Skip to the text

Caput III

VERS. 1-3.-- « Quid ergo amplius est Judaeo, aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid enim si quidam illorum non crediderunt? Nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit! »

Hucusque demonstravit Apostolus quod non est apud Deum acceptio personarum, et eousque pervenit ut diceret quod Judaeus carnalis fit gentilis, et gentilis spiritualis fit vere Judaeus. Ideoque nunc objicit quod videt sibi nunc posse objici, ut solvat scilicet quae dignitas sit Judaeo, secundum priorem statum, major quam gentili. Quasi dicat: Quandoquidem Judaeus fit gentilis et econverso, ergo quid amplius est, secundum priorem statum, Judaeo, de lege, vel de legalibus observantiis, qui dicitur populus peculiaris Dei, quam gentili qui dicitur canis immundus. Aut quae est ei utilitas circumcisionis, id est quid consecutus est de circumcisione? Ad hoc respondet: Valuit quidem olim, sed non ideo digniores sunt in fide. Et hoc est quod ait, multum, amplius est Judaeo secundum priorem statum, quam gentili Et hoc, per omnem modum. Omnis modus est vel in administratione temporalium, vel in reseratione spiritualium, in quo utroque multa Judaeis Deus fecit, quae non gentibus, et ita secundum priorem statum digniores fuerunt. Primum quidem, praetermittens Apostolus de minoribus, id est de temporalibus, exemplum de praecipuis ponit, id est de spiritualibus, scilicet de eloquiis Dei. Quasi dicat: Ut alia minora de temporalibus praetermittam, hoc primum, id est praecipuum quidem pono, scilicet de eloquiis, quod factum est Judaeis, scilicet quia eloquia Dei, id est lex et prophetae sunt credita illis, ut amicis, per quae intelligerent de futura redemptione, quae promissa erat fieri per Christum. Quanquam ergo multa significet Apostolus quae ad honorificentiam pertineant seminis Abrahae, [Ambrosius] hoc tamen solum aperte memorat, quia maxime laudis eorum est, ut legem per quam addiscerent rectum a perverso distinguere, digni judicarentur accipere: et ideo plus est Judaeis secundum priorem statum quam gentibus. Sed dices: Non ideo plus factum est eis, quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum redemptorem reciperent quidam eorum. Ad quod respondet dicens: Quid enim, etc, quasi dicat: Etsi non crediderunt quidam, non tamen ideo minus profuit credentibus. Quid enim obfuit credentibus, si quidam illorum non crediderunt? Non ideo minus factum est credentibus. Nam etsi quidam eorum non crediderunt, non ideo fides evacuata est. Et hoc est: Nunquid incredulitas eorum evacuavit, id est inexpletam fecit fidem Dei? Absit, quod evacuata sit! [Origenes] Fidem Dei dicit, vel quod quidam Judaeorum crediderunt Deo; vel exhibitionem ejus boni, quod Deus homini promiserat. Quorumdam autem infidelitas non effecit ut quidam ad fidem Christi non accederent, vel ut Deus promissionem suam credentibus non impleret, id est non effecit quin aliqui Judaeorum sint fideles Deo, credendo in Christum; vel ut Deus non sit fidelis in promissis illis qui credunt. Non enim quia aliqui credere noluerunt idcirco praejudicabitur caeteris Judaeis, ne digni dicantur accipere quod promisit Deus fidelibus: quippe cum sic facta fuerit promissio, ut credentibus proficeret. [Ambrosius] Ut autem firmaret Apostolus quod supra dixit, scilicet quia Deus in promissione sua fidelis est, subdit:

VERS. 4.-- « Est autem Deus verax; omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. »

Est autem Deus verax, etc., quasi dicat: Incredulitas illorum non evacuavit fidem Dei, sed potius Deus verax est, id est implens promissa. Omnis autem homo mendax ex se, etiam Judaeus, et ita indignus est promissione. Hoc ideo dicit ne dignior Judaeus videatur in novo statu, quam gentilis. [Ambrosius] Hac Prophetae auctoritate, monstrat et Deum esse veracem, quod pertinet ad superiorum confirmationem; et hominem esse mendacem, quod pertinet ad hominis indignitatem. Hoc autem scilicet omnis homo mendax, ideo addit Apostolus, ut appareat promissionem Dei factam esse et completam, non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam Dei, ut gratia Dei detur indignis, et commendabilior sit gratia Dei. [Haimo] Deus autem dicitur verax, id est invariabilis tam in essentia quam in promissione. Homo mendax dicitur, id est nec habens verum esse, nec in qua conditus est, et per peccata diffluens. Hominis est enim fallere et falli: quem tempora et naturae imbecillitas faciunt esse mutabilem. Natura enim quae fallitur non absurde dicitur mendax. Deus autem apud quem nil futurum est immutabilis perseverat. Vel, omnis homo est mendax, scilicet qui non credit quod promisit Deus, qui negat Deum implesse promissa. Hoc facit maxime Judaeus, qui diffidens de promissis Dei, mendax est, et Deum mendacem pronuntiat, quoniam promissis ejus non credit, quem vincit Deus dum dat promissa. [Ambrosius.] Et est sensus utriusque sententiae talis: Omnis homo, contradicens promissionibus Dei, mendax est. [Haimo] Vel, omnis homo in quantum a se ipso est mendax est, id est labilis in essentia, et per peccata diffluens. Quod autem verax Deus sit prophetico exemplo confirmat subdens, sicut scriptum est, quasi dicat: Deus est verax, sicut scriptum in David (Psal. L). Ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris. [Haimo] Quasi dicat David: Ego peccavi et malum feci in adulterio et homicidio, ut tu, o Deus, mittendo Filium de stirpe mea sicut promisisti, in sermonibus justificeris, qui sunt de promissionibus Filii, id est justus esse, et ex sola justitia non ex meis meritis complesse comproberis, et vincas, implendo promissa, cum judicaris a populis non debere implere promissa propter mea peccata, id est non mittere Filium de stirpe mea. David enim postquam factus est adulter, et homicida uxorem Uriae accipiendo, et illum gladio filiorum Amon occidendo, dicebant multi: Vacua efficietur promissio Dei, quae facta est David, scilicet quod ex semine ejus Christus nasciturus sit, quia non nascetur Christus de homicida et adultero. Sed falsum erit quod sibi pollicitum asserebat. [Ambrosius] Deus autem verax est, quia misit Christum de semine David, sicut promisit; et sic vincit cum judicatur, quia dat quod daturus negatur. Cumque dat quod judicatur non daturus, vincit, ostendens se veracem, illum autem mendacem qui non credit verbis ejus. Et est hic, ut consecutivum, non affectivum vel causativum. Vel ita ut sit, ut causativum et respicit ad illud quod David praedixerat. A peccato meo munda me, quasi dicat: Ideo munda me ut justificeris, id est ut justus et verax comproberis, in sermonibus tuis, [Haimo] qui sunt de venia ingemiscentis. Dixisti enim: Quacunque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius (Ezech. XVIII) . Et vincas, indulgentiam peccati mihi dando; cum judicaris, ab hominibus mihi veniam non dare. Dicebant enim quidam David adeo graviter deliquisse, quod veniam peccatorum non posset habere. [Origenes.] Quos Deus mendaces ostendit, et se veracem exhibuit, quando ei indulsit. [Ambrosius.] Vel ita, et respicit ad illud quod dixerat, tibi soli peccavi; quasi dicat: Tibi tantum dico me peccasse qui vides quod homines non vident, qui et adeo justus es, ut dum ego et omnes peccamus, tu solus justificeris, id est justus appareas in omnibus sermonibus tuis, id est in omnibus promissis tuis.

