Skip to the text

Caput IX

VERS. 1-5.-- « Veritatem dico in Christo Jesu, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto: Quoniam tristitia mihi est magna et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa, quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. »

Veritatem dico. [Ambrosius] Quia contra Judaeos superius visus est loqui, qui ex lege justificari se putant, nunc votum et affectum suum circa eos ostendit, quod jurando firmat, ut firmius credatur, ac per hoc dolet genus suum secundum carnem beneficio Christi privari. Quasi dicat: Aspere locutus sum contra Judaeos, hoc autem fuit ex dilectione, non ex inimicitia. Veritatem enim dico, et non mentior, in aliqua parte positus, in Christo Jesu, conscientia mihi perhibente testimonium, et si vos non creditis, conscientia, dico, fundata, in spiritu sancto. Quasi dicat: Et ipse spiritus testis est, de hoc scilicet quoniam mihi est magna tristitia, id est stupor mentis, et continuus dolor cordi meo, non specie tenus, sed intimo corde. Unde est dolor? pro fratribus meis, id est Judaeis a Christo errantibus, et vere doleo, quia adeo, quod, optabam ego ipse esse anathema, id est separatus a Christo pro eisdem fratribus meis, [Haimo] id est si fieri posset, vellem ad horam, vel in hac vita, vel post mortem separari a Christo, ut fratres 44 mei crederent. [Ambrosius] Attende quod optabam, ait, non opto, quia scit tale, id est ita honestum membrum nullo praecedente vitio, non posse separari a Christo tamen affectum et dilectionem circa illos ostendit, de quibus multa praeconia consequenter enumerat, ut omnibus pro eis dolorem incutiat, quia non recipiendo Salvatorem, praerogativam patrum et promissionis perdiderunt, pejores etiam gentibus facti, quas prius abominabantur. Propensius enim malum est dignitatem perdidisse, quam non habuisse. Deinde merito dolere ostendit se, subdens; qui sunt cognati mei secundum carnem, et ideo amplius juvandi. Qui sunt Israelitae veri, secundum bonos, vel genere secundum omnes, et ipsi sunt quorum est adoptio filiorum Dei, id est ad quos pertinet adoptio, quia olim fuerunt adoptati filii et gloria, quia dicebantur populus peculiaris Dei, vel modo est eis gloria, per miracula quae faciunt, et testamentum novum, et legislatio, scilicet quid vetus lex per figuram ferret, et obsequium, id est cultus unius Dei, et quorum promissa sunt, scilicet quibus factae sunt promissiones, quorum sunt patres. Ecce laus a prioribus. Deinde sumitur laus a posterioribus cum ait, ex quibus Christus est secundum carnem, hoc est quod in Psalmo dicitur: Homo natus est in ea (Psal. LXXXVI) . Qui Christus etsi secundum carnem sit natus de patribus, tamen est super omnia Deus benedictus in saecula. Unde in eodem psalmo dicitur, fundavit eam altissimus, Amen. Quasi dicat: Verum est, quod ipse est Deus.

VERS. 6--8.-- « Non autem quod exciderit Verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, hi sunt Israelitae, neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii sunt Abrahae; sed in Isaac vocabitur tibi semen, id est non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. »

