Skip to the text

2. De custodia silentii

y Won satis esse debet ad profectum tuum ut diligas secretum: nisi diligas etreligionis custodem sacrum scilicet silentium.

Exemplum silentii in David propheta. feat de sancto David qui tam mul- CIN ta caelestis contemplationis arcana in secreta mansione didicit et cecinit, notanter scribitur: quia Chusi erat amicus David qui interpretatur silentium. Quam specialis iste amicus eius fuerit: in pluribus psalterii locis aperit dicens. Dixi. Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Et paulo post. Obmutui et humiliatus sum: et silui a bonis. Qui rursus alibi deprecatur Dominum pro continentia linguae dicens. Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiae labiis meis. Talis ac tantus vir qui cotidie magnis populorum turbis ambiebatur et regali potestate etiam multis nationibus dominabatur, silentium diligebat; linguae suae custodiam ponebat: et ne superaretur aliqua fragilitate aut levitate pro hac Dominum humiliter exorabat. Vbi statutum legerat i0silentium religiosorum; ubi disciplinam didicerat monasticam? Certe Spiritus sancti gratia praeventus et instructus: legem vitae et disciplinae suscepit et tenuit. Quae si nunc assit nobis, poterimus et eandem observare silentii formam: quae a senioribus nostris tradita est, et diligentius ab antiquo commendata.

Recommendatio silentii secundum patres religiosos.

Mnes religiosi patres recommendaverunt silentium: et quicumque etiam privatim vixerunt hoc tenuerunt et docuerunt. Quidam habent quasi cotidianum silentium: quidam autem sub quodam moderamine temporum et locorum et personarum. Et licet non arteris ad tantam observantiam quantam multi ex professione ordinis tenentur: tamen magni meriti apud Deum eris quod ex ZAZACA TZON ELON LOND LOND e voto et amore silentii os tuum custodis. Insuper et aliis in hoc proposito bonum et aedificabile praebes exemplum: cum viderint formam sanctae religionis in te florere.

Virtutes silentit.

IS igitur sollicitus in hac obser- À vantia: propter multas virtutes in ea latentes. Nam silentium bene servando oboedientiam etiam servas: humilitatem retines; verecundiam adornas, senibus reverentiam exhibes: iuvenibus exemplum praebes, levibus et dissolutis timorem incutis; extraneis bonam famam: intraneis pacem et concordiam generas. Habeas autem adhuc talem custodiam, ut primo serves stricte et perfecte quod communis constitutio fixit: dehinc ut cum loqui licet temperate utilia et necessaria sive tibi seu aliis dicas. Quaecumque autem ex superfluitate aut otiositate aut neglegentia coincidunt; citius emendare festines: atque post lapsum praemunitior esto de cetero.

Remedium contra locutionem. iege remedium est contra ex- A cessum locutionis: aliquo tempore abstinere a necessariis et licitis etiam si nemo iubeat. Levius et suavius onus fertur: quod ex affectu voluntario et interiori Spiritus sancti correptione accipitur. Prudenter quidem se artat sub sdisciplina discipulus agnoscens recentem culpam: antequam magistri virga accedat ad feriendum crescentem iam passionem.

Reprehensio loquacium.

2 assuescit aliquis ad singulas oc- A casiones loqui; quando erit liber et quietus in se? Raro deerit loquaci occasio; neque ulla ei persona disconvenit: quasi omnibus notus sit sic affatur taiscentes et ignotos. Sapientibus et insipientibus debitorem se facit: sed et materia et peritia sermonis non desit; de omnibus se instructum putat: tantum hora brevis et signum silentii cogit breviare sermonem. In hoc usus est malus peior correctionis neglegentia: sed fragilitas aliquando venialis et ad correctionem pronior.

Excusatio utilium doctrinarum.

