Skip to the text

Soliloquium de arrha animae. Interlocutores sunt homo et anima. (pars 1)

HOMO. Loquar secreto animae meae, et amica confabulatione exigam ab ea quod scire cupio. Nemo alienus admittetur, sed aperta conscientia soli verba conferemus. Sic enim nec mihi timor erit occulta quaerere, nec illi pudor vera respondere.

Dic mihi, quaeso, anima mea, quid est quod super omnia diligis? Ego scio, quod vita tua dilectio est et scio quod sine dilectione esse non potes. Sed velim mihi sine verecundia confitearis, quid inter omnia diligendum elegeris? Dicam adhuc, ut manifestius intelligas quid te interrogem. Aspice mundum, et omnia quae in eo sunt; multas ibi species pulchras et illecebrosas invenies, quae humanos affectus illiciunt, et secundum varias utentium delectationes ad fluendum se desideria accendunt. Habet aurum, habent lapides pretiosi fulgorem suum, habet decor carnis speciem, picta tapeta et vestes fucatae colorem. Infinita sunt talia. Sed haec cur tibi enumerem? Ecce et tu novisti omnia, vidisti pene singula, experta plurima. Multa jam te vidisse recolis, et adhuc multa vides, in quibus quod dico experiri et comprobare possis. Dic ergo obsecro mihi, quid de his omnibus unicum tibi feceris, quod singulariter amplecti, quo semper perfrui velis? Certus enim sum, quod aut horum quae videntur aliquid amas, aut si jam postposuisti universa haec, aliud habes quae prae omnibus his diligas.

ANIMA. Sicut amare non possum quod nunquam vidi, sic de his omnibus quae videntur, nihil adhuc amare non potui, et tamen de his omnibus quid super omnia amandum sit nondum inveni. Multis enim jam experimentis didici fallacem esse, et fugacem amorem hujus saeculi, quem semper, vel cum perit id quod mihi elegeram perdere, vel cum aliud, quod magis placeat, supervenerit, cogor commutare; sic adhuc desideriis incerta fluctuo, dum nec sine amore esse possum, nec verum amorem invenio.

HOMO. Gaudeo quod saltem in amorem temporalium non figeris, sed doleo quod in amore aeternorum nondum requiescis. Infelicior esses, si de exsilio patriam faceres; nunc vero, quia in exsilio erras, ad viam revocanda es. De exsilio patriam faceres, si in ista vita transitoria aeternum amorem habere velles. Nunc vero in exsilio erras, quia dum traheris per concupiscentiam temporalium, amorem non invenis aeternorum. Sed magnum salutis principium tibi esse potest, quod amorem tuum didicisti mutare in melius, quia sic ab omni temporalium amore avelli poteris, si major tibi pulchritudo ostensa fuerit, quam gratius amplectaris.

ANIMA. Quomodo potest demonstrari, quod videri non potest? quod autem videri non potest, quomodo potest diligi? Certe si in rebus temporalibus, et quae videri possunt, verus et permanens amor non est, amari autem non potest, quod non potest videri, aeterna miseria semper viventem sequitur, si semper permanens amor non invenitur. Nemo enim sine amore esse beatus potest, quia vel in hoc solo miserum esse constat, quod non diligit id quod est. Imo vero quis illum non dico beatum, sed vel hominem diceret, qui humanitatis oblitus, et societatis pacem respuens, solitaria quadam et misera dilectione se solum amaret? Necesse est igitur, ut aut eorum quae videntur amorem approbes, aut si hunc tollis, alia quae salubrius atque jucundius amentur, demonstres.

HOMO. Si temporalia ista et visibilia idcirco amari debere existimas, quia illis quemdam sui generis decorem inesse conspicaris, cur teipsam potius non diligis, quae specie tua omnino visibilium decorem et pulchritudinem vincis? O si teipsam aspiceres! O si faciem tuam videres, agnosceres certe quanta reprehensione digna fueras, cum aliquid extra te amore tuo dignum existimabas!