Non autem quod exciderit, vel non autem excidit. [Ambrosius] Quia dolebat Apostolus de Judaeis, consolatur dolorem suum, inveniens scriptum non omnes esse salvandos, sed tantum similes Isaac, ut illis solis condoleat qui non crediderunt. Possunt tamen credere: de quibus non est valde dolendum, quia non sunt praedestinati ad vitam. Quis enim plangat eum, qui olim mortuus haberetur? Hos namque olim Deus non salvandos decrevit praescius, non personarum acceptor. Nullum enim damnat antequam peccet, nullum coronat antequam vincat; sed praescientia definitum habet qualis uniuscujusque sit futura voluntas ex qua damnetur, vel coronetur. Quasi dicat: Judaei non credunt in Salvatorem, unde mihi dolor est: sed hoc est, inquit, quod Deus dixit futurum, ut non omnes filii carnis sint semen Abrahae, sed qui fidem habent, per quam natus est Isaac: et hoc est, Judaei non credunt. Non autem ideo verum est, quod excidit verbum Dei; vel, non autem ideo exciderit verbum Dei, id est non irrita facta est promissio Dei, etsi non omnes salvi sint Quamvis enim quidam ex eis erraverint, tamen illi qui sunt veri Israelitae salvantur, ut promissum erat. Et hoc est quod ait: Non enim omnes, [Ambrosius, August.] quasi dicat: Vere non est inexpleta promissio, etsi non omnes sint salvi, quia non omnes, qui ex Israel sunt, secundum carnem, hi sunt Israelitae, id est ad Israel vere pertinentes; neque qui sunt semen Abrahae, secundum carnem, hi sunt filii, id est haeredes Abrahae. In his ostendit quod sola gratia, non genus, facit filios Dei. Aliter ab illo loco: Veritatem dico. Qualiter gratia confirmatus sit Apostolus supra ostendit dicens, nil eum posse dividere a Christo. Nunc vero quantum prius erraverit, dum Christi Ecclesiam persequebatur, cum dolore exponit. In quo Dei gratia commendatur. Quasi dicat: Modo nil potest me separare a Christo, sed olim sui ego separatus, unde modo doleo. Quod juramento firmat dicens, veritatem dico, et non mentior in aliquo positus, in Christo Jesu testimonium mihi perhibente conscientia mea, fundata in Spiritu sancto, eidem contestante de hoc, quoniam mihi est tristitia magna, id est stupor mentis, et continuus dolor, id est compunctio, cordi meo, de malis quae prius feci, et sic ipsa mala jam in bonum convertuntur. Et merito doleo, quia multum peccavi. Optabam enim ego ipse, qui modo sum Apostolus, esse anathema, [Haimo] id est separatio aliorum, a Christo. Anathema enim dicitur separatio et separatus: et hoc, pro fratribus meis, id est pro Judaeis qui sunt fratres, in lege, quorum legem volebam defendere. Vel, pro fratribus meis, id est pro his retrahendis a Christo, qui modo sunt fratres in fide, qui etiam sunt, cognati mei secundum carnem. Et ita gravius peccabam, qui sunt Israelitae veri, quorum est adoptio filiorum Dei, id est ad quos pertinet, etc., sicut superius exposita sunt percurre usque ibi, Amen. Quasi dicat: Qui huic veritati olim contradicebam, modo confirmo. Non autem, etc., dixit quod promissio aeternae haereditatis facta est Judaeis, sed quia ipsi ex magna parte non crediderunt, videbatur verbum Dei non esse impletum. Ad quod respondet. Quod etsi in quibusdam non est impletum, in aliis tamen impletum est et in gentibus credentibus qui sunt veri filii Abrahae. Quasi dicat: Erraverunt Judaei, sed non ideo excidit verbum Dei, id est non ideo inexpleta fuit promissio. Nam verbum Dei excidere est promissa non implere. Vere non excidit, etsi quidam non salventur. Non enim omnes qui ex Israel sunt, hi sunt Israelitae, neque qui sunt semen Abrahae, omnes filii Abrahae sunt. Haec non mutantur. Sed illi sunt filii Abrahae qui sunt similes Isaac, quia ita dicit Scriptura in Genesi, in Isaac vocabitur tibi semen, id est in semine reputabuntur similes Isaac, qui sunt praefigurati ab eo. In Isaac quippe qui promissus est filius Abrahae figurati sunt, non qui se ipsos justos, sed quos Deus facit. Unde per prophetam dicit Ecclesiae: Ego sum Dominus qui facio. Isti sunt filii liberae quae sursum est, quae est mater nostra. Filii vero carnis sunt terrena Jerusalem quae servit cum filiis suis: et sicut Isaac non meruit ut nasciturus promitteretur, sic et isti: sed sola gratia promissa est eis, et data filiorum adoptio. Ideoque congruenter, ait, vocabitur, quia ex Dei vocatione, est aliquis semen Abrahae. [Ambrosius] Ideo autem dicit in Isaac, et non in Jacob vel Esau, quia alia causa est in Isaac, alia in Jacob, alia in Esau, quia Isaac in typo Christi natus est; Jacob vero et Esau typum habent duorum populorum, id est credentium, et non credentium. Fuerunt tamen boni et fideles de Esau quod probat Job, qui fuit ex filiis Esau, quintus ab Abraham, hoc est nepos Esau. [August.] Deinde exponit ipse Apostolus auctoritatem subdens, id est non qui filii carnis sunt, hi sunt fiii Dei, idem est quod filii Abrahae, id est non sunt humano opere filii Dei, sed qui sunt filii promissionis, id est qui sola Dei promissione generantur, ut Isaac, aestimantur in semine, quia ex Dei vocatione sunt. Quod autem Isaac ex Dei promissione sit, ostendit ex ipsis verbis promissionis subdens:

VERS. 9--13.-- « Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Non solum autem illa, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. »