AXIE tamen putetur omnis locutio aut sermo prolixus reprehensibilis ex doctrina Christi et apostolorum Actibus QXS3e ONCY CINCY CN OEE LON LOND LOND e» probari potest. Nam Christus ascendens in montem docturus discipulos suos: uberiori eos sermone protracto ditavit. Altera quoque vice electurus duodecim apostolos prius sapientiae suae monitiss largius illos instruens: ad praedicandum misit. Novissime vero cum iam esset recessurus et in crastino passurus; post sacratissimam cenam coepit solito dulciorem habere sermonem: sicut tristibus et orphanis sua gratissima praesentia orbandis necessarium esse praesciebat.

Constat de beato apostolo Paulo quod aliquando aedificationis gratia usque ad mediam noctem sermonem protraxerit. Similia quoque inveniuntur gesta ab antiquis patribus; quemadmodum beatus Antonius fratribus collationem uberiorem impartitus est: veluti et beatus Benedictus Domino hoc volente sorori suae de caelestibus gaudiis nocturnum colloquium praeter consuetudinem solitam concessit.

Vbi ergo talis intercesserit utilitas et gratia: acquiescere aliorum postulationi esset magnum pietatis opus. Neque hoc facto solveretur spiritalis animae intellegentia: cum possit forte maior propter fraternam aedificationem hac ipsa hora intellectus dari. Si quis autem subditus est oboedientiae nihil agere potest sine —superioris licentia: nec quidem loqui etiam si possit prodesse. Superior vel quilibet sui adhuc iuris in hoc maxime Deo subiectus erit.

Secundum recte sapientes sermo longus et utilis causari non debet longus et tamquam ideo superfluus quia diffuse tractatur: alioquin tardiores sensu saepe relinquerentur. Omne autem verbum quod i0gravitatem aut utilitatem non redolet: merito a puris mentibus longum esse sentitur.

Licet igitur custoditus esse debeas et tardus ad loquendum; quatinus suo in istempore prudentior et utilior fias ad proferendum: sic tamen ama silentium ut fratri indigenti non deneges verbum. Sic te ipsum tempera ab omni solacio alieno: ut si res postulaverit libere conferas cum amico, eiusque utaris consilio.

Pone inquit propheta ostium circumstantiae labiis meis. Ostium ad aperiendum et claudendum aptum est: ut necessariis aperiatur, vanis claudatur.

?25 De cautela contra rigorem nimium et abstractionem singularem. nie cavendum est ne rigide et in- A discrete quis taceat: praecipue is qui cum aliis in congregatione vivit. Nam (ONC ONC ONCY ONE UL OND LOND LIN LOND) qui ita singulari silentio rigesceret: diu stare concorditer cum aliis non posset. Aut ipse per se deficit: aut diabolicis instinctibus ad aliqua deteriora in fine labitur.

Exempla plura vidi; et quaedam non longe audivi: et tu forte quosdam nosti. Qui bene appetit et perseveranter proficere; non solum attendat quam fortiter incipiat: sed etiam quo fine con-1o summet.

Saepe strictiora principia quorundam finem fecerunt laxiorem ceteris: et quidam abiere retrorsum omnino. Videbatur enim eis importabile: iugum Domini. Fervor in principio necessarius: sed tamen non sine moderamine. Non est sine periculo et laqueo: singularis observantia in communi domo. Ille magis laudabilis fervor, qui communia propriis praeponens, in his numquam neglegens satagit inveniri quae cum aliis susceperit ad portandum.

Distinctio diversorum hominum in silendo. Vidam magnum aestimant silentium DN continuum servare; sicut et est: sed silere et loqui prout oportet maius est. Qui abstracte et solitarie vivit: potest quantum strictius voluerit silentium custodire. Qui vero cum multis vivit: non solum satis sibi sed etiam aliis socialis esse debet. Adhuc qui in externis est set cum diversis hominibus saepe conversatur implere tantam custodiam difficulter potest quin verbo aliquando offendat: et utinam se ipsum non penitus perdat. Ideoque illi bene cui donatum est a Domino esse et posse in quiete et in cella morari: quia exteriora et saecularia vix sine culpa et spirituali detrimento possunt tractari. Nam qui in multitudine est: saepe tacere ab aliis non permittitur. Et cum ex neiscessitate loqui tantum appetit; usu locutionis ad neglegentiam sui primo labitur: postmodum lingua proclivius ad quaecumque liber resolvitur. Vnde consequenter accidit ut quod audire vix pacifice potuit propter cordis custodiam: ex multa neglegentia hoc ipsum non pudeat eum publicare.

