Skip to the text

Soliloquium de arrha animae. Interlocutores sunt homo et anima. (pars 2)

ANIMA. Quanto plus audio, tanto plus audire concupisco, perge, quaeso, et quae sequuntur narrato.

HOMO. Post esse, et post pulchrum esse, post vivere, datum est et sentire, datum est et discernere, et per eamdem dilectionem datum est, quae nisi praecessisset, nihil a largiente datum, nihil ab indigente acceptum fuisset. Quam sublimis, et quam decora facta es, anima mea. Quid sibi iste ornatus tantus ac talis voluit, nisi quia idem ipse, qui te induit, sponsam suo thalamo praeparavit? Novit ad quod opus te conderet, novit qualis ornatus illud opus deceret, et ideo dedit quod decuit, et quod tantum decuit, ut et ipse diligeret hoc, qui dedit. Sensibus foris decoravit, intus sapientia illustravit. Sensus dans quasi exteriorem, sapientiam quasi interiorem habitum. Sensus quasi quasdam gemmas fulgentes appendens exterius, sapientiam quasi naturali pulchritudine faciem vultus tui decorans intus. Ecce ornatus tuus, omnium gemmarum vincit pulchritudinem, ecce facies tua omnium formarum superat decorem. Talem omnino esse decebat, quae ad coelestis regis thalamum introducenda fuerat. Quantum dilecta es, et prae quantis dilecta es, quando talis facta es! Quam singulare donum, quam non omnibus concessum, non nisi dilectis et diligendis concedendum! Multum gloriari poteras, et multum custodiri debueras, ne tale donum perderes, ne tale ornamentum foedares, ne tantum decorem corrumperes, ne eo amisso vel immunito amplius misera fieres, quam eo non accepto vel non perfecto misera fuisses, ne te cum damno amissae pulchritudinis simul torqueret confusio foeditatis, et abjecta vilior fieres quam si recepta non fuisses. Istud ergo custodiendum et illud cavendum fuerat, ut istud custoditum persisteret, et illud cautum non eveniret. Sed vide quid fecisti, anima mea; dereliquisti sponsum tuum, et cum alienis prostituisti amorem tuum. Corrupisti integritatem tuam, foedasti pulchritudinem tuam, dispersisti ornatum tuum. Tam vilis, et tam turpis, et tam immunda facta es, quasi talis sponsi amplexibus amplius digna non esses. Oblita es ergo sponsi tui, et pro tantis beneficiis condignas gratias non egisti. Meretrix facta es, et prae nimiis fornicationibus tuis laxata sunt ubera tua. Rugosa effecta est frons tua, genae marcidae, languentes et stupentes oculi, labia pallore obducta, exsiccata cutis, virtus infracta, ipsis quoque amatoribus tuis odiosa.

ANIMA. Sperabam tanta illa praecoma ad alium finem tendere, sed ut video ad majorem confusionem mei haec dixisti, ut eo magis odio dignam ostenderes, quo tantis beneficiis acceptis, et non custoditis magis ingratam comprobasses. Vellem ergo aut factum non esse quod dictum est, aut saltem dictum non esse quod factum est, ut vel oblivio confusionem tegeret, si praesumptio reatum non vitasset.

