Skip to the text

1. De recommendatione solitudinis

Arissime cum esses in occupationibus externis et pro nomine Christi laborem subisses < fraternum: brevi quadam admonitione sicut tunc poscebat rei utilitas te iuvare quasi spirituali manu volui; quoniam aliter non potui: ut dum illam aliquando attenderes rectius inter curas ambulares. Sed iam nunc cum ,solutus sis ab illo onere et restitutus pristinae quieti: etiam solacium fraternum tibi nolo subtrahere: sed modicum de amore cellae et silentii custodia quia sic ordo postulat vivendi dicam.

Consideratio divinae bonitatis.

ES Ebes in hac restitutione tua divi- ? nam super te bonitatem multiformiter attendere: et ei qualibet de causa sfactum sit multum regratiari. Aestimo quod pro tuo profectu erit quicquid expertus es in illo officio: quod ante nesciebas. Spero iterum quod non minus tibi prosperabitur ad bonum tuum: quoniam i0liberatus es et solutus atque tibi ipsi plenius redditus.

De humilitate nostra secundum ordinationem Dei.

SIN omnibus denique temporalibus s variationibus sive per nos sive per alios contingunt supernam ordinationem considerare debemus; et tali ordinatione nos humiliter Deo prosternere: atque petere ut ipse nobis donet quod saluti nostrae plus viderit prodesse. Sicut lutum in manu figuli: ita nos in manibus eius. Tantum dignetur nos facere vas in honorem: et non in contumeliam. Sive fecerit nos parvos et contemptibiles et extremos asinter fratres nostros: non hoc multum curemus, dummodo aeque illi mereamur placere. Et utique credimus et confiteri debemus unum Deum Patrem nos omnes habere: quotquot sive per gratiam sive per naturam existimus. Et ideo de inaequalitate meritorum et distributione officiorum nulli expedit iniuste cogitare adversus aliquem quantumlibet despec-s tum et inferiorem ceteris hominibus in hoc mundo.

Ad propositum ergo rediens dico quod propter dimissam illius officii curam non es modo inferior aut inutilior ad pia opera to facienda; de quo aliqua conscripsi tibi ut senseras tunc convenientia: sed forte modo talia non sapiunt, quia non conveniunt. Bene. Sed quid in futurum adhuc valeant nescis: cum possit res consimilis advenire. Sunt tamen ibi si advertis quaedam: quae quieti et proposito praesenti deserviunt.

Vtile est existenti in quiete ut recogitet de priori labore.

Ji ergo ad memoriam tuam redeunt 4 illa onera et occupationes lapsae, forsitan utiliter interdum possunt: tunc credo clarius senties quantum distat inter tunc et nunc. Videbis quoque quod tuae virtutis non fuerat, animum potuisse sub interiori custodia in occupationibus servare: quando et in quiete vix cohibere se praevalet humana infirmitas.

Pepercit igitur tibi Deus; et ideo gaude in adepta simplicitate: et converte sensum tuum liberius iam ad intellegentiam spiritualium rerum. Cito vilescet sapientia terrena: amanti caelestem sapientiam. Raro diu conveniunt frequens exteriorum occupatio: et divinorum secretorum notitia.

De amore ad solitudinem et secretum. ra 10 (ves dilecte mi ait sponsa: quia et e sponsus Iesus legitur etiam declinasse a turba constituta in loco. Eris frequenter cum Iesu si amaveris secretum; et curaveris custodire paradisi locum: quem beatus Hieronymus cellam nominat dicens. Quamdiu non es in patria: cella sit paradisus tua. Inibi gaudebis in Domino: et confabulaberis ei, et ille respondebit tibi. Appropinquabit cordi tuo lux eius: et veritas manifestabitur tibi amplius. Sole orto et fervente multiplicabuntur radii illius: et Christo veniente illustrabitur interior domus tua. Emundaberis lumine novo: et in fulgore eius persultabunt omnia interiora tua. Et dices. Domine quis similis tibi? Quam verus sermo quem legi. In lumine tuo videbimus lumen. Et nunc Domine Deus illuminatio mea et salus mea, in lumine tuo ambulabo: et in nomine tuo exultabo tota die, et in iustitia tua exaltabor; quia gloria virtutis meae tu es: et in beneplacito tuo voluntas mea stabit.

Non est omnium vacare.

Onsidera gratiam tibi desuper datam: et vivere secundum eam curato; quoniam non omnibus sic vacat solaciari cum Christo quemadmodum oblatum est tibi aptum et sufficiens tempus prae ceteris: tantum assit spiritus Iesu qui docet et illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Cum enim adest spiritus eius: non habes requirere praesentiam alicuius hominis ut consoleris. Quando autem abest: expecta eum quoniam veniet et non tardabit.