ANIMA. Oculus cuncta videt, seipsum non videt, et eo lumine, quo reliqua cernimus, ipsam, in qua positum est lumen, faciem nostram non videmus. Alienis indiciis discunt homines facies suas, et speciem vultus sui audiendo saepius quam videndo cognoscunt, nisi forte quoddam alterius generis speculum afferas, in quo faciem cordis mei cognoscam et diligam, quasi et illum non rectissime insipientem quisque diceret, qui ad pascendum amorem suum similitudinem vultus sui jugiter in speculo consideraret. Ego igitur quia faciem meam et speciem vultus mei qualis sit, contemplari nequeo, facilius in ea, quae foris admiranda videntur, affectum dilectionis meae extendo. Praesertim quia amor nunquam solitarius esse patitur, et in hoc ipso jam quodammodo amor esse, si desint in alterum parilitatis consortem vim dilectionis non diffundit.

HOMO. Non est solitarius, cum quo est Deus, nec idcirco vis dilectionis exstinguitur, si a rebus abjectis et vilibus appetitus ejus cohibeatur. Ille magis sibi injuriam facit, qui vel inhonesta vel certe ea, quae amore suo digna non sunt, in societatem dilectionis admittit. Primum igitur necesse est, ut quisque semetipsum consideret, et cum cognoverit dignitatem suam (ne injuriam faciat amori suo) abjectiora se non amet. Nam et ea, quae per se considerata, pulchra sunt, pulchrioribus comparata vilescunt. Et sicut ineptum est deformia pulchris conjungere, sic omnino indecens est ea, quae non habent nisi infimam quamdam et imaginariam pulchritudinem, pulchritudinis coaequare. Non vis habere anima amorem solitarium, noli tamen habere prostitutum. Quaeris unicum, quaere et unice electum. Scis quod amor ignis est, et ignis quidem fomentum quaerit ut ardeat. Sed cave ne id injicias, quod fumum potius aut fetorem ministrat. Ea vis amoris est, ut talem esse necesse sit, quale illud est quod amas, et qui per affectum conjungeris, in ipsius similitudinem ipsa quodammodo dilectionis societate transformaris. Tuam igitur anima pulchritudinem attende, et intelliges qualem debeas pulchritudinem diligere. Non est tibi invisibilis facies tua. Oculus tuus nihil bene videt, si seipsum non videat. Nam cum ad seipsum contemplandum bene perspicuus est, nulla eum foris peregrina similitudo, vel adumbrata veritatis imaginatio fallere potest. Quod si forte interna illa tua visio per negligentiam obscurata est, et temetipsam ut decet et expedit contemplari non sufficis, cur saltem quid de te existimare debeas, ex judicio alieno non perpendis? Sponsum habes, sed nescis. Pulcherrimus est omnium, sed faciem ejus non vidisti. Ille te vidit, quia nisi te vidisset, non te diligeret. Noluit adhuc seipsum tibi praesentare, sed munera misit, arrham dedit, pignus amoris, signum dilectionis. Si cognoscere illum posses, si speciem illius videres, non amplius de tua pulchritudine ambigeres. Scires enim quod tam pulcher, tam formosus, tam elegans, tam unicus in tuo aspectu captus non esset, si eum singularis decor et ultra caeteros admirandus non traheret. Quid igitur ages? Nunc videre illum non potes, quia absens est. Et ideo non times, neque erubescis illi injuriam facere, quod singularem ejus amorem contemnis, neque alienae libidini turpiter et impudice prostituis. Noli sic facere. Si adhuc scire non potes qualis ille sit, qui te diligit, considera saltem arrham, quam dedit; fortassis in ipso munere ejus, quod penes te est, poteris agnoscere quo affectu illum diligere, quo studio et diligentia te illi debeas conservare. In signis est arrha ejus, nobile donum ejus, quia