Incipit explanatio. (pars 2)
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Usque ad illud namque apud homines opprobrium sterilitatis portaverat, quia integritatem virginitatis thoro maritali praeponebat. Sed unde in priori generatione carnali quasi maledictionis sententiam sustinuit, inde nunc ab omni generatione merita benedictione collaudatur: cui hoc inter omnes feminas soli concessum est, ut et fructum fecunditatis haberet, et integritatem virginitatis non amitteret. Respexit enim Deus humilitatem ejus, et abstulit humiliationem ejus, et ideo, inquit, ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Omnes generationes, quae amissam beatitudinem per fructum uteri mei recuperabunt, qua per fructum vetiti ligni privatae sunt; omnes beatam me dicent, ut parum jam sit in praeterita generatione sustinuisse sterilitatis opprobrium, quae ab omni generatione futura pro fructu fecunditatis meae beata vocabor. Ex hoc inquit. Ac si diceret Elisabeth: Ex quo per os tuum sua magnalia, quae in me operatus est, aperuit, ex hoc eadem in omnes generationes manifestando magnificabit.
Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus. Magnum fuit, ut virgo sine virili semine filium conciperet. Magnum fuit, ut Dei Patris Verbum carne sua indutum utero gestaret. Magnum fuit, ut dum, se ancillam confessa est, mater fieret sui plasmatoris. Sed haec omnia si magna sunt, impossibilia tamen non sunt ei, a quo facta sunt, quia potens est. Et ideo fecit mihi magna, qui potens est, et singulariter magna, quia singulariter potens. Propterea non ait, hoc vel hoc potest: sed potens, inquit, est, ut omnipotentem intelligas, qui absolute potens dicitur, quia omnia potest. Potentem ergo confessa est, nec amplius dixit: quia credi potest ejus potentia, quia est; sed quanta sit, aut qualis comprehendi non potest. Idcirco solum confessa est, potentiam discutere non praesumpsit, quia sciri non potest quanta est: de qua verissime scitur quia immensa est. Eant ergo nunc, et de suo sensu glorientur, qui opera divina ratione se putant discutere, ejus potentiam sub mensura coarctare. Cum enim dicunt, Hucusque potest, et non amplius, quid hoc est aliud, quam ejus potentiam (quae infinita est) concludere, et restringere ad mensuram? Aiunt enim: Non potest Deus aliud facere, quam facit, nec melius facere, quam fecit. Si enim aliud potest facere, quam facit, potest facere quod non praevidit, et si potest facere quod non praevidit, potest sine providentia operari Deus, quia omne, quod praevidit se facturum, facit, nec facit aliquid quod non praevidit. Si ergo non potest providentia ejus aut mutari, ut aliud fiat quam praevisum est: aut cassari, ut hoc non fiat, quod praevisum est: necesse est totum fieri quod praevisum est, et nihil fieri, quod praevisum non est. Porro quidquid est praevisum, esse constat, et quidquid praevisum est, fieri dubium non est. Quod si praeter providentiam fieri aliquid impossibile est (omne autem, quod praevisum est esse, fieri necesse est), aliud fieri quam fit nulla ratione potest. Amplius. Quidquid facit Deus si melius potest facere quam facit, in hoc ipso non benefacit, quod optime quidem non facit quod facit: melius enim faceret, si quod facit, melius faceret. Facere quippe et nolle melius facere, etiam bonum facientis malum est facere. Sed haec pia mens in Deum dici non sustinet. Et ob hoc proximum videtur, et consequens, quod melius facere non potest, quam facit, quia sic facit, ut non faciat male in eo, quod sic facit.
Ejusmodi causis, atque rationibus quidam inducuntur, ut dicant Deum suorum operum mensura, ac lege ita astrictum, atque alligatum, ut praeter quam facit, nec aliud quidquam facere possit nec melius. Ac per hoc plane infinitam illam atque immensam Divinitatis potentiam sub termino ac mensura alligare convincuntur, qui usque ad aliquid, quod vere finem ipsum habet, eam extendunt, et ultra negant procedere. Certum est enim quod omne quod factum est in numero, et pondere et mensura, legitimum terminum et finem suum habet: et idcirco si ad operis mensuram Creatoris potentia, modumque componitur, ipsa procul dubio, et fine et mensura terminari declaratur. Quapropter, ne vel his, quae videntur rationes, sine causa assensum negare videamur, vel hominum creduli sine consideratione falsum pro vero recipere, oportet pro compendio praesenti breviter ad ea quae dicta sunt respondere.