De quibusdam specialibus impedimentis in locutione longa. sciendum ergo quod in locutionibus A solent homini spirituali plura saepe contingere detrimenta. Propterea utile est habere aliquam admonitionem et instructionem: ad quaedam specialius ca- CNY CONC ON CY CONES ELON LONDON DZ ONGS) venda. Vnde frequenter habere longa colloquia: irreligiosum est et suspectum. Nam talia inanem faciunt hominem et sancti propositi immemorem; et ad quietis et cellae custodiam pigrum: atque ad divina cogitanda caecum et insipidum. Raro enim aedificatio nascitur spiritualis hinc inde vage conferentibus. Absque certa specialique tractandi materia longa colloquia non expediunt: et his praecipue temporibus quibus Deo familiarius vacandum esset. Nam summopere mane et vespere ab omnibus humanis actibus et colloquiis cessandum est: quia hae sunt horae devotionis, reparationis, emendationis, et propositionis. Et qui ista tempora neglegenter ducunt, timendum satis quod per totum diem distractiores erunt: pluraque offendicula incurrent. Sacra igitur illorum institutio religiosorum, qui artiori silentio post horam completorii usque post primas insistunt: potius consideranda esset et imitanda.

Contra nocturna colloquia.

DN Hon est bona aliquantorum consue- GEN tudo sed execranda; noctem sacram turbare fabulis: quae electa est et deputata tam caelestibus disciplinis. Nisi enim praecaveatur vespertina seu nocturna in- QGXG3eXs$3eX$3 DE SILENTIO ZESHLESHLOW utilis fabulatio; sequitur multotiens de mane longa dormitatio et alia disconvenientia in reliquis diei operibus: quia secundum quendam sapientem, uno inconsvenienti dato sequuntur plurima. Et est deflenda utique transgressio digneque punienda, diem videlicet laboribus et distractionibus deducere; et advesperascente sole his deteriora addere: nec lapiosum diei cursum per restantia quietis tempora aliquatenus revocare. Incongruum omnino videtur ut aliis quieti et devotioni deditis, alii pascantur infelicibus fabulis: unde sibi ipsis gravem conisscientiam, reliquis autem scandali occasionem aut aliud puritatis impedimentum contra Deum et proximum peccantes acquirant.

Experimentum malae conscientiae arguit talia colloquia. v.

  1. Onfessi sunt quidam experientia > instructi parvam se gratiam, tristitiam vero magnam ex nocturnis contraxisse colloquiis; quia si bona multa interfuerant atque prima intentio pura visa est: mala tamen artius premebant; quae qualicumque occasione non defuerunt: nam hoc multotiens accidit ut aliquid indecens, seu saeculare aut detractorium ZAZACA OAN l LESDLOSDLESDLOSO verbum dicatur aut audiatur quod non faciliter a corde recedat; et ex illo plus inficiatur auditor vel gravius mordeatur postea qui dixit: quam de omnibus aliis sane et acceptabiliter pertractatis emen-s detur. Cum enim homines valde fragiles simus: parvum et leve est unde non parum saepe laedimur aut inficimur.

Remedium contra praedicta. ipeo medicina huius fragilitatis efficacior est praecavere temptationis laqueum: fugere occasionem loquendi; citius etiam abrumpere antequam crescat ignis linguae: quia ignita tela diaboli exeunt per linguam immoderatam, quam ille commovere tamquam familiare sibi membrum numquam cessat.

