appetitur; quia si vere dulce est quod percipitur, et hoc dulcius esse necesse est, si amplius percipiatur. Ad hanc ergo contemplationis lucem mens Mariae sublevata fuerat, quae coelestis patriae dulcedinem in verbis suis tam mirabiliter expressit, quam ineffabiliter comprehendit. Nam cum se Dominum magnificare perhibuit, venerandam illam reverendamque universis aeterni numinis majestatem interna visione contueri se manifeste declaravit. Cum vero se in suo salutari exsultare asseruit, gustum se internae dulcedinis percepisse ostendit. Unde utrumque professa est, et Dominum videlicet et Salvatorem, ut pro potestate, qua omni creaturae suae dominatur, etiam iis, a quibus non diligitur, jure metuendum ostenderet; pro bonitate vero, qua misericorditer quosdam salvat, dignum dilectione demonstraret. Sane quia universae viae Domini, misericordia, et veritas (Psal. XXIV) sunt, perfecta laus est Dominum et Salvatorem confiteri, cum veritas in Domino et in Salvatore misericordia commendetur. Veritas enim ad Dominum pertinet et ad Salvatorem misericordia. Nam, quia cuncta opera sua tanta, et tam perfecta justitia gubernat, ut id etiam, quod in eis praeter justitiam factum invenitur, inordinatum non relinquat; et quoniam factum perperam, nec ejus judicium potest evadere, nec aeternae dispositionis legibus contraire, in veritate serva tenorem justitiae.

Quia autem quaedam errantia gratuito ad vitam colligit, et reparat ad salvationem in judicio suo, justitiam moderatur per lenitatem misericordiae. Propterea magnificamus Dominum, et in salutari exsultamus; quia cuilibet reverenda est justitia Domini, et exsultanter observanda misericordia Salvatoris. Ideoque, inquit Maria: Magnificat anima mea Dominum: Ex exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Quare anima magnificat, et spiritus exsultat? Idem fortasse alio verbo repetitum est. Nam anima, et spiritus in homine idem est, quamvis aliud anima, et aliud spiritus notet. Nam spiritus ad substantiam dicitur, anima ad vivificationem. Verumtamen quia occasio se obtulit, errorem quorumdam hic commemorare non abs re puto. Nam sunt, qui in unoquoque homine duas animas esse contendunt: unam rationalem et unam sensualem rationis expertem, quales sunt animae brutorum animalium. Hanc autem opinionem rationibus quibusdam, et auctoritatibus firmare conantur. Aiunt enim animam rationalem nonnisi in vulva formato corpori infundi, quemadmodum legitur in primo homine corpus prius formatum ac deinde spiraculum vitae inspiratum. Et Moyses in lege dicit: Quod si quis percusserit mulierem praegnantem et illa abortivum fecerit: si formatum fuerit abortivum, percussor animam pro anima reddat; si autem formatum non fuerit, multetur pecunia (Exod. XXI). Quidam etiam sanctorum Patrum in suis tractatibus hoc asseruisse inveniuntur.

Et propterea cum constet animam rationalem nonnisi formato corpori dari, et iterum materiam, sicut ipsum corpus, priusquam humanam formam accipiat moveri, et crescere, et ipso vitali motu, qui ipsi inest, ad hanc ipsam formam perduci, sine contradictione aliqua concedendum putant, quod antequam rationalem animam accipiat corpus humanum, animam habeat sensualem, qua vivat et vegetetur et incrementum formamque percipiat intantum ut si concepto semini, et formato rationalis anima non daretur, cum illa anima, quam a prima conceptione habet irrationalem, in humana forma de homine animal brutum nasceretur, nihil a caeteris irrationabilibus distans, excepto quod de humano semine substantiam contraxisset. Nam cum brutorum animalium semini hoc naturaliter insit, ut a semetipso tempore adveniente vivificationem accipiat, indignum videtur hoc humano semini, quod in sua natura excellentius esse constat, denegare. Post haec omnia illud etiam in testimonium assertionis adducunt, quod in Scripturis catholicis frequenter invenimus, in una persona geminato vocabulo animam et spiritum nominari, et in precibus Ecclesiae quotidie sine aliqua erroris suspicione cum fidelium funeri obsequium reddimus, animam et spiritum defuncti Domino commendamus. Hac ergo ratione probare volunt unumquemque duas animas habere, alteram qua vivit; alteram qua sapit, et utramque in futuro in electis beatificandam; alteram, id est rationalem per visionem Creatoris; alteram, id est sensualem per incorruptionem corporis. Similiter in reprobis utramque cruciandam; alteram per ignem, alteram per conscientiam malam.