HOMO. Non ad confusionem tui, sed ad eruditionem dicta sunt, ut magis illi fias obnoxia, qui te et fecit cum non eras, et redemit cum perieras. Nam illud quoque in assertionem amoris illius commemoravi, ut inde occasione sumpta jam nunc tibi narrare incipiam, quantum iste sponsus tuus (qui tam excelsus apparuit cum te conderet) humiliari dignatus est cum te repararet. Illic tam sublimis, hic tam humilis, non tamen hic quam illic minus amabilis, quia nec hic quam illic minus admirabilis. Illic potenter magna tibi contulit, hic misericorditer pro te dira sustinuit. Ut enim te relevaret illuc unde cecideras, ipse descendere dignatus est huc ubi jacebas, et ut tibi juste redderetur quod perdideras, ipse dignatus est pie pati quod tolerabas. Descendit ergo, suscepit, sustinuit, vicit, restauravit, descendit ad mortalem, suscepit mortalitatem, sustinuit passionem, vicit mortem, restauravit hominem; ecce, anima mea, obstupesce tanta mirabilia, tanta beneficia propter te exhibita. Cogita quantum diligat te, qui tanta facere dignatus est propter te. Pulcrha facta fueras ejus munere, foeda facta es tua iniquitate. Sed iterum mundata es et formosa facta ejus pietate, operante tamen utrobique charitate. Olim cum non esses, dilexit te ut conderet. Postea cum foeda esses, dilexit te ut pulchram faceret, et ut ostenderet tibi quantum te diligeret, non nisi moriendo a morte te liberare voluit, ut non tantum pietatis impenderet beneficium, verum et charitatis monstraret affectum. Nunc autem tam sincera charitate te diligit, ac si semper cum eo perstitisses, nec exprobrat tibi reatum, nec improperat tibi beneficium. Et si deinceps fideliter cum eo perseverare, ipsumque ut decet amare, ac tuum illi amorem incontaminatum conservare volueris, majora prioribus se daturum promittit.

ANIMA. Jam quodam modo amare incipio culpam meam, quia, ut video, non parum mihi malefecisse profuit, quanto ex eo mihi, id quod votis omnibus scire desiderabam luce, clarius innotescit. O felix culpa mea, ad quam diluendam dum ille charitate trahitur, ipsa quoque ejus charitas mihi desideranti, et totis eam praecordiis concupiscenti aperitur. Nunquam tam bene dilectionem ejus agnoscerem, si in tantis periculis eam experta non fuissem. O quam feliciter cecidi, quae post lapsum felicior resurrexi! Nulla dilectio major, nullus amor sincerior, nulla charitas sanctior, nullus affectus ardentior; mortuus est pro me innocens, nihil in me, quod amaret inveniens. Quid ergo, Domine, dilexisti in me, et tantum dilexisti ut morereris pro me? Quid tale in me invenisti, pro quo tanta et tam dura sustinere voluisti?

HOMO. O anima mea, argue temetipsam coram Domino, quod hucusque tantis beneficiis ejus ingrata fuisti, et miserationes ejus plurimas cognoscere noluisti. Sed ut adhuc melius intelligere possis quantum illi debeas, me reliqua ejus beneficia secundum coeptum ordinem prosequente, volo ut diligenter intendas.

ANIMA. Hoc semper audire desidero, quod mihi tam dulce est, ut idem te incessanter iterare cuperem, non ad alia quoque quae restant audienda, festinarem.

HOMO. Abieras ergo et perieras, et quia in peccatis tuis venundata eras, venit ille post te ut redimeret te, et tantum dilexit te, ut sanguinis sui pretium appenderet pro te, talique pacto et reduxit te de exsilio, et redemit de servitio.

ANIMA. Nescivi quod tantum me diligeret Deus, amplius mihi vilis esse non debeo, quae tantum Deo placui, ut et mori eligeret pro me, ne perderet me.

HOMO. Et quid si cogitare coeperis quot et quales in comparatione tui abjecti sunt, qui hanc, quae tibi data est, gratiam consequi non potuerunt? Certe audisti ab initio usque ad hanc diem, quam multae generationes hominum pertransierunt, quae omnes sine cognitione Dei, et pretio suae redemptionis in interitum sempiternum dilapsae sunt. Omnibus illis te redemptor et amator tuus praetulit, quando tibi hanc gratiam largitus est, quam nullus horum percipere meruit. Et quid dices? Quare putas praelata es illis omnibus? Nunquid tu fortior, nunquid sapientior, nunquid nobilior, nunquid ditior illis omnibus fuisti, quia hanc prae illis omnibus specialem gratiam sortiri meruisti? Quot fortes, quot sapientes, quot nobiles, quot divites ibi fuerunt? et tamen universi relicti et abjecti perierunt. Tu sola prae omnibus illis assumpta es, et quare in te hoc factum sit, nullam praeter gratuitam Salvatoris tui charitatem, causam invenire potes. Elegit ergo et praeelegit te sponsus tuus, amator tuus, Redemptor tuus, Deus tuus. Elegit te in omnibus, et assumpsit te ex omnibus, et amavit te prae omnibus. Nomine suo vocavit te, ut memoriale ejus semper esset apud te, voluit te participem esse in nomine, participem in nominis veritate, quoniam unxit te illo (quo et ipse unctus erat) oleo laetitiae, ut ab uncto sit unctus, qui a Christo dicitur Christianus.