De necessariis locutionibus. iS cum aliqui sint quos causa satis A necessaria saepe ad loquendum trahit sive de his quae ad officium curae suae spectant: sive quae interius ex animi perplexitate exurgunt; ita ut ad aliorum consilium et solacium eorum solacium aliqualiter dependeat: non videtur tam possibile ut moras loquendi aliquando non exaggerent.

Consilium istorum.

Vibus tamen hoc faciendum est et $6 suggerendum ne humana solacia ultra necessarium petant; sed potius misericordiam Domini cogitantes in suis dubiis et perplexitatibus studeant in silentio intentius ad Deum confugere et ab eo suffragium petere: atque ab aliis etiam fratribus manum superni levaminis humiliter inquirere donec subleventur.

Quicquid autem humano metu aut propria fiducia maculosum contraxerint; statim ut animadvertere coeperint: eidem supernae bonitatisummaeque providentiae eius universaliter committant: quoniam quidem nulla sunt humana consilia inutilisque mortalium sollertia: nisi ipsius praeveniat et subsequatur nos semper clementia. Sic ergo semet ipsos poterunt a nocivis et non necessariis verbis castificare: aliisque occasionem labendi tollere.

Consideratio utilis prudentibus.

NiImulque considerent quia non as- 4 suescit homo cavere superflua: nisi a multis licitis libenter abstineat.

Sapientibus enim pauca sufficiunt: et ne- O1639753e:539253 1l Lex9vYessrersrer9 cessariis acquiescentes multorum garrulationem non advertunt. Insipientibus vero non sufficit verborum numerus: neque modum imitari sapientium norunt; et tamen scriptum est: stultus si tacuerits sapiens reputabitur.

De instabilitate leviter et dissolute loquentium.

UIS )Anc doctrinam quidam cupientes f } servare non diu perseverant: quia aliter consuefacti vincere pronitatem verborum levium arduum putant. Cum enim ab omni sermone vacuo prolixo et vario se suspendere proponunt; quandoque cum multo etiam gemitu reprehendere incipiunt quod hucusque tam incustoditi vixerunt: sed occurrente occasione impositum sibi propter vitiosam consuetudinem silentium resolvunt.

Qualiter dissuescit homo multiloquium.

Vam utique consuetudinem si de- SS discere et amputare voluerint studeant saepe innovare propositum hodie silendi propter amorem Christi; et sollicitius occasiones loquendi declinare: atque hominum levium libenterque fabulantium vitare praesentiam. Nec hoc propter illos quantum propter suam infirmitatem et insufficientiam sibi faciendum esse sentiant. s Insuper pro sua confortatione pensent quanta mala ex tali vitioso usu soleant sibi accidere; quanta etiam possent adhuc nisi vigilanter compescant linguam accumulare: linguam enim nullus homiinum domare potest. Satis gravis et lamentabilis ista sententia, quod humanum genus in tanta versatur debilitate et insipientia: quod tam parvum membrum rationis imperio nequit subiugare. Forte longe facilius esset multis omnino tacere quam verbo non iocari: aut quod ad rem non pertinet aliquando non dicere. Quod si tacuerint: certe liberi erunt ab offensione verbi.

De peccato locutionis. Vis enim plene iudicet quotiens EN peccatur verbo? Aut enim otiosum, aut iocosum: aut elatum, aut durum; aut indignabundum, aut dissolutum: aut adulatorium, aut seductorium; aut vanigloriosum, aut praesumptuosum: aut defensorium, aut excusatorium ; aut detractorium, aut mendosum: aut inhonestum, aut nocivum; aut exprobratorium, aut CNC ENGI CNCY CN ELON LOND LOND ZONES) illusorium: aut superfluum, aut improvisum, aut intempestivum, aut illicitum: aut alio quolibet genere vitiosum est verbum quod committitur.