Et vincas, id est superes omnes in justitia, cum judicaris, id est cum aliis in judicio compararis. Tantae enim misericordiae est Deus, ut velit comparari hominem secum. Unde per Isaiam ait: Judicate inter me et vineam meam (Isa. V) . [Origenes.] Superat enim Deus in judicio homini comparatus. Invenitur enim dedisse homini omnes affectus, omnesque motus, quibus ad virtutes niti posset et progredi. Insuper etiam vim rationis inseruit, qua agnosceret quid deberet agere vel cavere. His autem acceptis homo neglexit iter virtutis incedere, cui ex Deo nil defuit, ipse vero invenitur defuisse his quae a Deo data sunt sibi. Merito ergo dicitur talem in judicio Deus vincere, et justificari in verbis suis. Vel ita, tibi soli peccavi, qui a Deo justus es, ut justificeris, id est verax comproberis in omnibus sermonibus tuis. Solus enim inter homines per omnia verum dicere potuit homo Deus. Et adeo justus es, ut vincas, id est ut superes omnes homines in justitia, cum, id est quamvis injuste, judicaris a Judaeis. [Augustinus] Justus enim judex a peccatoribus est judicatus injuste, et in eo tamen, id est in justitia vincit omnes homines. Huic itaque nullum peccatum habenti, dicit David: Tibi soli peccavi, qui adeo justus es, ut justificeris in sermonibus et vincas cum judicaris. (Psal. 5.) Tu enim qui superas omnes judices in justitia, qui solus juste judicans, injuste judicaris. Vel aliis non mutatis, illud potest ita dici: Et vincas cum judicaris. Quasi dicat: Tu talis es ut justificeris in sermonibus tuis et talis etiam, ut vincas cum judicaris, id est quando judicaris a Pilato et a Judaeis. Vicit enim homo Deus quando judicatus est, quia propter illam humilitatem dedit ei Deus Pater nomen quod est super omne nomen (Philipp. II). Hic tamen sensus non pertinet 15 ad superius argumentum, id est ad sui propositi demonstrationem, scilicet ad probandum quod Deus sit verax, sed est additum ex abundanti.

VERS. 5, 8.-- « Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Nunquid iniquus est Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico. Absit! Alioqui quomodo judicabit Deus hunc mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundabit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tanquam peccator judicor? et non sicut blasphemamur? et sicut aiunt quidam nos dicere: Faciamus mala, ut veniant bona? quorum damnatio justa est. »

[Ambrosius.] Ostenditur hic sensus qui ex verbis David prophetae, quibus ipse dixit: Peccavi ut justificeris, injuste trahebatur a carnalibus, causam divinae justificationis nostra peccata fore intelligentibus. Erant enim quidam qui dicebant Deum velle nos peccare, ideo, ut comparatione nostri justus appareret, et, dum peccatum nobis dimitteret, quod misericors sit, patefaceret. Dicebant etiam eum velle nos mentiri, ut ipse solus verax inveniretur. Quod si ita esset, injuste ab illo damnaremur. Contra illos tales loquitur hic Apostolus, quia non est hic sensus in verbis Prophetae, sed malevolorum hominum prava interpretatione extorquetur, asserentium quod peccata hominum et actus mali Dei justificationi proficiant, et per mala nostra justus appareat, et injustitia nostra justum illum ostendat. Dixit enim supra quod verax est Deus, et omnis homo mendax, et quod indignis dat bona, in quo apparet commendabilior ejus gratia et justitia. Unde carnalis dicens Deum uti malis quasi instrumento ad gloriam suam, eo rem deducit, ut dicat Deum iniquum qui peccata punit quae sibi prosunt. Si enim injustitia nostra ei proficit, sine dubio iniquus est si damnat peccantem. Quod removet Apostolus hic dicens: Si autem; quasi dicat: Deus est verax, et omnis homo est mendax, cui indigno dat bona, in quo apparet commendabilior gratia ejus et justitia. [Haimo.] Si autem, hoc est, ita et iniquitas nostra commendat justitiam Dei, [Fulgentius, Haimo.] id est laudabilem facit justitiam et sanctitatem Dei.