Primum considerandum est utrum Deus ulla ratione neque mutata, neque cassata sua providentia aliud facere possit quam facit. Constat enim quod omne quod fit ab aeterno praevisum est futurum esse: quia ab aeterno futurum est, quod ipsum tamen ab aeterno non est: et dicimus, quod possibile est non fieri, quod futurum est. Et si non fieret quod fiet et non fieri possibile est, nunquam futurum fuisset, nec praevisum. Quod, quia fiet, et futurum semper est, et praevisum est. Nulla ergo mutatio hic, aut cassatio providentiae apparet: quia sicut praevisum est, et fiet: sic, si praevisum non esset, non fieret. Sed jam, inquiunt, praevisum est. Bene praevisum est, quia futurum est; et dicunt: Sed providentia nec mutari potest, nec cassari: eventus autem impediri potest, ut non fiat quod futurum est: si autem impediretur eventus rei (quod fieri potest), mutaretur vel cassaretur providentia, quod fieri omnino non potest. Sed nos ad haec respondemus, quia si mutaretur eventus (quod fieri potest), nec mutaretur, nec cassaretur providentia, quia hoc omnino fieri non potest: sed potius nunquam fuisset praevisum, quod nunquam fuerat futurum, et constaret providentia in eo, ut non fieret, sicut modo in eo consistit ut fieret, non mutata, ut post aliam alia esset, sed ut nunquam alia esset. Ergo Deus aliud potest facere quam fecit: sic tamen ut ipse aliud faciendo alius non sit; sed sive idem, sive aliud faciat, ipse tamen semper idem sit.
Nunc illud restat, ut discutiamus utrumne melius aliquid facere possit quam facit Deus. Hic illi nostri scrutatores, qui defecerunt scrutantes scrutationes novum aliquid, et vere novum, nec tam verum, quam novum afferre se dicunt. Et debent singulas quidem creaturas per se consideratas a perfecto minus habere: universitatem autem rerum omnium in tanta consummatione boni expressam, ut non possit esse melior quam est. Ubi mihi primum responderi expostulo cum dicunt universitatem rerum omnium non posse meliorem esse quam est: qualiter id accipiendum sit, quod dicunt meliorem eam esse non posse: sive ideo non potest esse melior, quia summe bona est, ita ut nulla omnino boni perfectio ei desit: sive ideo non potest esse melior, quia majus bonum, quod ei deest, capere ipsa non potest. Sed si ita summe bona est, ut nulla ei bona perfectio desit, jam opus suo plane Creatori aequatur, et vel extra metam extenditur, quod infra est: vel intra immensitatem coarctatur, quod summum est: quod utrumque pari inconvenientia impossibile est. Si vero ideo non potest melior esse, quia bonum amplius, quod ei deest, capere ipsa non potest, jam hoc ipsum non posse defectionis est, non consummationis, et potest melior esse si fiat capax majoris boni, quia et hoc ipse, qui fecit, potest. Ergo in se non potest, in Deo potest, quia ipsa non potest, sed Deus potest, et quantum ipse potest dici non potest: ergo ipse melior esse non potest, sed omne quod fecit melius esse potest, si tamen ipse voluerit, qui potest. Et ipse quod fecit melius esse potest, non tamen corrigens malefactum, sed benefactum promovens in melius, non ut ipse quantum ad se melius faciat, sed ut quod fecit (ipso identidem operante, et in eodem perseverante) melius fiat. Ergo summe potens est, qui potest omne, quod possibile est; nec ideo minus potest, quia impossibilia non potest, quia impossibilia posse non esset posse, sed non posse. Propterea inquit Maria: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Non ait per me, aut in me fecit magna, sed mihi, inquit, fecit. Quod enim in ea ad omnium salutem factum est, hoc privilegio electionis ad ejus gloriam singulariter est ordinatum. Et ideo dicit, magna, nec addidit, qualia; quia cum omnia Dei opera humani sensus capacitatem exsuperent, praecipue sacramentum redemptionis, Verbi mysterium super omnia ineffabile esse constat. Nihil enim unquam magis mirum factum est, quam ut Deus homo fieret, et natura imcomprehensibilis corporis substantiam ita sibi uniret, ut nec minus in ea esset, quia in se erat immensa, nec minor in se existeret, quia in illa fuerat tota.