De vitio detractionis. pies: quae saepissime detractionis vitium principatur: quia de absentibus loqui nunc ista nunc illa generalissimum inter homines congregatos invenitur. Et unusquisque libenter quid in aliis sibi placet aut displicet evomit; minus caute attendens ne forte cuiquam deroget: quam graviter etiam et faciliter possit verbo delinquere. Saepe dicitur quod statim ut dictum est paenitere incipit: et numi quam si posset illaesum revocari diceretur. Et utinam semel cadendo doceretur homo damno suo: ne iterum caderet.

Faciliter peccatur in verbo.

XAS% Qui enim verbo non offendit: hic perfectus est vir. Sed tamen cogitatione multo facilius: ac etiam gravius delinqui potest. Ex corde enim ut Dominus ait oriuntur blasphemiae mendacia: quae coinquinant hominem. Malum igitur prius concipitur in corde: verbum autem malum procedit ex malo corde. Sed in corde facilius et occultius: in verbo autem facilius et manifestius peccatur. Hinc etiam scriptum est. In multiloquio non deerit peccatum.

Qualiter decipitur homo et retrahitur a custodia silentii.

O Ecipitur homo multotiens sub pietatis et affabilitatis vultu a rigore osuo quem sibi indixerat: ut cum cavere cupiens nimietatem loquendi timet periculum aliud ne ex sua taciturnitate quispiam gravetur quia forte non satisfacit ei, quia rarius eum alloquitur, quia parum de ipsius fraternitate curare videtur; unde etiam aliquando parva caritas, celerior suspicio: commotio et indignatio, conquestio aut etiam detractio in altero surrepere posset. Sed hoc si aliquo indicio deprehenderet et alterius caritatem super se violari praesentiret; tunc quantum liceret ei ex oboedientia loci et temporis loqui non loquens peccaret: lingua enim placabilis lignum vitae, et verbum bonum super omne donum. Sic iterum descendit homo ad aperiendum ostium pulsanti: qui pro sua persona claudere semper appeteret os suum ut tanto securius custodiret animam suam.

CHSSCTSSOTSSOWSS 1| LOSDLESDLESOLOSH Sed quomodo decipitur nondum apparet: quia ex forma praedicta solvere silentium non culpa sed virtus videtur.

Verum quia homo ad loquendum serus s et custoditus circa principium aliquantulum strictior est: sed cum iam lingua ad longiora movetur colloquia multa etiam neglegenter subintrare patitur: quae ex fine sero conscientia ad se revertente clarius videt: ita quod inceptum est necessitate et utilitate alterius finitur saepe levitate et permixtione externae consolationis; et qui proposuit vix admittere necessaria, ne rueret ad otiosa: ex primis 15 . necessariis ducitur extra se ad reprehensibilia.

Saepe etiam advertit lapsum suum et tamen labendo non tacet; videt se deviare nec redit: donec foveam apertam inveniat aut obstaculum quod os eius obstruat; atque utinam confusus et humiliatus eiulando et dolendo resipiscat: nec amodo sibi confidat. gt Recognitio erroris post lapsum. 2 À Vi cum plene in se reversus fuerit SS% suam fragilitatem multam considerans deceptionemque perpendens: merito cum propheta conqueri potest. La- QX53eX53ex53 DE SILENTIO LXD queum paraverunt pedibus meis: et incurvaverunt animam meam.

De laqueis linguae.

IQ Rimo siquidem homo illaqueatur g we ad auditum verborum non sanorum: postea incurvatur ad consensum ut dicat iam talia quae audire metuebat. Valde enim incurvatur anima quando deserto Deo et sermonibus eius convertitur ad vaniloquia: pro capienda consolatione misera. Vel sic quandoque pedibus illaqueatur ut stet ad loquendum per aliquas moras; tandem ex placentia audiendi vel loquendi incurvatur ad sedendum ut sit isiucunda et integra fabulatio. Ecce frater quantus laqueus linguae: quam prona subintrat seductio. Non ergo dissonat a vero: quia saepe decipitur quis sub pietatis vultu a sancto rigore.

Quaestio oritur ex his et longe praedictis.