ANIMA. Multum, fateor, collatum est mihi, sed quaeso te, si ut (asseris) ego jam assumpta sum, quid adhuc differor, quoniam ad amplexus sponsi necdum venire possum?

HOMO. Nescis ergo, anima mea, nescis quam foeda prius fuisti, quam polluta, quam deformis et squalida, discissa et dissipata, omni horrore et enormitate plena. Et quomodo tam cito in illum pudoris et castitatis thalamum introduci expetis, nisi prius saltem cura aliqua et studio exculta ad pristinum decorem repareris? Nam hoc est quod nunc exspectaris, hoc est quod iste tuus sponsus adhuc praesentiam suam tibi subtrahit, et necdum in mutuos amplexus et dulcia oscula te admittit, quia videlicet nec polluta debet mundum tangere, nec turpem decet pulchrum videre. Cum autem praeparata et decenter ornata fueris, tunc demum in illum coelestis sponsi thalamum sine confusione permansura introibis. Nec te pudebit tunc priscae turpitudinis, cum nihil turpe, nihil pudore dignum habebis. Prius ergo stude formam tuam excolere, faciem ornare, habitum componere, maculas tergere, munditiam reparare, mores corrigere, disciplinam servare, et omnibus tandem in melius commutatis digno sponso dignam sponsam reddere. Aliquid dicere volo, unde te magis cautam efficiam, ne pro eo quod electam te audis, aut elatio tumidam, aut negligentia reddat dissolutam. Nunquam audisti quid rex Assuerus fecit, quando Vasthi reginam propter insolentiam illius repudiavit? factum insigne, exemplum utile, periculum grave. Abjecta est ergo illa propter superbiam suam, et factum est regis praeceptum, ut de omni regno suo congregarentur puellae speciosae virgines, et adducerentur ad civitatem Susan, et traderentur in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui erat praepositus et custos mulierum regiarum, ibique acciperent mundum muliebrem, et caetera ad usum necessaria. Sicque omnibus abundanter secundum regiam ambitionem suppletu excolerentur, et ornarentur. Per sex menses oleo myrtino ungerentur, per alios sex quibusdam pigmentis uterentur, et sic compositae et ornatae, de triclinio feminarum ad regis cubiculum transirent, ut quae ex omnibus magis placuisset, illa pro Vasthi in solio regni sederet (Esther. II). Vide quam multae electae sunt, ut una eligeretur, illa scilicet quae oculis regis formosior et ornatior caeteris videretur. Ministri regis multas eligant ad cultum. Rex ipse unam eligit ad thalamum. Prima electio multarum facta est, secundum regis praeceptionem, secunda electio unius facta est, secundum regis voluntatem. Consideremus ergo si forte exemplum hoc praesenti (de quo agimus) negotio valeat adaptari. Rex, summi regis Filius, venit in hunc mundum (quem ipse creaverat) desponsare sibi uxorem electam, uxorem unicam, uxorem nuptiis regalibus dignam. Sed quia hunc Judaea humilitatis forma apparentem recipere contempsit, abjecta est. Et missi sunt ministri regis, apostoli videlicet, per totum mundum congregare animas, et adducere ad civitatem Regis, id est ad sanctam Ecclesiam, in qua domus est et mansio mulierum regiarum, id est sanctarum animarum, quae fecundantur et generant non ad servitutem, sed ad regnum filios. Quae, quia non ex timore, sed chararitate Deo serviunt, quasi in libertatem bonorum operum partus edunt. Multi ergo vocati intrant per fidem Ecclesiam, et ibi sacramenta Christi quasi quaedam unguenta et antidota ad reparationem, et ad ornatum animarum praeparata, accipiunt. Sed quia ore veritatis dicitur: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX), non omnes, qui ad hunc cultum sunt admissi, ad regnum sunt eligendi, nisi tantum ii qui sic student se per ista mundare et excolere, ut cum ad regis praesentiam introducti fuerint, tales inveniantur, quos ipse magis velit eligere quam reprobare. Vide ergo ubi posita es, et intelliges quid facere debes. Posuit enim te sponsus tuus in triclinio, ubi mulieres ornantur, varia pigmenta et diversas species dedit, cibosque regios, de mensa sua ministrari tibi praecepit, quidquid ad sanitatem, quidquid ad refectionem, quidquid ad reparandam speciem, quidquid ad augendum decorem valere potest, tribuit. Cave ergo, ne ad colendam teipsam negligens sis, ne in novissimo tuo, cum in conspectu sponsi hujus repraesentata fueris, indigna (quod absit!) ejus consortio inveniaris. Praepara te sicut decet sponsam Regis, et sponsam Regis coelestis, sponsam Sponsi immortalis.