Contemptus consolationum extranearum.

(B) Avere tamen oportet ut deforis su- Ws” perflua solacia non petantur; sed vel interim silentio et luctui insistere: aut cum amico de neglegentia et angustia sua conferre. Et ista hominis consolatio satis utilis et necessaria tempore suo: quia non omnium est dicere cum apostolo, quia non ab homine neque per hominem didici, sed per revelationem Iesu Christi. Qui humano solacio non eget: multum super hoc regratiari Deo potest.

Consolatio infirmorum.

UT qui adhuc carere non potest e quid nisi Deum in servis suis humiliter audire debet; et non sicut ab homine, sed tamquam ab ore Dei prolatum Sit consolationis verbum suscipere? Qui etiam per scripturas nobis adhuc tamquam parvulis loquitur: ut habeamus tamen aliquid unde consolemur.

. Consolatio in scripturis divinis.

"Meis enim non parva consolatio qui nullam exteriorem habet: quod delectatur in scripturis divinis. Et cum legit evangelium aut prophetas; nonne videtur quodammodo colloquium celebrare cum Iesu et apostolis suis nec non cum prophetis antiquis? Et cum ceteros libros doctorum avidissime legit; quid nisi ex bona eorum societate a se omne mentis fastidium repellit? An non saepissime 2 cum Augustinum vel Gregorium legis; tamquam praesentes eos intueris? Aut minori affectu eorum dicta complecteris (ONC ON CY ON CY CN SELON LOND LINDON) quia in carne non sunt: quam si viverent et ad te sua scripta direxissent?

Spiritualis dilectio ad sanctos.

H iOsset forte magis aliquid conferre de tibi veneranda ipsorum praesentia; sed spiritualis homo hanc affectionem facile supergreditur cui in Deo omnes vivunt et praesentes sunt: qui et in hominibus sanctis non tantum corporalem aspectum quantum divinam in eis gratiam intuens: spiritualiter eos ubique diligit et veneratur. Nonne et praedictorum duorum patrum sententia meminit, quia ideo Christus Iesus suam nobis corporalem subtraxit praesentiam ut fide coleretur potius quam oculo; et spiritu ac mente artius diligeretur quam aspectu: sicut idem ipse Dominus noster ait. Nisi abiero: Paraclitus non veniet. Expedit enim vobis ut ego vadam.

— Congratulatio ad pie defunctos.

Vm ergo tolluntur a nobis spiritua- 2 les amici si sequimur Christum ad caelos ascendentem congaudendum erit utique eis quia vadunt ad Patrem ; quia illam caelestem mansionem accipiunt: ad quam nostra peregrinatio ex hac valle lacrimarum totiens suspirat. Si vero aliqui adhuc differuntur a regno; pro parvulorum nimirum eos consolatione vivere scredendum est: quibus lac spiritualis consolationis opus est.

Consolatio spiritualis hominis.

NS venire potest ut sine humano solacio etiam et solus vivere dulce habet gaudeat: quia quanto exterius nihil quaerit: tanto uberius intus per spiritum consolari merebitur. Huiusmodi hominis est iugi meditatione divinae legis cuncta isterrena oblivisci, et ardenti mentis desiderio beatorum gaudiis interesse: ac omnem consolationis suavitatem in illa beatitudine constituere; atque exhinc frequenter haurire fluenta devotarum lacrimarum: quae sibi etiam prae amoris magnitudine dulces sunt, quemadmodum sanctus David ex desiderio videndi Deum loquitur. Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte: dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus? Quam bonum est homini sic esse: sed non sine labore et custodia sui poterit diu sic esse. Multa sunt enim: quae. hominem a suo proposito retrahunt.

QG63945397539X53 1 LESDLOSDLESHLOSD Communis vita magna iam apparet si ; bene servetur.

Ier: tamen magnum pro nunc vide- 4 tur si quis communis vitae sequens formam nullos superfluos exitus et circuitus faciat; licet propter gravitatem vitae quandoque necessarios egressus devitare: aliquid maius sit. Qui adhuc largioribus indigent consolationibus non sunt despiciendi nec frangendi; forte expedit aliquibus ut parumper de aére rapiant, quia si omnem perdiderint humanam consolationem cum divinam nondum idonei sint perfecte capere: consumentur taedio et affligentur plus quam oportet nescientes viam fortium imitari. Tu autem ascende modicum altius, et sic compatere aliis: ut imitari tamen eorum infirma non velis. Strictiora tamen et graviora quam portare sufficias non approbo: sed secundum facultatem tuam secretum et solitudinem prout religiosius vales propono.