Ree te movere potest cum longe f Q superius dictum sit cavendum esse de nimio rigore qui quosdam de singularitate notat et quandoque perdidit; cur hic ostenditur casus et laqueus si rigor neglegitur? Inter angustias comprehen- (539715392539253 1l LOXHLOSHLESHLESH ditur hoc audito animus: et sermo iste magis perplexum legentem facit.

Qui propter huiusmodi movetur, cogitet, quia utrobique pericula ubique ob- - stacula plura insunt: sive loquatur sives indiscrete quis taceat.

Discretio sequenda est et inquirenda prae omnibus iam dictis.

W » T autem ad aliquam saltem dis- A cretionis regulam se aptet et informet, conveniens fuit ut hanc ostenso bono silentii et vitio loquacitatis cum eorum laqueis: virtutis amator facilius inveniret. Nec ergo simpliciter oportuit commendari silentium quasi semper servandum: neque reprehendi ipsam rursus locutionem tamquam semper superfluam; quia in omnibus discretio pulcherrima virtus est: quae laqueos a dextris et a sinistris praecavens viam perfectissimam demonstrat.

Devoti et religiosi plus ceteris silentio insistere debent.

St tamen pluribus magis necessaria custodia silentii: qui videlicet in statu religionis et proposito bono atque a saecularibus hominibus remoti et omnibus temporalibus curis exuti Deo servire elegerunt. Qui etiam maiorem rationem tenentur reddere in die iudicii pro omni sverbo otioso. Nec solum de verbo: sed de qualibet alia neglegentia et transgressione gravius iudicabuntur. Cui enim plus donatum est: plus ab eo exigitur. Si etiam illi plenam excusationem non habent qui officio pastoralis curae aut fraternae necessitatis commissione quaedam otiosa verba vel superflua per fragilitatem coguntur admittere; quanto minus qui nullo tenentur vinculo sollicitudinis alienae ?

Communiter silere magis indigemus quam loqui.

&)yOmmuniter omnes plus indigemus SZ silere quam loqui: et pauci vere sunt qui ad loquendum tam tardi sunt ut violentia indigent. Econtra vero multa violentia opus habemus: ut raro vel pauca loquamur. Nam loqui et fabulari secundum naturam est: sed silere contra car- ?25nem, quae exterioribus et saecularibus pasci delectatur rumoribus. Potest tamen fieri ut homini saepe contrarium sit loqui et maxime cum interius visitatur et compungitur; atque amore aut terrore erudi- (CNC ONC ONC CONSE ELON LON LON eu» tur: ne tantam gratiam per neglegentiam amittat.

Defectus consolationis spiritualis unde veniat.

JS "Inc etiam potest esse signum quod s f (7 } parvam habemus interiorem consolationem: quia tam facile et frequenter quaerimus exteriorem. Et ideo non meremur divinam accipere: quia libenter admittimus humanam et caducam, quam oporteret nos potius fastidire. Quam si perfecte et perseveranter non valet quis abicere: studeat saltem paulatim ad meliora et altiora transire.

Silendum est magis devotis temporibus et festivitatibus.

Jenene deceret religiosum quibusdam $8) devotis temporibus anni sicut in adventu Domini et in quadragesima et quibusdam aliis diebus scilicet sextis feriis abstinere se a colloquiis: quanto strictius posset. Insuper arripienda esset maior custodia cordis et oris pariter in vigiliis et magnis festivitatibus sanctorum; quatenus debita reverentia et digna quantum status suus permiserit praeparatus ad festa ventura: mereretur in die sancto sanctissimum Dominici corporis et sanguinis sacramentum desiderio magno gaudioque sincero suscipere.

De communione.

(&)yOnvenit enim illo praecipue die S% quando Christum sacramentaliter suscepimus ad hospitium cordis nostri sacratiori nos insistere custodiae; et saltem unum laetum diem cum ipso dui0cere: qui multis diebus et horis ab eius amplexu distrahimur. Non esset nimis mirum si tunc anima devota cum eo esset tota: quando et ille non dimidius sed totus ad eam venire dignatus est Christus.