Sed fides catholica ejusmodi assertionem non recipit, sed unam eamdemque animam esse verissime testatur, quae in homine et corporis vitam praebet per sensum, et in semetipsa vivit per intellectum. Neque si humano corporis rationalis anima ante formationem non datur, licet moveatur, et crescat priusquam formam humanam accipiat, idcirco necesse est ut hoc per animam aliquam fieri dicamus, cum manifeste videamus virgulta, et herbas sine anima moveri, et incrementum habere. Nisi forte ipsam vegetationem et motum naturalem, animam quis appellare velit. Sed haec vis licet secundum aliquid anima dici possit, sensualis tamen et quae animas aciat, nullo modo dicenda est. Ridiculum enim, et praeter rationem omnino est, ut humanum corpus sine anima rationali bestiam nasci dicamus, et non potius nec vivere, nec nasci si anima rationali vivificatum non fuerit. Nam illud quod dicunt indignum esse, ut semen humanum secundum naturalem conceptum caeterorum animalium seminibus ad vivificationem infirmius esse credatur, et minus efficax quam nullius ponderis sit manifestum est, cum videamus fere omnia bruta animalia vigore sentiendi hominem praecedere; imo ex hoc ipso verisimilius probetur, semen nonnisi ex anima rationali vivificari, et sensum percipere; quia perfecto justum erat ut brutis animalibus, quibus nihil dandum erat in intellectu, aliquid amplius daretur in sensu, et econtrario, tanto major necessitas homini indiceretur exercendae rationis, quanto majorem in sensibus corporeis defectum pateretur. Sed et illud quod in sacra Scriptura aliquoties circa unam et eamdem personam designandam spiritum et animam vocabula invenimus: non propter diversas essentias significandas factum est, sed propter ejusdem essentiae diversam proprietatem. Nam unus, et idem spiritus ad seipsum spiritus dicitur, et ad corpus anima. Unde et illi spiritus, qui primum conditi sunt, ut in sua puritate persisterent, neque miscerentur corporibus, spiritus dici possunt, animae non possunt; quia naturam spiritualem habent, animationem corporalem non habent. Brutorum autem animalium spiritus, quia essentialiter corpus sunt, et extra vivificationem corpoream esse non habent magis propriae animae dicuntur quam spiritus. Anima autem humana, quia et in corpore esse habet et extra corpus, proprie et anima vocatur, et spiritus. Sed anima dicitur in quantum est vita corporis; spiritus autem in quantum est ratione praedita substantia spiritualis. Propterea in hac vita anima perditur ut spiritus salvus fiat, cum haec vita propter Deum despicitur ut postmodum a Deo aeterna vita tribuatur. Sed quia id, quod perdimus, quantum ad essentiam idem ipsum est, quod recipimus: propterea Dominus in Evangelio nequaquam nos animam perdere praecepit ut spiritum salvum reciperemus, sed eamdem ipsam animam hic perdendam esse dixit, ut in futuro salva reciperetur (Matth. X), hoc profecto significans, quod quisquis propter Deum hanc vitam, quae nunc corporis vivificatione ex anima temporaliter mortalis constat, libenter despexerit, in futuro etiam eamdem corporis (non solum animae) vitam aeternam et immortalem recipiet. Unde et sancta Ecclesia, quae carnis resurrectionem fidelissime credit, non solum pro spiritibus, sed etiam pro animabus fidelium suorum orat: hoc utique petens ut in visitatione justorum cum illa beatitudine, quae ex visione Dei mundis cordibus erit, hoc etiam ad gloriam vitae aeternae immortale et incorruptibile per resurrectionem carnis recipiant, quod nunc per mortem carnis corruptibile deponunt. Et haec quidem de differentia animae et spiritus, praeter rem, sed forte non praeter utilitatem dixerimus. Nunc ad ordinem narrationis nostrae, ut coepimus, recurramus.