nec magnum decuit ut parva daret, nec pro parvo sapiens magna dedisset. Magnum ergo est quod tibi dedit, sed majus est quod in te diligit. Magnum ergo est quod dedit. Quid dedit tibi anima sponsus tuus? Exspectas fortassis, et nescis quid dicturus sim. Cogitas a quo quid magni acceperis, nec invenis te aliquid tale habere aut accepisse, unde gloriari possis. Dicam igitur tibi, ut scias quid dedit sponsus tuus. Respice universum mundum istum, et considera si aliquid in eo sit, quod tibi non serviat. Omnis natura ad hunc finem cursum suum dirigit, ut obsequiis tuis famuletur, et utilitati deserviat, tuisque oblectamentis pariter et necessitatibus secundum affluentiam indeficientem occurrat. Hoc coelum, hoc terra, hoc aer, hoc maria, cum iis, quae in eis sunt, universis, explere non cessant; in hoc circuitus temporum annuis innovationibus, et redivivis partubus antiqua innovans, dilapsa reformans, consumpta restaurans, pastu perpetuo subministrat. Quis ergo putas hoc instituit? quis istud naturae praecepit ut sic uno consensu tibi serviat? beneficium accipis, et auctorem ejus non agnoscis. Donum in manifesto est, largitor occultus. Et tamen ipsa te ratio dubitare non sinit hoc tuum non esse debitum, sed beneficium alienum. Quicunque ergo ille est, multum tibi contulit, qui hoc totum et tantum tibi dedit multum diligendus est, qui tantum dare potuit et qui tantum dare voluit, multum dilexit. Tantum ergo diligens, et tantum diligendus dono suo demonstratur, ut quam stultum est amorem tam potentis non ultro concupiscere, tam impium sit atque perversum tam diligentem non redamare. Vide ergo, o anima imprudens et temeraria, vide quid agis, cum in hoc mundo amari et amare concupiscis. Totus tibi mundus subjectus est, et tu non dico totum mundum, sed nescio quid vix aliquam mundi portiunculam, quod nec specie pulchra, nec utilitate necessaria, nec quantitate magna, nec bonitate optima antecedat, in societatem tui amoris admittere non aspernaris. Certe si haec diligis, ut subjecta dilige, ut famulantia dilige, ut dona dilige, ut arrham sponsi, ut munera amici, ut beneficia Domini. Sic tamen, ut semper memineris quid illi debeat, nec ista pro illo, nec ista cum illo, sed ista propter illum, et per ista illum, et supra ista illum diligas. Cave, o anima, ne (quod absit!) non sponsa, sed meretrix dicaris, si munera dantis plus quam amantis affectum diligis. Majorem charitati ejus injuriam facis, si et dona illius accipis, et tamen vicissitudinem dilectionis non rependis. Aut dona illius (si potes) respue, vel si dona illius respuere non potes, vicissitudinem dilectionis repende. Dilige illum, dilige te propter illum, dilige dona illius propter illum. Dilige illum ut fruaris illo, dilige te quod diligeris ab illo. Dilige in donis illius, quod data sunt ab illo. Illum tibi, et te illi dilige, dona illius ab illo tibi, propter te. Haec pura et casta dilectio est, nihil habens sordidum, nihil amarum, nihil transitorium, decora castitate, jucunda dulcedine, stabili aeternitate.

ANIMA. Verba tua inflammaverunt me, concepi ardorem, et aestuo intus. Quamvis enim nondum viderim hunc, quem tam amabilem esse asseris, ipsa me tamen (fateor) sermonis tui dulcedine et exhortationis suavitate ad amorem ejus accendis. Cogor siquidem rationibus tuis illum super omnia diligere, a quo me video omnia in pignus dilectionis accepisse. Verumtamen adhuc unum superest, quod apud me valde felicitatem hujus amoris imminuat, nisi illud quoque (sicut caetera) manus tuae consolationis abstergat.