Haec ergo sunt magna, et ineffabiliter magna, quae in Maria facta sunt ad omnium salutem, et Mariae facta sunt ad gloriam singularem. Propterea ait: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Sanctum est in se, et in nobis sanctificatur nomen ejus, dum nos sanctificamur in nomine ejus. Quid est nomen ejus? fama ejus. Nomen ejus, cognitio ejus. Fides ejus, nomen ejus. Hoc nomen cum sanctis sanctum est, quia glorificatur a sanctis, et benedicitur; a perversis blasphematur. Et nomen Dei per vos blasphematur in gentibus (Rom. II). Ergo, quia magna fecit, sanctificatum est nomen ejus, quia, dum Verbum in carne mirabiliter nascitur, gloria Dei per Verbum in hominibus declaratur. Pater, inquit, manifestavi nomen tuum hominibus, et ego te clarificavi super terram (Joan. XVII). Et ideo fecit magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum. Mihi, inquit, fecit, non tamen soli singulariter, sed uni excellenter. Verumtamen misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum. Nemo a gratia excluditur, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi. In progenies et progenies, hoc est in omnes progenies. In hac gratia nihil discernit hominem, nisi timor Dei. Graecus sit, Barbarus sit, Scytha sit; masculus sit, femina sit, liber sit, servus sit; timorem Dei habeat, et salvus erit. Misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum. Et hic rursum praeterire non debemus quae de timore dicenda sunt. Quatuor timores sacra Scriptura discernit: servilem, mundanum, initialem, fiilialem. Servilis timor est pro evitanda poena abstinere a malo, retenta voluntate mala. Mundanus timor est pro evitanda poena abstinere a bono, retenta voluntate bona. Initialis timor est pro evitanda poena, cum perverso opere etiam pravas cogitationes resecare. Filialis timor est bono firmiter adhaerere, quia illud amittere nolis.
Ex his quatuor timoribus duo mali sunt, id est, servilis et mundanus: duo vero boni, id est initialis, et filialis. Servilis timor poenam, quae ab hominibus infertur, metuit, et idcirco ei sufficit cessare a malo opere: quia ad oculum famulatur, et reatum conscientiae non metuit, hominibus placere videns. Mundanus vero timor hominibus placere non quaerens, tamen displicere metuens, et ipse fingit quod non est, tam mendax in neganda veritate, quam fallax alter in falsitate tegenda, et uterque in veritate offendit. Alter, quia timide negat quod est: alter, quia perverse simulat quod non est. Initialis vero timor, quia eam, quam Deus comminatur, poenam declinare satagit, nequaquam sibi sufficere videt, ut ab illicita se operatione contineat; quia ei, qui cor intuetur, non est satis ad probationem, si innocens fuerit actio, nisi etiam ipsa cordis cogitatio ante ejus oculos sincera, atque impolluta appareat. Quia ergo illi displicere metuit, qui videt totum, ad perfectam innocentiam coram eo necesse esse consideret, ut mundet totum; et ideo iste timor initialis dicitur, quia sub hoc per bonam voluntatem et virtus initium capit, et vitium finem, necdum tamen perfectio est: quia dum aliud agitur, et aliud intenditur, ipsum adhuc propter se bonum non amatur. Tum accedit charitas, et intrat per timorem istum, qui dum monstrat quod fugere debeamus periculum, quodammodo appetere et desiderare facit praesidium. Convertit ergo cor ad Deum, ut quodammodo de ipso fugiat ad ipsum: hoc est, dum cavens habere iratum, studet habere propitium. Hunc sequitur timor filialis, qui ex succedente charitate nascitur; ut ipsum timere nihil aliud sit, quam degustatum in charitate bonum jam nolle amittere. Et hic quidem timor aliquid poenae adjunctum habet, dum in incerto ambulamus, et potest in utramque adhuc partem declinare status vitae mutabilis. Sed eum mutabilitas nulla erit, tunc nulla ex incerto suspicionis poena inerit: et tunc timor quodammodo sine timore erit, ubi et de stabilitate certi erimus: et tamen reverentiam Creatori exhibere non desistemus. Ergo misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum. Nec solum timentibus perfecta charitate, sed etiam timere incipientibus, et per inchoantem sapientiam se convertentibus, misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum. Et incipit deinde misericordiam istam, quae Deum timentibus praestatur, latius explicare, et ipsum redemptionis humanae ordinem modumque manifesta narratione contexere, dicens:
Fecit potentiam in brachio suo; dispersit superbos mente cordis sui. Haec est illa misericordia, quam se timentibus exhibuit Deus; quia Verbum suum per assumptam carnem in hunc mundum misit: ut per ipsum aerias potestates potenti virtute debellaret, et genus humanum ab earum potestate redimeret. Ipsi enim superbi sunt, quos dispersit, ejiciens eos foras a cordibus hominum, atque spolia eorum diripiens. Nam, qua prius in hominibus principabantur, virtutem dissipavit. Fecit, inquit, potentiam in brachio suo; quia per humilitatem Filii sui diabolum vicit. Ideo fecit potentiam in brachio suo. Brachium ejus, Filius ejus est. Potentia in brachio fecit; quia per id quod factum est in ipso redemptum est quod factum est ab ipso. Fecit potentiam, fecit infirmitatem, et ipsa infirmitas potentia fuit; quia per illam victus est diabolus, et homo de ejus potestate ereptus. Fecit potentiam in brachio suo; dispersit superbos mente cordis sui. Quid est mente cordis sui? Mente cordis sui dispersit eos, profundo consilio suo dispersit eos. Profundum erat consilium ut pro homine Deus homo fieret, et pateretur innocens, ut redimeretur nocens: et in his omnibus profundum erat consilium, nec poterat illis diabolus praevidere. Sed captus est hamo Leviathan, et prudentia Dei percussit superbum. Mysterii, inquit Apostolus, aeternis temporibus taciti soli Deo cogniti (Rom. XVI), quod nemo principum hujus saeculi agnovit; quia, si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Hoc est mente cordis sui, hoc in corde suo Deus volvebat, imo non volvebat, sed habebat, et diabolus nesciebat. Stulti principes Thaneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens: Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. Stulti facti sunt principes Thaneos, emarcuerunt principes Mempheos: deceperunt Aegyptum, angulum populorum ejus. Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis (Isa. XIX). Et ibi: Dispersit superbos mente cordis sui; et fecit potentiam in brachio suo; quia per incarnationem Filii sui et potenter daemones devicit, et prudenter supplantavit. Fecit potentiam in brachio suo: et dispersit superbos mente cordis sui. Possumus etiam non inconvenienter superbos Judaeos intelligere, qui gloriabantur se esse de genere Abraham, et in sua justitia praesumebant, et propterea justitiae Dei non erant subjecti. Istos ergo superbos facta potentia in brachio suo dispersit Deus mente cordis sui; quia per Filium suum in carne venientem ex operibus legis neminem justificari posse docuit, sed per fidem, quae ex Deo est. Judaeos autem, qui opera legis contra Dei justitiam defendere conati sunt, et humilem Christi adventum superbe contempserunt, a gratia sua, in qua stare videbantur, abjecit; et gentes peccata sua humiliter confidentes, Deique justitiam praeferentes assumpsit. Unde convenienter adjungitur:
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Potentes enim de sede deposuit; quia Judaeos, qui filii regni videbantur abjecit, et humiles, scilicet homines gentiles, exaltavit; quia gentes, quae abjectae erant per humilem confessionem in consortium regni atque in filiorum adoptionem assumpsit. Vel secundum superiorem expositionem, potentes de sede deposuit; quia malignos spiritus a cordibus hominum ejecit, et humiles exaltavit, ipsos videlicet homines, quos prius propter superbiam abjecerat, humiliatos reparavit. Ergo fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Sed video adhuc aliquid esse, quod adjicere possimus his quae de superborum dispersione dicta sunt. Nam quod ait: Mente cordis sui, si secundum priorem sententiam exponamus, liquet quod alto et investigabili consilio Dei factum est, ut Judaei qui primum electi fuerunt postmodum reprobarentur, et gentiles qui prius erant reprobi postea assumerentur. Hoc ita profundo et inscrutabili consilio factum est, ut omnia sub peccato concluderet Deus et omnium misereretur. Et ideo Apostolus in consideratione hujus profunditatis obstupescens exclamavit. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! (Rom. XI.) Hoc ergo considerare possumus in eo quod dictum est: Mente cordis sui.