Quaerimus ergo quid sibi velit talis distinctio verborum; utrumne aliquid nobis innuat quod non spiritum, sed animam Dominum magnificare dicit; et spiritum, non animam, in salutari suo exsultare testatur. Et forte aliquis curiositati magis quam diligentiae ascribendum putet ita singula quaeque perscrutari, et nec minima etiam sine propria consideratione praeterire. Novi ego multa ad hunc modum propter affectus commovendos in Scripturis vel per expressionem dicta, vel per inculcationem repetita. Quod etiam in hoc factum similiter si quis dicat, nihil inconvenientis est. Sic enim dictum est: Anima mea magnificat et spiritus exsultat, quasi diceretur: Ego ex anima mea et spiritu meo, id est, ex toto corde, et ex tota voluntate, Deum laudo et de ejus salvatione, quam generi humano praeparari nunc video, totis praecordiis exsulto. Nunc enim video de me assumi, quod credo pro me debere offerri. Sed tamen ut Salvatorem, meum confitear, qui, etsi adhuc hostiam carnis suae non obtulit, carnem tamen, quam adveniente tempore in hostiam offerat, jam assumpsit. Ergo et nunc Salvator; et non solum nunc, sed ab aeterno Salvator, qui jam per carnem assumptam ad salvandum advenit, sed eam, quam suo tempore exhibebit, salvationem ab aeterno dare disposuit. Vel certe secundum verborum distinctionem, convenienter anima magnificare Deum dicitur, et spiritus in salutari suo exsultare perhibetur. Saepe namque in Scripturis per animam affectus quidam et teneritudo mentis designari solet; et idcirco dum se ex anima magnificare asserit, nequaquam timore servili, sed dilectionis affectu, Deum se venerari ostendit. Et rursum cum spiritum suum in salutari suo exsultare perhibet, manifeste declarat non esse salvationem hanc, de qua caro gaudeat, sed aeternam potius, et in bonis invisibilibus praeparatam, de qua spiritus exsultat. Quia ergo beata illa anima casti timoris suavitatem conceperat, ideo non servili formidine, sed filiali dilectione Dominum se magnificare dicebat. In anima quippe, sicut dictum est, affectus et devotio amantis exprimitur, quia nihil aliud est ex anima laudare, quam ex affectu venerari, et revereri ex dilectione. Sed, quia rursum aeternae salvationis ex illo pietatis fonte certitudinem hauserat, ideo spiritu in suo salutari exsultabat.

Nec tacite praetereundum est quod cum Dominum nominaret, nihil addidit. Cum vero Salvatorem diceret, non simpliciter Salvatorem, sed suum Salvatorem nominavit. Omnipotens enim Deus potestate, qua universae creaturae suae dominatur, Dominus omnium est; sed pietate, qua quosdam tantum, et non omnes ad vitam reparat, Salvator non omnium est. Nam dominatio ejus ad omnes aequaliter respicit: bonitas vero quosdam tantum ad salvationem discernit. Et idcirco dominium ad nullum specialiter dicitur: de salvatione vero, quae ab ipso est, electi tantum (quasi de proprio dono) merito singulariter gloriantur. Hoc est quod in sacra Scriptura quorumdam specialiter Deum se appellari voluit: quia qui cunctis ut essent tribuit, bonis tantum ut beati essent semetipsum in praemium dedit. Ego sum, inquit, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Matth. XXII), quia cum caeteri, ut sint tantum habeant a me, isti per gratiam electi, ut beati sint, quod sunt, a quo esse habent; hoc est, memetipsum illis dedi; et propterea ipsorum Deus appellari volo: quia ipsorum sum quem acceperunt, vel receperunt per gratiam, quem non potuerunt per naturam, nec meruerunt per culpam. Nunc autem possident me, et ecce ego haereditas illorum, sum Deus illorum et Salvator, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Merito igitur beata virgo, quae se singulariter electam videbat, quia singulariter gratiam acceperat, quasi privilegio quodam electionis divinae confirmata, fiducialiter ipsum, quem pro salute mundi filium conceperat, suum etiam cum laetitia et exsultatione Salvatorem vocat.