HOMO. Fiducialiter tibi promitto in hoc amore nihil esse, quod jure displicere debeat, et tamen ne magis videar credulitatem tuam fallere, quam veritati testimonium perhibere, volo ut mihi quod te movet aperias, ut meis iterum rationibus confirmata amplius in ejus desiderio convalescas.

ANIMA. Meminisse te volo, sed nec oblitum existimo, quod paulo ante (cum tu probabilem et honestum amorem commendares) dixeris non solum unicum. sed et unice electum esse debere amorem, id est in solum dilecto et solum diligendo constitutum, eo quod perfecte laudabilis amor non sit, si vel alter cum solo diligitur, vel qui summe diligendus non est, solus amatur. Ecce igitur ego unice electum et unice dilectum diligo. Sed hanc hujus dilectionis meae injuriam patior, quod solum diligens sola non amor. Nam hanc dilectionis ejus arrham, quam mihi objicis, quot sint, vel certe quales, cum quibus haec mihi communis est, tu ipse agnoscis. Quo igitur de privilegio singularis amoris potero gloriari, quae hoc, quod tam magnum asseris, non dicam cum bestialibus, sed et cum ipsis bestiis commune accepi? Quid mihi lux solis amplius confert, quam reptilibus et vermibus terrae? Omnia similiter vivunt, omnia spirant, idem pastus, idem potus omnium, quid hoc tam magnum? quid hoc tam singulare? vides certe quale est. Non itaque satis congrue singulariter diligendum probas, si non et ipsum quoque vel in aliquo singulariter dilexisse demonstras. Magna quidem fateor haec et singulari amore digna forent, si singulariter data fuissent.

HOMO. Non mihi displicere potest haec diligentia tua, quia in hoc patet, quod perfecte amare desideras, quoniam causam perfecti amoris tam diligenter investigas. Gratanter igitur hoc tecum disserendum suscipio, ut et tam optimi amorem ab hac, pro qua causaris, injuria defendam, et simul te, ne qua ab illius dilectione suspicione vacilles, ad integrum restituam. Tria quaedam sunt, in quibus id quod te movet, invenias. Discerne quae dona a sponso tuo accepisti; alia enim communiter, alia specialiter, alia singulariter data sunt. Communiter data sunt, quae omnibus propter te tecum serviunt. Specialiter data sunt, quae multis nec tamen omnibus propter te tecum sunt concessa. Singulariter data sunt, quae tibi soli sunt data. Quid igitur, nunquid ideo minus te diligit, quia quaedam dona sua tecum simul omnibus concessit? Nunquid feliciorem te fecisset, si tibi soli mundum dedisset? Ecce non sunt creati homines super terram, non sunt bestiae, sola divitias mundi possides, ubi igitur illa grata et utilis societas humanae conversationis? ubi solatia, ubi oblectamenta, quibus nunc frueris? vide igitur quia et in hoc multum tibi contulit, quod haec ad solamen tuum tecum creavit. Si mundus iste, et haec omnia tibi serviunt, quomodo etiam omnia ad obsequium tuum facta non sunt? Nunquid paterfamilias solus panem suum comedit? nunquid solus potum suum bibit? nunquid solus vestimentis suis induitur? nunquid solus calefit igne suo? nunquid solus habitat in domo sua? Totum tamen non immerito ejus dicitur, quidquid habent ii, qui ei vel per dilectionem, vel per subjectionem famulantur. Sive igitur illa, quae tibi serviunt, sive illa, quae tibi servientibus necessaria sunt, omnia tibi data sunt, omnia tibi obsequium impendunt.