Quid dicemus? id est ex hoc quid sequi videtur? quod iniquus est Deus, qui propter peccata infert iram, id est vindictam et condemnationem. Iram namque hoc loco Apostolus pro condemnatione posuit, quia Deus illius rei ultor est, cujus auctor non est, id est iniquitatis, quam potest Deus punire non facere. Etiam est sensus: Si iniquitas nostra Deum laudabilem facit, et quanto amplius peccamus tanto ei placet, secundum quod stolidissimi dicunt; et eo amplius justitia ejus et sanctitas crescit et apparet, iniquus est Deus inferendo vindictam pro malis quae vult ut faciamus. Si enim vult ut peccemus, ut quidam stultorum dicunt, ergo quando damnat hominem peccatorem iniquus est. [Augustinus.] Sed nunquid Deus iniquus est qui infert iram? Videtur utique hoc quibusdam. Sed absit! ut sit iniquus, et quod nostra iniquitas commendet illum. [Haimo.] Si enim commendaret illum, ipse non vindicaret, quia justus est. Et quia hoc verum non est quod Deus sit iniquus, vel quod nostra iniquitas Deum commendet, addit Apostolus: Secundum hominem dico, id est secundum intelligentiam carnalis hominis, quia haec quaestio carnalium est, quos constat et errare et falli, et fallere. [Ambrosius.] Nam Deus immutabilis perseverat, non potest non amare quod fecit. Non enim vult nos peccare, et quia justus est, ideo infert iram peccanti. Cum ergo peccatori justa poena redditur, non est iniquitas, sed justitia apud Deum. Quo modo enim ex hoc justus videbitur Deus, quia adversatur injustitiae; inducit enim iram hominibus pro eo quod in semetipsis locum injustitiae dederunt. Non ergo injustus videtur Deus qui est ipsa justitia, cum irascitur adversus injustitiam. Cui enim non decet esse propitium, sed pervenit ira ejus etiam in homines, qui se ministros injustitiae cui Deus irascitur, praebuerunt. Non est ergo iniquus Deus.

Alioquin, [Ambrosius] id est nisi hoc est quod non iniquus est Deus. Quomodo judicabit Deus hunc mundum? Quasi dicat: Non potest esse justus Judex. Quomodo enim judicabit si iniquus est? Quasi dicat: Male, bonis scilicet dans mala, et malis bona. Si enim veritas, etc. Interjecta remotione iniquitatis Dei, id est interposita demonstratione qua ostenditur quod Deus non est iniquus, unde apparet verba Prophetae non eo quo dictum est sensu accipienda, redit Apostolus ad probationem carnalis nitentis probare quod si Deus punit malos iniquus est. Quasi dicat: Vere si iniquitas nostra justitiam Dei commendat, iniquus est Deus quia punit. Enim, id est, quia si in meo mendacio, id est, per meum peccatum, veritas, id est, justitia Dei abundavit, id est crevit in gloriam ipsius id est si ex meo peccato gloriosior est, ergo quid adhuc, id est cur etiam nunc non solum in futuro, judicor ego tanquam peccator, quod non sum. Manifestum est enim, quia si ad gloriam Dei proficit mendacium hominum, ut ille solus verus appareat, non sint dicendi peccatores qui peccant quia non voluntate sed impulsu ejus videbuntur peccare. Quod absit! [Haimo.] Accipitur hic veritas, quod supra justitia; et mendacium, quod supra iniquitas. Et est sensus: Si Deus meo mendacio, id est peccato verax appareat, quare me judicat tanquam peccatorem etiam in praesenti, non modo in futuro? Vel, quid judicor tanquam peccator etiam adhuc, id est post conversionem, postquam dedit bona indigno, unde gloriosus apparet. Ante conversionem enim cum male mererer, ex meis non erat gloriosior. Et est sensus, ac si diceret, quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator judicandus sum, quia nunc certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam, nisi peccassem. Et non sicut, item aliud infert falsum Apostolus ex eodem quod dixerat, scilicet si veritas Dei ex meo mendacio abundavit in gloria. Quasi dicat: Et si istud est, scilicet quod veritas Dei in peccato abundet in gloriam, cur scilicet non facimus nos mala ut veniant bona, id est ut crescat justitia et gloria Dei? Sicut blasphemamur, nos apostoli.

Et sicut aiunt quidam nos dicere, id est sicut imponitur nobis apostolis blasphemando a quibusdam hoc sentire et dixisse, et etiam praedicasse quod est blasphemia. [Haimo, Ambrosius, Augustinus.] Quid imponitur nobis, dixisse? hoc scilicet: Faciamus mala ut veniant bona. Quidam enim perversi homines non intelligentes et ad reprehendendum proclives cum audissent a Paulo, et ab aliis apostolis praedicari: Ubi abundavit delictum superabundavit et gratia (Rom. V) ; dixerunt apostolos praedicasse, faciamus mala ut veniant bona, [Aimo.] et dicebant: Quanto ergo amplius majora mala commiserimus, tanto amplius majora bona percipiemus, et majorem gratiam, quia Deus vult ut peccemus, ut habeat quid dimittat, et ipse misericors appareat. Vel ita potest continuari haec littera, cum praecedentibus, scilicet, si enim, ut proprius conjungatur, cum praecedenti littera quam ante. Quasi dicat: Quomodo judicabit Deus hunc mundum, si est iniquus? Quasi dicat, non recte, quod in parte ostendit, quia nec modo juste judicaret me, quasi peccatorem, quod ego non sum, et vere. Si enim veritas, etc. Sententia verborum non mutatur a prima expositione. Quorum damnatio, etc. Quasi dicat: Quidam imponunt nobis, quorum, talium, damnatio justa est, et ideo non est credendum eis.