Quia respexit humilitatem ancillae suae. Haec est causa exsultationis, quia respexit humilitatem ancillae suae. Ac si dicat: Merito in ipso exsulto, quia ab ipso est quod exsulto; et quia ejus dona propter ipsum diligo, ideo in ipso exsulto. Distinguamus haec duo: Quidam neque a Deo exsultant, neque in Deo: nam qui in carnis voluptate exsultant, aut qui, secundum Salomonem, laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II): isti nec a Deo, nec in Deo exsultant. Nam, quia malum est, unde exsultant, patet profecto quod a Deo non est unde exsultant. Et quia rursum de malo ad malum exsultant, et suum gaudium in malignitate constituunt, ideo in Deo minime exsultant. Sunt alii qui acceptis donis gratiae abutuntur, et ea quae propter salutem animae data sunt ad carnis usum et gloriam saeculi convertunt. Acceptis Dei donis laetantur, et gaudent se habere quod Deus contulit: non ut per hoc adjuventur ad ipsum pertingere, sed ut alios in gratiae perceptione monstrentur anteire. Isti etsi habere a Deo videantur unde gaudent, nequaquam tamen in Deo gaudent, quia nec in Deo, nec propter Deum diligunt quod a Deo perceperunt. Qui autem, gratia percepta, ad amorem Dei idipsum convertunt quod ab ipso accipiunt, isti profecto et a Deo et in Deo exsultare probantur. Quapropter sollicite nobis considerandum est, dum mentem nostram aliqua forte laetitia tangi sentimus, ne idipsum quod mentem per gaudium sublevat, aut a malo oriatur, aut a bono ortum ad malum per intentionem animum impellat. Maria ergo, ut suum gaudium solitum esse demonstraret, illud neque a vanitate exortum, neque ad vanitatem conversum ostendit: sed Dei se dona in Deum diligere, et pro respectu gratiae, qua praeventa erat, in suo se salutari exsultare perhibuit, dicens: Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo; quia respexit humilitatem ancillae suae. Sane respectus Dei in sacra Scriptura tribus modis accipi solet: videlicet secundum cognitionem, secundum gratiam, secundum judicium. De respectu cognitionis divinae dicit Apostolus: Omnia nuda, et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV). Ergo per cognitionem Deus omnia respicit; sed per gratiam non omnes respicit. Nam de respectu gratiae dictum est: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum (Psal. XXXIII). Quem videlicet respectum illi non merentur, quibus in fine dicetur. Nescio vos (Matth. XXV). De respectu judicii dictum est: Oculi Domini contemplantur bonos et malos (Prov. XV). Et iterum: Oculi ejus super [respicit Dominus] omnem viam filiorum hominis, et omnes gressus eorum considerat. Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut ibi absconduntur, qui operantur iniquitatem (Prov. V). Ergo videre Dei per cognitionem, est nihil eorum quae sunt ignorare. Videre per gratiam, dona misericordiae impendere. Videre per judicium, unumquemque secundum opera sua, vel ad poenam, vel ad gloriam destinare. Sed quia de respectu gratiae in hoc loco agitur, diligentius adhuc qualiter per gratiam Deus hominem respiciat consideremus. Nam ipsum vocabulum respectus quamdam expressionem notat, ut plus aliquid esse videatur respicere quam videre. Quasi enim respicere est prius abjectos et derelictos visitare. Nam quasi averti ab homine tunc Deus dicitur, cum per districtionem judicii gratiae suae dona subtrahit. Cum vero placatus per misericordiam subtracta restituit, rursum per respectum gratiae ad eum se convertit. Bene ergo Maria solam in se humilitatem Dominum respexisse testatur, quia divinitatis propitiationem, quam humana natura in primis parentibus per superbiam perdidit, in Maria per humilitatem recuperavit. Nam, quia in ea Verbum Patris carnis substantiam, quam sibi uniret, assumpsit, quasi ad eam, quam prius abjecerat, naturam