Signa devotorum. eon signum devotionis est cellam $89) amare, vel alterum locum aptum ad vacandum Deo expetere: ne impediatur spiritus in oratione vel meditatione QX53e9X53eX$3 DE SOLITVDINE LOS HLOSHLOSD caelesti. Amabilis talis vita: non onerosa. Siquidem devotis mentibus omnis locus secretus aptus et placidus: et omne tempus breve ad exercitia spiritualia.

Temptationes devotorum.

(Epon aliter interdum secum experiuntur: et eis quaelibet dulcia et levia in amaritudinem et taedium vertuntur. Cum ergo talia superveniunt: non idcirco priora bona postponere debent, nec putare quod Deo displiceat propositum sanctum; sed cogitare quam utile sit ut quandoque parum tribulentur et probentur a spiritibus malignis: et sic per patienistiam fructus bonos afferant. Admonentur per haec quoque de cetero fieri sollicitiores ad tolerantiam adversitatum: quia non tantum in quiete, sed etiam in tribulationibus et temptationibus Deum diligere et laudare gloriosior profecto via perfectionis est ad aeternam vitam.

Reprobatio temporalis solacii.

OK potest boni conferre homini breve et inane foris solacium ?

2; Aut quid postposito Creatore capietur de creatura iucunditatis? Nisi per creaturam quaerat ascendere ad Conditorem:

\i CNTY CN CY CN 1 Lex9rex9res9re:9 laborabit nec satiabitur anima eius. De consensu Creatoris ad amandum creaturas exire liceat: de sensu vero carnis attrahere delectationem, vetitum est spiritui.

Recommendatio dulcedinis caelestis quae est in Christo Iesu.

CNP Gnosce Sponsi caelestis speciem WX et adverte dignitatem amoris tui; quia quitquid praeter ipsum amaveris non implebit te: sed fugiet a te. Fugit omnis gloria terrestrium: et propinatur amantibus eam fel et acetum in novissimis. Saturitatem non habet mundus: neque olei suavitatem. Jesus autem dulcedo is ineffabilis et totus desiderabilis: qui suos consolatione internae pacis in praesenti frequenter visitat, et in futura vita satietate mirifica adimplebit.

De familiaritate cum Iesu. » i Vaere igitur ipsius ditari consolatione: ipsius secreta dulcedine réfici; ipsius casta familiaritate in abyssum divinitatis recipi: quia vox eius est. Nemo venit ad Patrem nisi per me. Nullus locus tam solitarius sit: quo Iesus priorem locum non habeat. Sine illo omne secretum tumultus: cum illo omnis locus quietus et delectabilis. Dulcius est cum illo esse in cruce: quam sine illo in paradiso. Ipso praesente quid iam deesse poterit?

Quod diversimode nunc adest Iesus dilectis suis.

Vnc tamen adest sicut peregrina- «NE tioni nostrae congruit: postea videbitur sicuti est. Adest quidem semper, sed non eodem, modo; quia aliquando iudicium suum nobis per tribulationum flagella aperit: aliquando misericordiam suam per ablationem adversantium restii5 tutionemque pacis manifestat. Sic adest piis dilectoribus suis: ut tamen sine pressura in hac vita non sint. In mundo inquit pressuram habebitis: sed confidite quia ego vici mundum. Sic adest ipsis tamquam filiis pater; ut castigati et non mortificati: ut destituti sed non derelicti ; ut infirmi facti sed fide non fracti: ut lugentes et egentes sed spe gaudentes et caritate ferventes; melius et expeditius tendant ad aeterna: formidolosius et despectius teneant praesentia. Rursum adest electis gratiam infundendo: interius consolando, caelestia revelando; pacem mentis et corporis largiendo, vitia et pas- (5395391539253 SELON LON LOND ZONES) siones supprimendo: temptationes et gravitates ceteras auferendo. Sed non semper durat haec clarior hora; quia iterum se subtrahens permittit omnia paene contraria evenire: ut fides illorum pretiosior sit auro quod per ignem probatur. Et tamen tunc etiam adest et satis utiliter et fructuose: licet sustinenti sit gravius et indelectabilius.

De laude patientis cum Iesu adversa et scandala.