VERS. 9, 18.-- « Quid igitur? Praecellimus eos? nequaquam. Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse, sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam, non est intelligens: non est requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum; non est usque ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant; venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt, non est timor Dei ante oculos eorum. »

Quid igitur? [Origenes, Ambrosius.] Apostolus velut arbiter quidam medius inter eos qui ex circumcisione crediderant, et eos qui ex gentibus venerant, tam Judaeos quam Graecos reos esse supra ostendit, ubi etiam demonstravit personarum acceptionem apud Deum non esse, ubi etiam quaesivit quod quaerendum esse putavit, scilicet quid amplius sit Judaeo secundum priorem statum. Et respondet, multum. Et in quo maxime demonstravit. Modo quaeritur utrum in hoc statu gratiae plus sit Judaeo quam gentili; et respondet, non. Imo pares sunt, in hac gratia Evangelii, quasi dicat: Quia plus fecit Deus Judaeo in priori statu, et quod bona eis implevit non est ex aliquo eorum merito.

Quid igitur? dicemus, praecellimus eos? [Haimo.] scilicet gentiles in hac gratia. Nequaquam, quia non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente qui timet Deum hic acceptus est illi (Act. X) . Vere non sumus nos Judaei digniores gentibus in hac gratia. Causati enim sumus. Id rationibus ostendimus superius, omnes, scilicet Judaeos et Graecos, sub peccato esse, ante hanc gratiam, quia Judaei, praevaricando naturalem legem et scriptam, et gentiles naturalem, inventi sunt peccatores, sicut supra ostensum est. Et ideo nullum praecellit alterum et in statu gratiae. [Augustinus.] His verbis dirimit Apostolus contentionem, et litem componit quae inter Judaeos et gentiles orta erat, cum illi tanquam ex meritis operum legis, sibi redditum Evangelii praemium arbitrarentur; illi contra Judaeis se praeferre gestiebant tanquam interfectoribus Domini. Deinde propheticum testimonium subdit, quo ostendit etiam Judaeos reos, de quibus minus videtur, 16 quia sub lege Dei vivere videbantur, dicens: Sicut scriptum est. Quasi dicat: Omnes sunt sub peccato. Sicut scriptum est, de Judaeis de quibus minus videretur, quia non est justus quisquam, scilicet qui non venit ad Christum. Ideo non est justus, quia non est intelligens, id est quia non intelligit Christum esse Deum: et quod non intelligit, ex culpa sua est. Quia non est requirens Deum, id est quia non requirit Deum. Ex operibus enim poterant quaerere et invenire quod Christus erat Deus, Non requirit dico, sed potius declinat ab eo. Et hoc est: Omnes declinaverunt. [Ambrosius] Nemini enim dubium est, quia omnes non quaerentes Deum declinant ab eo, et inclinantur ad malum. Simul, scilicet cum ipsa declinatione, inutiles facti sunt, quia et alios declinare fecerunt. [Augustinus] Adeo declinaverunt, quia, non est aliquis de illis, qui faciat bonum, non est utique usque ad unum, id est nec etiam unus. Vel, non est qui faciat bonum non est usque ad unum, scilicet praeter unum Christum, quia nullus nisi Christus bonum facit. Christus enim tantum bonum in se, et in suis facit. Sepulcrum. Quasi dicat: Ita declinaverunt, ut diximus, et ita aliis inutiles fuerunt, quod guttur eorum est sepulcrum patens, id est fetor verborum et operum eorum corrumpit alios, et hiat recipere illos mortuos. [Ambrosius.] Nam malis mancipati bonos si posset fieri, devorare vellent, ut sicut sepulcrum patet ad recipienda cadavera, ita et adversus bonos guttura illorum. Et si non audent apertis malis persequi, linguis suis, id est malis, dolose agebant, verbis bona dicentes, sed malum corde cogitantes, quia venenum aspidum, id est odium insanabile erat, sub labiis eorum, id est sub corde eorum, quia hujusmodi hominum verba muscipula sunt. Ad hoc enim loquuntur ut decipiant. Ut sicut per labia serpentis peremptorium venenum infusum est, ita per labia eorum dolus et captio. Quorum etiam os plenum est, abundanter, maledictione [Haimo], id est, verbis maledicis, ut Daemonium habes, et hujusmodi et, amaritudine, id est amaris minis. Et etiam pedes, id est affectus eorum sunt veloces ad effundendum sanguinem Christi et suorum. Quasi dicat: Homicidae sunt ex deliberatione, ad bonum segnes, ad parricidium sunt veloces, sed inde erit eis haec poena scilicet, quia contritio; id est temporalis poena, et infelicitas, id est aeterna damnatio erit in viis, id est in operibus, eorum, id est, pro actionibus suis malis veniet eis contritio, et infelicitas. Talia enim faciunt, unde conterentur in hoc saeculo, per Titum et Vespasianum; et in futuro erunt infelices puniti anima et corpore. Et hoc ideo, quia viam pacis, id est Christum, non cognoverunt. [Haimo, Origenes.] Dum enim vitiorum bellis semper urgentur, viam pacis ignorant, id est Christum, per quem est pax multa diligentibus nomen Domini; nec saltem timor Dei eos reflexit a malo, quia non est timor Dei ante oculos eorum. [Ambrosius.] Non enim habent Dei timorem, qui est initium sapientiae. De his dicit Jeremias: Tunc omnes surrexerunt in prophetam Domini volentes occidere eum (Jer. XXVI) ; et subjecit: Omnis autem populus, non permisit illos (ibid.) . Sed contrarium videtur quod omnes insurrexisse dixit, et omnem populum non permisisse. Omnes ergo dixit insurrexisse, scilicet malos, et omnem populum non permisisse, scilicet bonos; et hic enim, non quia dicit, omnes declinaverunt, totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe. Hic est enim populus quem increpat Dominus, dicens sub nomine Jerusalem Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas (Luc. XIII) ; et item: Generatio mala et adultera (Matth. XVI) . [Ambrosius.] De qua Isaias ait: Vae genti peccatrici semini nequam, etc. (Isa. I).