sublimandam per misericordiam respexit. Respexit ergo humilitatem Mariae Deus: cui propter humilitatis meritum dedit ut Filium suum in carne sua conciperet, et de sua carne verum Deum, et hominem omnium hominum (quantum in ipso est) Salvatorem generaret. Cujus humilitatis virtutem mox determinans subjungit ancillae suae. Nam, quia humiliter se, quod erat, ancillam cognovit, ideo quod non erat sublimiter mater esse meruit, sed quia in eo, quod se ancillam nominavit, virtutem humilitatis exprimi diximus, ut appareat qualiter hoc dictum humilitatem commendet, servitutis genera distinguere debemus. Servitus enim quatuor modis variatur, secundum conditionem, secundum necessitatem, secundum timorem, secundum dilectionem. Secundum conditionem omnia divinae servituti debent esse obnoxia, quia opus factori suo, hoc ex conditione sui debet, ut ejus dispositionibus obtemperet, et instituta sequatur: ut sicut ab ipso factum est, ita non nisi sub ipso, et secundum ipsum incedat. Secundum necessitatem autem Deo servire dicuntur pravae voluntates, quae cum ejus jussionibus contraire nitantur, per ineffabilem tamen ejus dispositionem arctantur, ut nihil sine ipsius nutu ad effectum perducere queant. Serviunt nolentes ejus dispositioni, qui volentes subjecti non sunt ipsius praeceptioni. Sequitur tertia servitus, quae fit timore, quando divina praecepta non ex dilectione implemus, sed ex formidine. Quarta autem servitus est, quando voluntarie jussionibus illius obtemperamus; quia ipsum qui jubet diligimus, nec aliud in nostra servitute extra ipsum commodum quaerimus, quam ut secundum eum ambulantes, ad ipsum pertingere valeamus. Hoc est enim propter ipsum facere quod ipse jubet, propter ipsum adipiscendum facere quod jubet. Sed ex his quatuor servitutibus illa mihi praecipue in hoc loco commendari videtur, quae est secundum conditionem. Hanc siquidem parentes nostri in paradiso Conditori exhibere noluerunt, quando in superbiam elati despexerunt esse sub illo a quo fuerant conditi, et voluerunt perverse cum illo esse in majestate consimiles, qui non erant in natura aequales. Convenienter ergo gratia culpae respondet. Eva per superbiam creaturam Dei se esse et opus Dei, non considerans, ideo parificari voluit; Maria autem suo factori humiliter se subdens, ancillam se nominavit: et idcirco illa abjecta, et ista electa est. Superbam despexit, et humilem respexit: et quod superba perdidit, humilis recepit. Ideo ait: Respexit humilitatem ancillae suae. Respexit humilitatem, respexit humiliationem. Humilitatem respexit, humilem remunerans, humiliationem respexit, humiliatam exaltans. Duo sunt, humilitas et humiliatio: humilitas est intus in virtute mentis, humiliatio foris est in abjectione humanae opinionis. Sed servi Dei aliquando cum humilitate etiam humiliationem habent. Aliquando humilitatem habent, humiliationem non habent. Nunquam vero humiliationem sine humilitate habent. Humilitatem eum humiliatione habent, qui et coram Deo humiles sunt, et coram hominibus despicabiles. Humilitatem sine humiliatione habent, qui licet coram hominibus foris despicabiles non appareant, intus tamen humilitatis meritum coram Deo inviolatum conservant. Illis mundus crucifixus est, et ipsi mundo, quia per humilitatem mundum contemnunt, et per humiliationem a mundo contemnuntur. Istis vero mundus quidem crucifixus non est; ipsi tamen mundo sunt crucifixi, quia gloriam humanam, quam foris non quaesitam accipiunt, intus per virtutem humilitatis oblatam contemnunt. Ergo Maria, quae apud Deum humilis erat, et apud homines propter Deum abjecta, in utroque se a Deo respectam esse testatur, quia et ejus humilitas apud Deum acceptabilis facta est, et ejus humiliatio apud homines in gloriam commutata. Unde sequitur:

Chapter 28 of 57