Comparatio dilecti amici ad dilectissimum amicum Christum.

(2 Vis enim veniente ad se amico b» wA carissimo statim cum allocutus eum semel fuerit foras egredi festinat; ipso solo in domo relicto, quin potius ingreditur cum eo etiam si foris fuerit et tanti hospitis curam alacriter excipit: ita ut aliis hinc inde occupatis et ad ex- ?5terna egredientibus hic soli se coniungit; tantoque familiarius alloquitur, proprius (CA 63e453925392583 11 ELON LOND LOND ZONES) assidet: et cuncta dilectionis signa exhibet quanto securior est quia nemine praesente et aspiciente possit verecundari vel prohiberi.

Hoc modo susceptionis Christi adventus deberet ab omnibus famulantibus sibi recoli: et longe devotius et reverentius quanto maior est omnibus amicis et creaturis desideranter ab unoquoque nostrum recipi.

O dulcissimum amicum prae omnibus dilectis gratiosissimo honore suscipiendum.

Dignitas et humilitas Christi ad nos.

Vi et tantae dignitatis est et nobilitatis, ut nulla persona nulla creatura tam valens et elegans sit quae ei praesentari debeat vel assimilari: et iterum tantae humilitatis et bonitatis existit ut ad hominem inopem et infirmum venire atque sub tectum eius intrare non dedignetur. Et qui caelum inhabitat et omnem caelestem curiam sua deifica praesentia laetificat: adhuc cum pauperibus hominibus esse, eorumque hospitia mendicare et ingredi quotienscumque desideraverint et sibi aperuerint non despicit. Vnde sic ait. Ecce ego sto ante ostium et pulso: si quis aperuerit mihi intrabo ad illum, et cenabo cum illo et ipse mecum. Fit autem ista cena quandocumque Christus spirituali mente vel etiam comsmunione sacramentali devote et digne suscipitur et manducatur.

Quantam habet anima suscepto Christo consolationem. leap ergo cum susceptus fuerit; cui QU iam libet alicubi foras exin Habet enim fontem omnium consolationum: habet et paradisum omnis voluptatis. Qui de hoc fonte biberit: non sitiet umquam. Quia qui corde suavitatem in Christo absconditam plenius degustat; numquam temporalem vel carnalem delectationem appetit: et hoc est non sitiet umquam. Bene ili animae quae huic sponso et amico dulcissimo ad se venienti domum mentis semper parat: parandoque cotidie mundiorem efficere curat.

Ipse utique libens hanc intrabit: qui ad eam antequam mundari incepisset ad hoc venit ut eiceret tenebras eius et mundaret eam sibi. Veni Domine Iesu et munda me lava et exterge me: ut merear puro corde et casto corpore suscipere te, quia non est mihi bonum esse sine te.

QX539]/X53:9:539:53 1l LOSHLOSHLOSHLEXH Cur non percipimus fructum ex frequenti communione.

Imendum quod multi ideo fructum parvum accipiunt de mensa Chri- Sti: quia nec antea nec postea sunt ins sufficienti custodia sui; nec satis reverenter praecogitant quis est qui venturus est: nec postea ruminant quia hodie sanctus sanctorum ingressus est ad eos. Qui autem solliciti sunt praeparare interiorem domum suam; et occurrere laetanter obviam Christo: ipsi noverunt quid efficaciae et suavitatis habeat haec sacrosancta communio. In hoc agnoscitur uniuscuiusque devotio et amor adis Christum: secundum quod ingeniose se aptare curaverit ad susceptionem eius.

Saepius communicare maxima consolatio animae religiosae.