VERS. 19, 20.-- « Scimus autem, quoniam quaecunque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo, quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. »

Scimus autem, etc. Ostendit Judaeos ante gratiam fuisse sub peccato auctoritate Scripturae David, sed ne Judaei auctoritatis David verba inverterent, et alio detorquerent, ait: Scimus, etc. Quasi dicat: Hoc David dicit: Nos autem scimus quoniam quaecunque loquitur lex, loquitur his qui in lege sunt, supple et de his qui in lege sunt. [Haimo.] Lex enim aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, aliquando pro parte Veteris Testamenti accipitur, sicut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de Deo quae scripta erant in lege et prophetis et psalmis (Luc. XXIV) . Nonnunquam vero psalmi lex vocantur; sicut Dominus ait, In lege vestra scriptum est: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes (Joan. VIII) . Et alibi, Ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis (Joan. XV) . Ita et hic psalmi dicuntur lex, id est nomine legis intelliguntur, quia informant. Ut ergo ostenderet Apostolus ea quae superius dixit de psalmo pertinere ad Judaeos, quorum superbia confringenda erat, dixit: Scimus, quoniam quaecunque lex loquitur, in loco isto, id est psalmi, his loquitur qui in lege sunt, id est Judaeis legem habentibus. Ut, ita, omne os, etiam Judaeorum, obstruatur, a sua gloria et omnis mundus, id est omnis homo, scilicet non tantum gentilis sine lege reus de impietate, sed etiam Judaeus reus de legis transgressione, fiat subditus Deo: totum ei tribuens, [Haimo.] quia omnes peccatores sunt inventi, et gratia sunt salvati, non meritis. Quia ex operibus, etc. Hic incipit agere plenius de lege, ut ostendat justitiam non esse ex ea; quasi dicat: Dico ut omnis mundus subditus sit Deo: quod debet, quia certum est, quod ex operibus legis, non justificabitur coram illo, scilicet coram Deo, etsi coram hominibus, omnis caro, id est homo, vel carnaliter vivens; et ideo illi qui cum sub lege essent Christo crediderunt, non quia justi erant, sed ut justificarentur, venerunt ad gratiam fidei. Destruitur autem hic superbia gloriantium de operibus legis, ne gratia fidei videretur non necessaria, sed etiam opera legis justificare crederentur. [Augustinus.] Opera autem legis dicuntur quae cum lege instituta, et terminata sunt, ut erant caeremonialia et figurativa quae nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent. Si vero quaeritur, quare illa facta in charitate non justificarent, sicut nunc opera bona quae facimus in charitate justificant, respondemus quia illa non fuerunt instituta in justificationem, sed in futurorum significationem, et peccati et infirmitatis ostensionem. Ex illis ergo nemo justificabitur, coram illo, scilicet Deo, qui intima videt, [Haimo] scilicet utrum ex amore justitiae quod agatur, vel timore poenae, quod non vident homines. Hic item quaeritur: Nunquid Moyses, David et alii boni ex lege non fuerunt justificati? Ad quod dicitur: Fuerunt quidem justificati, sed non ex operibus legis. Unde Petrus ait: Quid tentatis nobis imponere jugum, etc.? (Act. XV.) Sicut ergo nos salvamur modo per fidem Christi, sic et illi salvabantur. Et quare non ex operibus: Quia lex non venit tollere peccata, sed ostendere et punire. [Haimo, Ambrosius.] Decrevit enim Deus per sacramentum mysterii fidei, quod in Christo est, hominem justificari, non per legem, quia lex non justificat apud Deum, sed fides. De lege autem loquimur secundum caeremonialia, ut dictum est, non secundum moralia, quae utique justificant, et in Evangelio consummantur.

VERS. 20, 21.-- « Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege, justitia Dei manifestata est, testificata a lege et prophetis. »

Per legem enim Quasi dicat: Vere ex lege non est justitia, quia, per legem tantum est cognitio peccati, non consumptio. Si ergo cognoscunt et non cavent, praevaricatio est; et ita ira, id est poena debetur. Cavere autem non potest homo peccatum, si non adjuvet gratia, ut cognitum caveatur: et ita sine dubio lex iram operatur, sicut in sequenti dicetur. [Haimo.] Quod ideo dicitur, quia ira Dei major est in praevaricatore, qui per legem noscit peccatum, et tamen facit. Quod autem dicit per legem peccatum cognosci, non ideo hoc dicit quod peccata ante legem prorsus nescirentur, cum etiam Joseph accusatus de crimine missus sit in carcerem; et fratres ejus dixerunt: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum (Gen. XLII) . Sed ideo dicuntur peccata cognosci per legem, quia quaedam cognita sunt peccata, quae ante ignorabantur esse peccata; et quaedam graviora per legem cognita sunt, quam ante putarentur; et communiter omnia non impune futura apud Deum per legem cognita sunt. Nunc autem, etc. [Augustinus] Quasi dicat: Ex operibus legis non fuit olim justitia. Nunc autem, [Ambrosius] id est in hac gratia, quod est nunc, id est in adventu Christi, in tempore gratiae, justitia Dei, non hominis data est, sine lege, id est sine legis auxilio: et non solum data est, sed etiam, manifestata est, non dubie, sed miraculis, scilicet, Domino cooperante et sermonem conflrmante, sequentibus signis (Marc. XVI) . [Haimo, Augustinus] Justitia autem Dei dicitur hic, non qua ipse justus est qui essentialiter justitia est; sed qua induit impium, quando misericorditer de infideli facit fidelem. Et ut homines certius credant, addit, justitia, dico, testificata, vel, testimonium habens a lege et prophetis. [Ambrosius] Quia lex eam multis sacramentis praefiguravit, eo ipso etiam lex perhibet testimonium justitiae Dei, quia in ea nemo justificatur. Cum enim lex non justificat impium de praevaricatione convictum, mittit ad justificantem Deum, atque ita perhibet testimonium justitiae Dei, dum jubendo et minando, et neminem justificando satis indicat dono Dei hominem justificari. [Haimo.] Prophetae vero perhibent testimonium id praenuntiando quod Christi implevit adventus: Praenuntiaverunt enim Christum qui factus est nobis sapientia et justitia, et sanctificatio, et redemptio. [Augustinus, Ambrosius] Idcirco autem Dei justitia dicitur quae magis proprie videretur dicenda misericordia, quia de promissione originem 17 habet, et cum promissum Dei redditur justitia Dei dicitur. Justitia enim est, quia exsolutum est quod promissum est; et cum suscipit confugientes ad se, justitia Dei dicitur, quia non suscipere iniquitas est.