ANIMA. Quod me movebat, praecidisti potius quam eradicasti. Ego namque hoc querebar, quod unice diligens, unice dilecta non sum, quia pignus amoris mei aliis aeque video esse concessum. Tuae vero rationes hoc persuaserunt, ut illa quoque singulariter mihi donata crederem, quae in usum servientium mihi communiter data viderem. In quo te convenienter satis, sed non sufficienter de hoc, quod me movebat, locutum esse confiteor; hinc enim doceor omnia, quibus vita irrationalium fovetur, meae potius ditioni esse assignanda, propterea quod illa quoque, quae iis aluntur, in usum meum sunt deputata. Privilegium tamen singularis amoris exinde non astruitur, quia haec non soli mihi, sed cunctis similiter hominibus, multis vero amplius subjecta esse noscuntur. In iis ergo omnibus, quae communiter usui hominum concessa sunt, et si quidem non juste amplius aliquid sibi vindicent, errant qui suae ditioni quidquam singulariter ascribunt. Est igitur specialis quidam amor Creatoris ad homines, in quo quidem ipsi homines aliis creaturis, non autem ad invicem, amplius gloriari habent. Nam quod in assertionem singularis amoris dicis, etiam mihi inter caetera donatam esse societatem hominum, cum tam mea illis, quam illorum mihi concessa sint, nihil ego in hoc singulare reperire possum. In qua societate non solum me laedit amissa gloria singularitatis, sed et vilitas participationis. Quot enim increduli, quot scelesti, quot impuri sunt, qui in hac societate similiter gloriari possunt?

HOMO. Non te conturbare debet, quod in usu rerum temporalium eadem bonis et malis est participatio, nec idcirco eos similiter a Deo amari existimes, quia his omnibus tecum similiter communicare vides. Nam sicut bestiae non propter se, sed propter hominem creatae sunt, ita mali homines non propter se, sed propter bonos vivunt. Et sicut vita eorum utilitati bonorum deservit, sic omne, quo vita illorum alitur, dubium non est quin additionem bonorum referendum sit. Idcirco autem mali inter bonos vivere permittuntur, ut societas illorum, bonorum vitam exerceat, quos et felicitate sua admonent potiora his, et quae mali communicare non possunt, bona quaerere, et iniquitate sua cogunt arctius virtutem amare. Postremo, ut dum illos divina gratia destitutos vident per quaelibet abrupta vitiorum ruere, discant quantas pro sua salute debeant Creatori gratias referre. Ratio siquidem divinae dispensationis ad nostrae salutis augmentum et glorificationis documentum hoc exigebat, ut sicut in vita bestiarum dicimus summam felicitatem non esse his uti, ita quoque in vita malorum hominum discamus nec esse summam felicitatem istis dominari. Similiter igitur bonis ac malis ista concedi debuerunt, quia aliter boni potiora sibi servari non crederent, nisi ista tam bonis quam malis communia esse viderent. Nihil igitur amplius de societate aut felicitate malorum conqueraris, nec ideo in privilegium singularis amoris tecum ascribendos putes, quia eos in usu et dominio rerum transeuntium socios habes, quia etiam in hoc, sicut jam diximus, saluti tuae proficiunt, quod istis tecum non tantum uti, sed et dominari possunt. Quid autem de societate bonorum dicam? Nam hoc solum nunc restat, ut consideres utrumne idcirco de singulari amore sponsi tui gloriari non possis, quod ab eo non sine societate bonorum diligeris. Quapropter reminisci te volo illius (quam superius in assertionem attuli) sententiae, quam tunc quidem quasi minus congruam ad id, de quo illic agebatur atque igitur comprobandum, judicasti. Replico igitur nunc eam, ut diligentius coram te discutiam; utrumne aliquid nobis ad id quod demonstrare nitimur confirmandum, ejus veritas astipuletur. Dixi enim etiam societatem hominum dono tibi Creatoris esse concessam, ut inde solamen vivendi capias, ne quadam solitaria et inerti vita destituta contabescas. Sicut igitur vita malorum tibi est exercitium, sic solamen est vita bonorum, qui certe tales sunt, quos nec felicitatis, tuae participes, nec amoris tui aspernari debes habere consortes. Nam si vere bonos diligis, quidquid illis beneficii impenditur, inde charitas, quae in te est, non quasi de alieno, sed quasi de proprio gratulatur. Licet igitur beatum esset, isto amore te vel solam perfrui, multo tamen beatius est in ipso cum multorum bonorum congratulatione delectari, quia cum in eos etiam, qui comparticipant, affectus dilectionis expanditur, charitatis gaudium et suavitatis ampliatur. Spiritualis namque amor tunc melius cuique fit singularis, quando omnibus est communis. Nec participatione plurium minuitur, cujus fructus unus et idem totus in singulis reperitur. Nihil igitur privilegio singularis amoris tui societas bonorum praescribit, quia sponsus tuus in omnibus diligit te, quos diligit propter te, ac per hoc etiam singulariter diligit te, quia nihil diligit sine te. Non autem timeas animum illius in amorem plurium quasi per affectum distrahi, et idcirco minorem esse ad singulos, quod partitus quodammodo et divisus videatur in cunctos. Sic singulis adest quasi omnibus, quia nec alium nec majorem dilectionis affectum singulis impenderet, si absque cunctorum participatione singulos amaret. Ergo omnes unum unice diligant, ut omnes ab uno unice diligantur, quia nec alius praeter unum unice ab omnibus diligendus est, nec alius praeter unum unice omnes diligere potest. Omnes autem in uno se quasi unum diligant, ut unius dilectione unum fiant. Iste amor unicus est non tamen privatus, solus nec tamen solitarius, participatus nec divisus, communis et singularis, cunctorum singulus et singulorum totus, nec participatione decrescens, nec usu deficiens, nec tempore veterascens, antiquus et novus, affectu desiderabilis, experientia dulcis, fructu aeternus, jucunditate plenus, reficiens et satians, nec unquam fastidium generans.