Jis namque una maxima consolatio e religiosae animae despicientis iam cuncta praesentia: diligentis solitarie et extra homines vivere; soli Deo et sibi in silentio intentius vacare: ut Christum consolatorem animarum omnium saepius ad suam sumat consolationem et profectum. Non est illi materia externae laetitiae; non aegra spes longioris vitae: non vana occupatio amicitiae carnalis, non evagatio ambulationis corporalis; non implicatio commodi temporalis, non superflua sollicitudo rei familiaris: non magna fiducia in prosperis, non mentis deiectio in adversis; sed habet intus in animo Christum propter quem omnia terrena solacia aestimat detrimenta: loquens cum beatissima Agatha. Mens mea solidata i0 est et in Christo fundata: ideo non curo haec ima. Tantum mihi consortium suum Christus donet amicabiliterque confabuletur: et satis dulciter consolabor. Excedunt quippe eius colloquia omnium consolatorum verba.

Diabolus nititur impedire devotionem hominis ad Deum.

IS omnium bonorum aemulator A diabolus tantam considerans hominis cum Deo pactionem: non patitur eum sine molestia temptationis in sancto proposito consistere. Curandum ergo summopere est et vigilandum contra nequitias eius. Nam saepe gravi tristitia, saepe taedio affligit bene conversantem: et cuncta quae possunt eum angustiare ad memoriam ducit. Tota bacchatio eius est: ut eiciat amatorem quietis et silentii de tabernaculo suo. Istis enim specialiter FON ONC ON CY CONSE 0 ELON LONDON ZONES)

Vitiis tristitia et acedia ex quibus quasi semper oritur cordis taedium persequitur solitarium et maxime incipientem et naturaliter tristem aut pusillanimem: quia per ista homini quodammodo vires aufert.

Sed quisquis firmiter in Deo confidit eiusque amori nihil anteponit, sed mundum et omnia quae mundi sunt calcare appetit, seipsumque volenti animo ad omnes perferendas tristitias amaritudines et gravitates exponit, nullumque aliud solacium sive per hominem sive per aliquam mundi creaturam quam Christum unicum omnium bonorum solacium concupiscit, profecto non tantum tristitiae et acediae sed omnium temptantium vitiorum victor et expulsor erit.

Insidiatur solitariis maxime diabolus.

ST quia magnus fructus et caelestis thesaurus quaeritur et invenitur a solitariis Deo deditis: sciens hoc diabolus qui Adam et Evam temptando blandiendo et falsa promittendo seduxit paradisoque indignos reddidit; ipse nunc usque nititur seducere et subvertere unumquemque Christi servum mundi contemptorem: si quo modo extra cellam et sollicitam cordis sui custodiam trahat; et sui propositi faciat oblivisci: aut etiam paululum de profectu spirituali et fervore imminui. Et sicut ante iam dixi per tristitiam vel acediam mentis amplius istud machisnatur; quia cum mens tristitia vel acedia involuta fuerit: nil est quod agere libet; sed undique se constrictam et desolatam conspiciens: in consolatione ei ab inimico suggeritur ut dolori isti externa recreatione medeatur. Eleganter ergo persuadet sanctus Antonius dicens. Vnica ratio vincendi inimicum. laetitia spiritualis.

Virilitas et alacritas contra inimicum. BN qui virilis est et alacer in Dol mino quamvis fuerit impetitus temptationibus: potens erit adversarium suum expugnare. Et quid dicam de fortitudine illius animi; qui nec patitur immundum spiritum ad fores intrare? Econtra tristitiae et acediae morbo languens: etiam si armamenta resistendi habet nulla utitur potentia. Deficit enim corde et formidine: ac pusillanimitate propriasaepe ante prosternitur quam labor eum proelii tangat.

Quapropter o miles Christi indue animum virilem: et ne paveas ad sonitum folii volantis; sed resumptis viribus sta constanter adversus multiplices diaboli conatus nec credas mendacio eius. Dominus omnipotens ipse erit protector tuus et merces tua magna nimis: cuius potestas super passiones tuas, ita ut subiciantur dicioni tuae universae istae nationes. Et quia excessum loquendi feci ad portum silentii iam remeo: lingua ergo manusque scribentis simul hoc iam fine silescant. EXPLICIT EPISTVLA AD QVENDAM A

Chapter 2 of 2