VERS. 22-26.-- « Justitia autem Dei, per fidem Jesu Christi, in omnes, et super omnes qui credunt in eum. Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt; et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiae suae, propter remissionem praecedentium delictorum in sustentatione Dei ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore, ut sit ipse justus, et justificans eum, qui ex fide est Jesu Christi. »

Justitia autem Quasi dicat: Dixi justitiam esse ex Deo. [Haimo] Haec autem justitia Dei est, id est haec justificatio qua justificamur a Deo est per fidem Jesu Christi, id est per fidem qua creditur in Christum, justificatorem impiorum, quia fides impetrat quod lex imperat. Sicut autem ista fides Christi est dicta, non qua credit Christus, sic illa justitia Dei, non qua justus est Deus. Utrumque enim nostrum est, sed ideo Dei et Christi dicitur, quia ejus nobis largitate donatur. Justitia ergo Dei sine lege est, sed non sine lege manifesta. Quomodo enim per legem testificata, si sine lege manifestata? sed justitia Dei sine lege est, quam Deus per spiritum gratiae credenti confert sine adjutorio legis, id est non adjutis lege, sed non sine lege ostendit, quia per legem ostendit homini infirmitatem suam, ut ad ejus misericordiam per fidem confugiens sanaretur. Ideoque de sapientia ejus dicitur, quod legem et misericordiam in lingua portet: legem, qua reos ostendat superbos; misericordiam vero, qua justificet humiliatos. Ergo justitia est per fidem Christi. Haec autem justitia venit in omnes, et, ut magis proprie dicatur, super omnes, quia coelitus data est, scilicet super omnes Judaeos et gentiles, qui credunt in eum. Et vere in omnes. Non enim est distinctio Judaei et gentilis. Omnes enim, [Haimo.] tam Judaei quam gentiles, peccaverunt, vel in semetipsis vel in Adam, quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod malis moribus addiderunt. Peccatum enim primi hominis non solum ipsum, sed etiam omne vitiavit genus humanum, quia ex eo omnes damnationem simul et culpam suscepimus, peccaverunt ergo omnes cum ex uno peccatore omnes nascuntur peccatores. Et egent, adhuc quotidie gloria Dei, id est justitia Dei, non sua. Quae ideo dicitur gloria Dei, quia per hoc Deus gloriosus apparet. Omnes igitur peccatores invenit gratia Christi, quia solus sine peccato venit. Et omnes egent gloria Dei, id est, ut ipse liberet, qui potest; non tu qui liberatore indiges. Haec igitur Christi gratia sine qua nec infantes, nec grandes salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur, propter quod et gratia nominatur. Universa enim massa poenas debet, et si omnibus debitum damnationis supplicium redderetur, non injuste procul dubio redderetur. Qui ergo inde per gratiam liberantur, non vasa meritorum suorum, sed vasa misericordiae nominantur recte. Quisque ergo agat gratias misericordiae Dei quos voluit liberantis, quia recte nullus posset justitiam culpare universos, si vellet, damnantis. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, id est indulgentia et venia peccatorum. [Haimo.] Unde gloriosus apparet Deus. Et quia omnes peccaverunt, ergo justificati sunt gratis, id est sine meritis praecedentibus. Et hoc, per gratiam ipsius, id est per gratuita dona. Gratia quippe Dei donum Dei est, donum autem maximum, ipse Spiritus sanctus est. Non igitur justificati sunt per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi; non quod sine voluntate nostra fiat, sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia voluntatem, et sana voluntas impleat legem, non constituta sub lege, nec indigens lege. Ipsa igitur est gratia qua justificatur impius, et ideo praecipiendae hujus gratiae merita nulla praecedunt, quia meritis impii non gratia, sed poena debetur, nec ista esset gratia si non daretur gratuita. Datur autem gratuita, quia nihil boni ante feceramus, unde haec mereremur, quia nihil praecesserat in meritis nostris, nisi unde damnari deberemus. Non invenit igitur merita bonorum, sed merita suppliciorum. Ergo justificati sunt gratis, quia nil operati erant. Per gratiam ipsius, [Ambrosius.] quia fide justificati sunt, et praecipue, per redemptionem, quae est nobis, in Christo Jesu, nusquam alibi, id est per pretium datum pro nobis a Christo Jesu. De quo Petrus ait, Quia non corruptibilibus argento, vel auro, redempti estis, sed pretioso sanguine unigeniti Filii Dei (I Petr. I) . Nempe ut justificarentur homines divina gratia, Veritas de Maria nata est, ut posset pro illis justificandis offerre sacrificium passionis et crucis. Nisi enim a nobis sumeret carnem mortalem, Christus mori non posset.