ANIMA. Satis jucundae mihi sunt assertiones tuae, et fateor quoniam inde jam incipio ardentius hujus amorem appetere, unde prius coeperam eum amplius fastidire. Sane unum adhuc superest desiderio meo quod si per te adipisci potero, satis per omnia mihi factum esse non dubitabo. Hoc autem est, si quomodo demonstrari possit, qualiter iste sponsus castitatis singulis quos diligit quasi omnibus affectu et effectu adsit. Et de affectu quidem dubitare non potero, si hoc in effectu verum esse cognosco.

HOMO. O anima mea, si tantopere in incepto persistis, nec tibi satisfactum esse judicas, si non prorsus singulare beneficium sponsi tui impensum agnoscas, etiam in hoc tuae petitioni libenter annuo, quoniam hanc tuam instantiam ex devotione potius nasci, quam ex importunitate cognosco. Nam in hoc quoque providit tibi optimus amator tuus, ne nihil esset, in quo singulariter de ipso gloriari possis sed sicut communia et specialia dedit, sic et singularia tribuit. Communia quidem sunt ea, quae in usum universorum veniunt, sicut est lux solis, spiramen aeris. Specialia vero, ut ea, quae non omnibus, sed quasi quidam societati concessa sunt, sicut est fides, sapientia, disciplina. Singularia autem ut ea, quae unicuique propria impertita sunt, sicut Petro principatus in apostolis, Paulo apostolatus in gentibus, Joanni privilegium amoris. Considera ergo anima mea, quae communia cum omnibus, quae specialia cum aliquibus, quae singularia sola acceperis. In omnibus iis te dilexit, quae vel cummuniter tecum omnibus, vel specialiter quibusdam, vel singulariter tibi soli tribuit. Cum iis rursum omnibus te dilexit, quibus te participatione doni sui sociavit. Prae omnibus iis te dilexit, quibus te singularis gratiae dono praetulit. In omni creatura dilecta es, cum omnibus bonis dilecta es, prae omnibus malis dilecta es. Et ne parum tibi videatur, quod prae omnibus malis dilecta es, quanti boni sunt, qui minus te acceperunt? Sed quia pro desiderio singularis amoris ad ea potius, quae singulariter data sunt niti te video, quamvis multa adhuc dici possent de iis in quibus et cum quibus dilecta es, hoc quod jam dictum est sufficere volo. Nolo tamen, ut parum existimes vel in tantis, vel cum talibus te esse dilectam, ubi et bonos omnes habeas socios, malos vero, ut quae condita sunt universa, subjectos. Vidisti igitur, o anima mea, quanta sunt in quibus dilecta es, vidisti quales sunt cum quibus dilecta es, nunc prae quibus dilecta sis considera, quantum potes. Tibi loquor, anima mea, tu nosti quid acceperis, et necesse habes adhuc melius nosse, ne incipias vel de iis quae non accepisti praesumere, vel de iis quae accepisti gratias non referre. Utinam recolere possim ea quomodo tibi expedit, et quomodo illi placet, qui tibi haec dedit! Nam et ipse idcirco