Et si aliam adhuc expositionem accommodare velimus, erit non contemnenda sententia. Mens etenim cordis Dei est vivax illa, et permanens dispositio internae occultaeque praedestinationis. Ipse est liber vitae, in quo scripta sunt nomina eorum qui salvi fiunt et scripti in vita in Hierusalem. Idem ergo mens est quod liber, et quasi in libro permansurum scribitur, quod in mente per memoriam retentum non deletur. Quod itaque in hoc loco dictum est: Dispersit superbos mente cordis sui, hoc idem Psalmista aliis verbis expressit, dicens: Deleantur de libro viventium (Psal. LXVIII). Sed quia praescientia praedestinationis divinae non mutatur, et inde deleri vel dispergi non est ibi esse desinere, sed nunquam fuisse, recte adjunxit, dicens: Et cum justis non scribantur (Ibid.). Sciendum est quod tribus modis in libro vitae aliquis scribi perhibetur, secundum praescientiam, secundum causam et secundum operationem. Secundum praescientiam scripti sunt in libro vitae, qui praedestinati sunt ad vitam, qui non delentur unquam, quia ex his, qui praevisi sunt ad salutem, nemo perire sinetur, licet ad tempus quasi periturus a via veritatis errare permittatur. Secundum causam scripti sunt in libro vitae, qui ad tempus in justitia ambulant: et tales aliquando sunt, qui digni salvatione existerent, si tales usque in finem permanerent. Isti autem delentur, cum justitiam coeptam deserunt et a via veritatis, per quam incedere coeperant, ad errores declinando, recedunt. Secundum operationem, aut potius secundum humanam existimationem, scripti dicuntur in libro vitae, quorum opera secundum humanum judicium talia apparent, propter quae digni videantur scribi in libro vitae: qui rursum eam ea, quae agere bona videbantur, deserunt, quasi a libro vitae deleri judicantur. Qui ergo sic a libro vitae delentur, ut rursum in eo non mereantur ascribi, etsi ad tempus vel secundum causam justitiae, vel secundum judicium existimationis humanae scripti visi sunt, nunquam tamen secundum praescientiam fuerunt. Quia ergo creatura rationalis in angelis et hominibus ad titulum coelestis patriae et haereditatis supernae in libro vitae per conditionem ascripta fuerat, sed per elationem qua se in utraque suo Conditori perverse comparare voluit, abjecta est et honore suo privata: jam tunc quidem a mente cordis sui superbos dispersit, quando eos, qui circa se tumuerunt, ab interna stabilitate projiciens, foris per desideria terrena fluctuare permisit. Dispersit superbos mente cordis sui: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Prius angelum de coelo et hominem de paradiso superbientem projecit; et postea hominem per poenitentiam humiliatum ad pristinam gloriam reparavit. Sed et quotidie superbos quosque, subtrahendo gratiam suam, deponit, et humiliat, et postea eosdem humiliatos, gratiam priorem restaurans, exaltat. De quo etiam illud est quod sequitur:
Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Esurientes vocat eos, qui se vero bono indigere cognoscunt; divites intelligi vult eos, qui superbi sunt et elati, et se prae aliis in donis gratiarum abundare existimant. Ergo, sicut humiles, modica de se sentiendo, majorem gratiam merentur accipere, ita superbi et elati, de se praesumendo, etiam ea quae acceperunt amittunt.
Suscepit Israel puerum suum. Suscepit sicut medicus aegrum, Israel puerum suum, populum videlicet suum: Israel puerum, id est humilem et innocentem suscepit, ut sanaret infirmum, ut redimeret captivum, ut justificaret impium, ut salvaret justum. Suscepit Israel, quem non invenit Israel, sed ut faceret Israel. Suscepit Israel puerum suum.
Recordatus misericordiae suae. Quae olim promiserat, sed diu distulerat, tandem exhibebat.
Sicut locutus est patribus nostris, Abraham et semini ejus in saecula. Misericors in promittendo, verax in exhibend, quia sine debito promisit, et sine dolo exhibuit. Sicut locutus est patribus nostris, Abraham et semini ejus in saecula.
Chapter 29 of 57