Notandum vero quia recto dicitur redemisse nos, non emisse. Ipsius enim ante per naturam fueramus, sed nostris delictis alienati fuimus. Si ergo ad peccata non redeamus, fructuosa erit nobis redemptio Christi. Quem Christum, Deus Pater proposuit, id est longe ante disposuit, et praedixit; vel, proposuit, id est palam omnibus posuit propitiatorem, [Haimo] id est misericordem, et hoc, per fidem in sanguine ipsius, id est per fidem passionis, sine qua nihil placet Deo. Vel, per fidem in sanguine ipsius, id est per fidem et passionem. Haec simul jungit, quia neutrum sine altero valet, dico quod proposuit eum propitiatorem, ad hec utique [Ambrosius], scilicet ad ostensionem justitiae suae, id est ut ostenderet se veracem in promissis, scilicet ut nos a peccatis liberaret, sicut ante promiserat. Quod cum implevit justum se esse ostendit, quae ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione praesentium, sed etiam propter remissionem praecedentium delictorum, scilicet eorum quae praecesserunt Christi adventum, delictorum dico existentium in sustentatione Dei, Deo, scilicet patiente et non puniente tunc. Sustentatio enim Dei est, ubi peccator non statim punitur ut peccat, sed per patientiam Dei adducitur ad poenitentiam. [Origenes.] Quiddam igitur sublime dicit Apostolus, scilicet quod Deus proposuit Filium suum, propitiatorem humano generi. Per fidem in sanguine ipsius, id est per fidem et sanguinis sui effusionem, ut per hoc ostenderet justitiam suam dum eis remitteret praecedentia delicta quae pessimis tyrannis serviendo contraxerant, eo tempore quo sustinebat, et patiebatur Deus hoc fieri, [Haimo, Origenes.] quia diu sustinet et supportat peccata hominum. Quod nisi esset, in primo homine finis hominis per judicium fuisset. Ad quid autem tunc pateretur, et sustineret, ostendit subdens, scilicet ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore. [Haimo.] Justitia hic accipitur, qua justificat Deus credentes in Christum. Vel ipse Christus qui justificat peccatores. Et est sensus: Ad hoc patiebatur delicta ut ostenderet in hoc tempore Christi suam justitiam quae justos facit, scilicet quod ipse justificat et salvat. [Ambrosius.] Quod nullo alio tempore fieri potuit, nisi quo Deus dedit quod olim promiserat dandum. Vel ita, propter remissionem delictorum, non tantum praesentium hominum, sed etiam hominum praecedentium Christi adventum. Delictorum, dico, existentium in sustentatione Dei. Illi enim justi qui praecesserunt Christi adventum in inferno tenebantur, usque ad Christi passionem, ubi nec poenis opprimebantur, nec tamen Deum videbant, quod erat eis poena. Hoc autem erat eis pro peccato primi hominis, sive pro peccato originali, propter quod occlusus erat aditus regni coelorum, qui per Christi passionem est reseratus. Unde Zacharias: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua (Zach. IX) . Super hunc locum dicit Hieronymus: In resurrectione Christi, justi, qui pro peccato Adae vincti in inferno tenebantur, resurrexerunt.

Solet autem quaeri utrum antiquis justis qui in inferno tenebantur peccata essent remissa per fidem et poenitentiam, quam eos vere habuisse constat; et si remissa erant omnia, qua de causa apud inferos detinebantur. Ad quod dicimus, quod omnia erant eis dimissa per fidem et poenitentiam, sed omnimodum remissionis effectum consecuti non fuerant. Est enim duplex remissionis effectus, scilicet carere poena, et frui gloria. Alterum habuerunt ante Christi mortem, quia poenam actualem non sentiebant; alterum vero non, quia Deum non videbant, sed per Christi mortem data est eis gloria divinae visionis a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta. Ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore, id est ut ostenderet in tempore mortis Christi justitiam suam qua coronat sperantes in se, ut sit ipse. [Ambrosius.] Quasi dicat: Ita justitiam ostendit, ut ipse sit, id est esse appareat, justus, in promissis, dans quod promisit, aliter non posset juvare, Et sit justificans, id est justum faciens, eum qui est ex fide Jesu Christi, non ex lege, id est qui credit in Christum.

VERS. 27.-- « Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non. Sed per legem fidei. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. »

Ubi est, etc. Reddita ratione ad eos loquitur qui agunt sub lege, ostendens quod sine causa gloriantur, blandientes sibi de lege, et de genere Abrahae, videntes non justificari hominem apud Deum, nisi per fidem. Quasi dicat: Quia ex fide sine lege est justitia, ergo, o Judaee, ubi est gloria tua? Non potes gloriari; nam illa vitiosa gloriatio tua de superbia veniens exclusa est, id est ablata est. Et per quam legem, scilicet exclusa est? [Haimo.] Interrogat Judaeum, ut consideret per quam legem exclusa est superba gloriatio. Nunquid per legem factorum? id est per legem Moysi, quae carnalia mandabat. Non. Sed per legem fidei. [Augustinus.] Quasi dicat: Attende per quid exclusa est, non per laborem operum, sed facilitatem fidei. Vel ita, et agit de gloriatione bona. Quasi dicat: Quia ex fide est justitia. Ubi est ergo, o Judaee, gloriatio tua; id est, quid est in quo debes gloriari? Exclusa est gloriatio tua. Gloriationem laudabilem dicit quae in Domino est, eamque exclusam dicit, id est ut emineret expressam; non ut abscederet, pulsam. Unde et exclusores dicuntur quidam artifices argentarii, in qua significatione etiam accipitur illud in Psalmo: Ut excludantur qui probati sunt argento (Psal. LXVII) , id est ut emineant hi, qui probati sunt eloquio Domini, ita et hic dicitur exclusa est, id est manifestata est, et expressa. Gloriatio tua, id est manifestum est in quo debes gloriari, scilicet non in lege factorum, sed in lege 18 fidei, et hoc est quod subdit: Per quam legem? scilicet debes gloriari, per legem factorum? Non, sed per legem fidei.