ANIMA. Amaricasti iterum me, et perculisti pavore non modico. Nam quantum ex verbis tuis intelligi datur, mutavi propositum, sed non evasi periculum. Mutavi propositum, quia ab illo, qui me olim distrahebat vago instabilique amore, ad unicam dilectionem conversa sum. Non evasi periculum, quia, sicut asseris, nisi me omnibus modis dignam exhibere studuero, ad fructum hujus dilectionis non pertingo. Superest ergo ut nunc mihi diligentius edisseras de hoc triclinio in quo mulieres regiae aluntur, et de cibo regio qui eis datur, et de ipsis quoque unguentis quibus unguntur, et de caeteris omnibus quae ad cultum sive decorem exhibentur. Ipsius enim dilectione provocor, iis deinceps studium impendere, sine quibus me video ad dilectionis affectum non posse pervenire. Atque utinam ego illa una esse merear, cujus decorem atque ornatum rex laudabit. Quam felix illa et quanto electis electior, quae ad hunc finem studium suum perducet? Quam exiguum jam omnem laborem reputarem, si ad hunc finem studium meum perducere possem. Quaeso igitur ut non pigriteris per singula mihi ediscere, quae sint illa remedia quibus faciem meam debeam ad hunc decorem reformare, quia vehementer illi placere cupio, cujus charitatem erga me tam benignam et amorem tam jucundum agnosco.