(vam laudabilis hic: cui Iesus pla- DN cet non minus in adversis quam in prosperis. Qui cum illo manducat et bibit: et iterum libenter esurit et sitit. Qui sequitur eum usque in montem visionis et gloriae et constanter sequi non formidat eum in patibulo: confiteturque in singulis istis, quoniam bonus quoniam dulcis et amabilis atque laudabilis valde. Hinc ipse dicit. Beatus qui non fuerit scandalizatus in me, quando videlicet adversa contingunt: quia in prosperis scandala non urunt nec eo tempore probatur aliquis esse discipulus Iesu. Dilige ergo eum quando bona tribuit; dilige eum quando eadem tollit: insuper et tribulationem mittens affligit. Nulla adversitas: nulla prosperitas cor penitus ab eo se- QXG3exXs3eXsi DE SOLITVDINE LONX OXON paret. Nec mirum si gravatur et tribulatur ipsa natura cum instat passio; dummodo tamen spiritus se subdat voluntati et ordinationi eius: manet utique in patisente dilectio.

De solacio habendo cum Christo Jesu. ie itaque pro solacio unico tibi sit UR ubicumque fueris; et qualitercumque tecum transierit ipsius in te mansionem semper sitias: et omnia consilia tua in eo permaneant. Gratiam eius et praesentiam summe caveas violare; quia illo offenso quid pacis habebis? Alta cogitatio et sensus elatus, amor temporalis et affectus visibilium et quodcumque vile gaudium de creaturis obnubilat cor etiam sanctum; ne videatur Iesus cum Patre in caelo: aut sub matre in praesepio. Insipida fiunt omnia devota Christi mysteria: convertenti se ad exteriora et inania. Affectus vero affectum vincit; et qui spiritualia sapit: omnia inferiora propter Christum libenter derelinquit.

Vita Christi et sanctorum extra mundum fuit.

V Ntecessit nos forma Filii Dei: et secuti sunt eum omnes exercitus sanctorum in albis. Vilipensus est a (ONC ONY CONCY CONSE DELON LOND LOND LOND) philochristis omnis decor exterior sensibilium rerum. Aurum et argentum lapides pretiosi: varius ornatus vestium, abundantia divitiarum, copiosus apparatus epularum, voluptas carnis, frequentias clientum, effrenatio deliciarum, et omne delectabile et commodum corporis non potuit emollire corda sanctorum; nec inficere nares eorum neque seducere oculos eorum: quia florentem mundum mentis despectu calcarunt; cum scirent profecto celerem finem habiturum omne gaudium praesentis vitae: et postea in brevi secuturum praemium quod nullo fine claudetur.

His tamen omnibus irretitus est miserabiliter mundus; his insanit libidinibus: ‘his laetatur luti volutabris. Tacere melius est de his quam immunda purgamenta revolvere: ne coinquinationis suae pulverem etiam ad secretum mentis hostis iactet; ne tumultus inferat, ne meliora dirimat: ne occasionem alicuius maculae ex hac recordatione praebeat, et sustinere non possis.

De quiete cellicolae a turbine saeculi.

SSE tis saeculi tumultibus confugisti sub umbraculo Christi: ubi interim repauses quiete felici. Quam sapienter elegisti latere; quam proficue conaris soli Deo vivere: et eius oculis tantum- . modo apparere. Si Christum et matrem Christi diligis; si amantes Iesum et currentes post eum devote sequeris: non erit in te amor et cura carnis; neque angustus paupertatis locus: neque labor taediosus; neque tristis solitudo tua: neque silentium non iucundum.

De inclusorio et secreto cordis in omni loco. il^: tibi quoddam cordis inclusorium: ut etiam quolibet in loco constitutus sis, tecum comitetur tua solitudo. Arcam construe ex omni parte firmam et seratam, ut salveris ab aquis diluvii: graves enim et indicibiles fluctus magni maris saecularis utique cohabitationis. Super ripam Iordanis stabat Iohannes: et vidit Iesum ad se venientem. Stat cum eo super ripam fluminis; qui seorsum ab actibus mundanis degit: ut Iesum oculis fidei altius contempletur. Vnam tamen fenestram habeat arca tua; ut per ?5eam intret Christus: et sit obliqua; ne veniat satanas: quia minus laete amicum suscipit qui inimici fraudes aditumque non obstruit. Omnibus bonis inimicus est diabolus, insidiatorque continuus: sed CONTE DNC ONCY CN ELON LOND LOND LOND) monachis et religiosis amplius. Qui quanto perfectius iter incedunt virtutis: tanto acrius ille nititur eos impedire quibus poterit artibus. Adversus quem nos muniat et a cuius fallacia praesignet et tueatur servulos suos Iesus Christus Dominus noster. Amen.

Chapter 1 of 2