Quaeritur autem quare lex Mosi dicitur lex factorum, et non lex Evangelii, dicatur lex operum sed fidei, sed justitiae, sed spiritus. Quod operae pretium est considerare, si tamen valemus advertere atque discernere. Magna enim res est, lex enim Evangelii etsi non habet opera veterum sacramentorum, circumcisionis scilicet, atque caeterorum, habet tamen opera in sacramentis suis, huic tempori congruis, et habet opera misericordiae in moralibus praeceptis. Quare ergo et ipsa non dicitur lex factorum? Ad quod breviter dicam, quod lex quae dicitur operum, minando imperabat, sed gratiam facienti non praestabat. Lex autem quae dicitur fidei, opera quidem mandat, sed credendo impetrat, ut fiant, et illa opera sequuntur justitiam. Non enim ex ipsis est justitia, sed ipsa sunt ex justitia. Ideoque non justitiam operum, sed opera justitiae dicimus. Itaque lex non operum, sed justitiae vel fidei vel gratiae dicitur, quia gratiam perficiendi opera praestat, et justos facit per fidem. Lex autem operum, ubi jubebantur opera, sed non dabatur gratia. Per legem operum dicit Deus homini: Fac quod jubeo; per legem fidei dicit homo Deo: Da quod jubes. Ideo enim jubet lex ut admoneat quid faciat fides, ut cui jubetur, si non potest, sciat quid petat. Si autem continuo potest et obedienter facit, debet etiam scire quo donante possit. Arbitramur enim quod lex fidei justificet, ab auctoritate sua ostendit. Quasi dicat: Vere per fidem justitia est. Nos enim, apostoli sic, arbitramur, scilicet hominem quemcunque etiam gentilem, justificari per fidem sine operibus legis, carnalibus, [Ambrosius.] id est sine circumcisione, aut neomeniis, aut veneratione Sabbati, vel sine operibus legis quibuslibet etiam moralibus. [Augustinus.] Sed hoc intelligendum est de operibus praecedentibus fidem, non sequentibus, sine quibus inanis est fides, ut ait Jacobus: Fides sine operibus mortua est (Jac. II) . Et ipse Paulus ait: Si habuero omnem fidem, charitatem autem non habuero, nihil sum (I Cor. XIII) . Bene igitur Apostolus fidem praedicans gentibus, ut ostenderet non merito bonorum operum perveniri ad fidem, sed fidem sequi bona opera, dicit hominem justificari per fidem sine operibus legis, non quin credens post per dilectionem operari debeat, ut Abraham voluit filium immolare. Sequuntur enim opera justificatum, non praecedunt justificandum, sed sola fide sine operibus praecedentibus fit homo justus, ut non magis sint justi qui opera legis timore fecerant; cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exeat in opere. Nam fides quae per dilectionem operatur, et si non sit in quo exterius operetur, in corde tamen serviens fervensque servatur. Et non meritis priorum operum, ad justitiam fidei venitur, in quo Judaei se praeferebant: bona opera etiam ante fidem inania sunt. Ita enim mihi videntur esse ut magnae vires et cursus celerrimus praeter viam. Nemo ergo computet vere bona opera ante fidem, ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Non valde attendas quid homo faciat, sed quid cum facit attendat, quo lacertos optimae gubernationis dirigat.

VERS. 29-31.-- « An Judaeorum Deum tantum? Nonne et gentium? Imo et gentium. Quoniam quidem unus est Deus qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Legem ergo destruimus per fidem? Absit! Sed legem statuimus. »

An Judaeorum Deus tantum? Quasi dicat: Arbitramur quemcunque hominem justificari per fidem, quod credendum est, quia etiam gentium Creator est. Et hoc est quod ait, an Judaeorum Deus tantum, id est creator est, ut eorum tantum per hoc sit credendus justificator. Nonne et gentium creator est ut Judaeorum? Imo et gentium creator est ut Judaeorum, ut eorumdem credatur ita justificator ut Judaeorum. Et vere utrorumque est ipse Deus. Quoniam quidem unus est Deus, id est creator est omnium. Quasi dicat: Cum aliis modis possit probari, hoc unum pono, et cum unus sit omnium Deus, justificat aequaliter omnes per eamdem causam, id est per fidem. Et hoc est: [Augustinus.] Dico unus est Deus qui justificat circumcisionem, id est Judaeos, ex fide. Et justificat praeputium, id est immundos gentiles, per fidem. Non ad aliquam differentiam dictum est hoc, tanquam aliud sit ex fide et aliud per fidem, sed ad varietatem locutionis. [Ambrosius.] Idem est enim quod dicit ex fide et per fidem, quia Apostolus saepe mutat praepositiones in eodem sensu; et quia dicimus omnes justificari per fidem. Ergo legem destruimus per fidem? Absit! Non enim destruitur lex, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Unde subdit: Sed statuimus, id est confirmamus, legem, quia hoc gratia fidei est per quam impletur lex, quae sine fide infirma esset. Firmatur enim status legis, quia mystica et caeremonialia spiritualiter implentur: et quod minus in moralibus continebat, in Evangelio additur; et quod promittebat eis venturum, fides advenisse testatur. Mystica ergo et promittentia in Evangelio impleta sunt, secundum spiritualem intelligentiam. Littera vero occidens, tollitur, moralia autem, in quibus minus continebatur, etiam secundum litteram in Evangelio consummantur.

Chapter 4 of 114