HOMO. Sic vere necesse est ut facias. Precorque, ut ipse, qui tibi jam voluntatem hoc faciendi tribuit, vires etiam perficiendi tribuere velit. Quaeris quod sit triclinium, quaere etiam quod sit regis cubiculum. Istas duas mansiones propone tibi, quia harum tibi consideratione opus est. Est ergo triclinium, est regis cubiculum. In triclinio sponsae ad nuptias praeparantur, in cubiculo autem nuptiae celebrantur. Praesens Ecclesia quasi triclinium est, in qua nunc sponsae Dei ad futuras nuptias praeparantur. Coelestis Jerusalem quasi Regis cubiculum est, in qua nuptiae ipsae celebrantur. Post tempora autem ornandi, de triclinio transeunt ad Regis cubiculum, quia post tempora bene operandi veniunt, ut boni operis sui percipiant fructum. Praesens vero Ecclesia triclinium dicitur propter tres ordines fidelium, conjugatorum, continentium, rectorum vel virginum. Videamus deinceps quae sunt unguenta, et pigmentorum genera, qui cibi, quae vestimenta ad cultum sponsarum praeparata. Neque hoc praetermittendum est, quod ipse sponsus sicut gratuito primum quodammodo foedas ac turpes diligit, ita et gratuito eis ad ornatum adminiculum omne impendit. Nec quidquam ex se habent, nisi ab illo accipiant unde illi placeant, ut etiam hoc ad dilectionem pertinere scias, quod habes unde ornare te possis, quae utique ex te nihil habes, nisi ab illo acceperis. Primum est fons baptismi hic positus, et lavacrum regenerationis, in quo sordes praeteritorum criminum abluis. Deinde chrisma et oleum, in cujus unctione Spiritu sancto liniris. Post haec delibuta et unctione laetitiae perlusa ab mensam venis, et percipis ibi alimentum corporis et sanguinis Christi, quo interius saginata atque refecta noxiam illam praeteritorum jejuniorum maciem depellis, et pristina plenitudine atque fortitudine reparata rursus quodammodo juvenescis. Deinde vestimenta bonorum operum induis, et fructu eleemosynarum, cum jejuniis et orationibus, cum sacris vigiliis, aliisque operibus, pietatis, quasi quodam vario ornatu decoraris. Ad ultimum sequuntur aromata virtutum, quarum odor suave spirans omnem illum antiquarum sordium fetorem fugat, ita ut tibi quodammodo tota mutari, et in aliam transformari videaris, et magis laeta, magis alacris, magis sospes efficiaris. Datur etiam tibi speculum sancta Scriptura, ut ibi videas faciem tuam, ne quid minus aut aliter quam decet habeat compositio ornatus tui. Quid ergo dicis anima mea? Scis utrumne adhuc aliquid horum perceperis? Certe in fonte abluta fuisti, certe de mensa Regis eumdem cibum comedisti, et eumdem potum bibisti. Sed forte iterum polluta es, habes lacrymas, quibus iterum te abluas. Iterum unctio emarcuit in te, per bonam et piam devotionem iterum te ungas. Iterum jejunio diuturno confecta es: iterum lacrymis abluta, et piae devotionis unctione renovata ad refectionem tuam redeas. Vide quam pia dispensatione tibi ubique concurritur. Non habuisti et datum est tibi, perdidisti et restauratur tibi, nusquam derelinqueris, ut scias quantum ille te diligat, a quo amaris; non vult te perdere, et ideo tanta patientia exspectat, et concedit pie, negligenter toties amissa iterum atque iterum si tu volueris reparare. O quot jam perierunt, qui ista tecum acceperant, sed amissa iterum tecum recipere non meruerunt. Plus ergo omnibus illis dilecta es, quia tibi tam benigne amissum redditur, quod illis perditum tam districte negabatur. Nunquid tibi gratia bene operandi nulla data est? tamen voluntas bona ipso largiente negata non est. Si magna opera facis; misericorditer sublimaris. Si non facis magna opera, fortassis salubriter humiliaris. Melius novit ille quid tibi expediat quam tu, et ob hoc si vis bene de illo sentire, totum, quod ab illo tibi fit, bene fieri intellige. Forte gratiam vitutum non habes, sed dum vitiorum impulsu concuteris, melius in humilitate solidaris. Suavius redolet Deo humilitas infirma, quam virtus elata. Nihil ergo dispositioni illius praejudicare audeas, sed semper cum timore et reverentia ora eum, ut quemadmodum ipse novit tibi subveniat. Si qua adhuc in te mala permanserunt, pie diluat, si qua inchoata sunt bona benigne perficiat, et ea te (qua ipse voluerit) via ad se perducat. Quid tibi amplius dicam? estne aliquid adhuc quod dicere possumus ad ostendendam dilectionem? Tibi loquor, anima mea, estne aliquid? Quid dicis? Si tua dicis, aliena non poteris. Si aliena et tua, non tamen omnia. Quis enim omnia dicere potest? et tamen scimus quod omnium origo charitas est. Ecce duo nati sunt, eadem utrisque nobilitas generis, eadem hora nativitatis. Alter in paupertate relinquitur, alter divitiis sublimatur, et utrumque charitas operatur, quia et hunc paupertate humiliat, et illum abundantia consolatur. Iste debilis est, et ille fortis. Ille tenetur ne malum perficiat, iste roboratur, ut ad bonum opus convalescat; utrumque charitas probat, non reprobat. Alter per sapientiam illuminatur, alter in simplicitate sui sensus relinquitur. Iste ut seipsum despicere, ille ut studeat Creatorem suum agnoscere, utrique tamen voluit charitas adesse. Talis est amor Dei erga nos, nec quidquam omnino humana infirmitas tolerat, quod ipse (quantum in sua bonitate est) ad bonum nostrum non disponat.

Chapter 3 of 4