haec tibi dedit, ut tu semper ea in memoria habeas, et nunquam ab ejus amore oblivione tepescas. Primum cogita anima mea, quod aliquando non fueris, et ut esse inciperes, hoc ejus dono acceperis. Donum ergo ejus erat, ut fieres. Sed nunquid tu ei aliquid dederas priusquam fieres, quo tibi hoc ab eo redderetur ut fieres? Nihil prorsus, nihil tu dederas, nihil dedisse poteris priusquam fieres, sed gratis accepisti ab eo ut fieres. Cui ergo praelata es in eo quod facta es? Quis minus accipere potuit, quam qui ut fieret accepit? Et tamen nisi hoc esset aliquid accipere; non poterat qui non erat incipere, et nisi esse quam non esse melius esset, nihil ille qui est eo, qui non est, amplius accepisset. Quare ergo, Deus meus, fecisti me, nisi quia esse magis quam non esse voluisti me? Et plus dilexisti me omnibus iis qui accipere non meruerunt illud a te. Cum ergo, Deus meus, esse mihi dedisti bonum et magnum, bonum et pulchrum bonum tuum mihi dedisti, et me (cum hoc mihi dares) praetulisti omnibus quibus hoc tantum bonum tuum dare noluisti. O anima mea, nunquid aliquid dicimus, cum hoc Deo nostro dicimus? Deo nostro a quo facti sumus, facti qui non fuimus, et ab omnibus qui facti non sunt, amplius accepimus. Sic prorsus, sic aliquid dicimus, et multum dicimus cum hoc dicimus, et hoc semper dicere debemus, ne unquam obliviscamur eum a quo tantum bonum accepimus. Qui utique si nihil amplius dedisset, pro eo ipso tamen semper a nobis laudandus et diligendus esset. Nunc autem amplius dedit, quia dedit non solum esse, sed pulchrum esse, formosum esse, quod quantum superat nihil per existentiam, tantum antecedit aliquid per formam, in quo multum placet id quod est, et amplius id quod tale est. In quo, anima mea, omnibus te praelatam aspice, quos tale et tam excellens existendi bonum vides non accepisse. Sed nec hic terminari potuit munificentia largitoris optimi. Adhuc aliquid plus dedit, et magis nos ad similitudinem suam traxit; voluit ad se trahere per similitudinem quos ad se trahebat per dilectionem. Dedit ergo nobis esse, et pulchrum esse; dedit et vivere, ut praecellamus et iis quae non sunt per essentiam, et iis quae inordinata aut incomposita sunt, per formam, et quae inanimata, per vitam. Magno debito obligata es anima mea, multum accepisti, et nihil a te habuisti. Et pro iis omnibus non habes quid retribuas, nisi tantum ut diligas. Nam quod per dilectionem datum est, nec melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest. Accepisti autem hoc totum per dilectionem. Poterat enim Deus etiam aliis creaturis suis dedisse vitam, sed amplius in hoc dono dilexit te. Nec ideo plus dilexit te, quoniam plus diligendum invenit in te, sed quia gratuito plus dilexit te, talem fecit te ut jam nunc merito plus diligat te.

Chapter 2 of 4