Promissionis, etc. Et quasi quis quaereret an Isaac ex promissione est, respondet utique, promissionis enim verbum hoc est, in Genesi. Secundum hoc tempus, scilicet eodem die revoluto anno, veniam ad te, o Abraham, et hoc efficiam quod, erit filius Sarae, id est quod Sara habebit filium. Non solum autem illa, scilicet Sara, habuit promissionem, sed etiam Rebecca habuit promissionem, habens scilicet duos filios, ex uno concubitu Isaac; hoc dicit, ne viderentur merita parentum esse differentia in generatis. Non enim potest dici tunc genitus Esau, quando parentes mali, et tunc genitus Jacob quando parentes erant boni. Isaac dico, patris, id est institutoris, nostri, quem scilicet imitari debemus, si volumus esse filii Dei. Et nota quod promissio facta Sarae ostendit quod propter genus nullus salvabitur, cum Ismael de Abraham natus reprobatus sit, de quo eodem Isaac natus sola gratia est salvatus. Ista vero promissio facta Rebeccae, ostendit quod propter nullum meritum suum, vel parentum aliquis eligitur, sed sola gratia. Vigilantissime igitur ait, ex uno concubitu, ne paternis meritis vel maternis tribueretur, quod alter bonus, alter malus fuit. Cum enim, etc. Quasi dicat: Rebecca habuit promissionem, et vere, quia hanc, major, id est Esau, serviet minori, id est Jacob. Et ne quis putet hoc fieri ex praecedente merito illorum, enim, id est quia hoc, dictum est ei, id est matri, cum nondum nati fuissent, et quia possent in utero, etiam luctando aliquid meruisse videri, subdit, aut cum nondum egissent aliquid boni, aut mali. Ideo dictum est, ut propositum Dei, id est praecientia Dei maneret, id est impleretur, id est impleri intelligeretur secundum electionem, id est secundum gratiam quae elegit sicut praevidit, non secundum debitum meritorum, quia eligendos ipse fecit, non invenit, non ex operibus, sicut ostendit: non pro meritis praecedentibus illud fuisse dictum, ita nec pro futuris meritis amborum dictum fuisse hic ostendit. Quasi dicat: Dico non pro praecedentibus meritis, illud dictum esse. Item, dico quod, non ex operibus, bonis futuris, vel malis, quae bona vel mala non erant futura, nisi apposita gratia, vel subtracta, sed ex vocante, vel ex vocatione, id est ex gratia vocantis Dei, dictum est ei, id est Rebeccae in Genesi, hoc scilicet, major serviet minori. Quod ad litteram de illis duobus fratribus ita potest intelligi, id est Esau proficiet fratri suo Jacob persequendo eum; boni enim ex afflictionibus malorum proficiunt, dum eorum patientia exercetur. Vel ad litteram, hoc etiam aliter potest dici, quia Idumaei qui de Esau descenderunt, qui etiam Edom dicitur, subditi fuerunt filiis Israel, et in tempore David eis servierunt; sed magis in hac prophetia intenditur, quod populus Judaeorum major, id est in cultu unius Dei prior, minori, id est posteriori populo Christianorum esset serviturus. Judaei namque capsarii nostri sunt, qui nobis codices portant. Sicut 45 scriptum est. Quasi dicat: Ita hoc ex gratia dictum est in Genesi, cum nondum nati essent, sed nascituri, sicut Malachias dicit de eisdem jam praeteritis scilicet quod Jacob gratia sit electus, non merito, Esau vero subtracta gratia sit reprobatus. Et hoc est quod ait, sicut scriptum est in Malachia.

Jacob dilexi, Esau autem odio habui. [Ambros.] Sciendum quod alterum elegit praescientia, alterum sprevit, et in illo quem elegit propositum Dei manet, id est impletur, quia ita evenit ut praesciit; et in illo quem sprevit similiter manet, quia ita fit ut praesciit, hoc autem quod habetur in Malachia, scilicet Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Jam de judicio dicit Deus. Illud vero, scilicet major serviet minori, de praescientia ait, praesciendo enim quid quisque illorum futurus esset, dixit illud in Genesi Deus. Et dum illud praediceret se futurorum praescium ostendit, et nil absque sua praescientia venire posse monstravit. Hoc aliud vero quod in Malachia est, de jam praeteritis dicitur, ex quorum vita ante acta et operibus apparebat, alterum salvandum, alterum damnandum, et de actis judicium fieri solet, et notis. Ideo ergo illud dixit Deus ante futurum judicium, ut judicaturus crederetur, et secundum merita redditurus. Ideo etiam illud dixit Deus, ut intelligeretur hoc apertum esse, postea per prophetam, quod antequam illi nascerentur erat in Dei praedestinatione per gratiam. Nam in Jacob antequam natus fecisset aliquid boni, quid diligebat, nisi gratuitum misericordiae suae donum? et in Esau quid oderat antequam natus fecisset aliquid mali, nisi originale peccatum? nam nec in illo diligeret justitiam quam nullam ille fecerat, neque in isto odisset naturam quam bonam ipse fecerat; sed quoniam rem stupendam de nondum natis nec aliquid boni vel mali agentibus proposuerat, scilicet quod unum Deus dilexerit, alterum oderit, quomodo hoc recte fuerit cum nil egissent, quia res, ut dictum est, stupenda est, sibi objicit exprimens, unde moveri posset auditor, et ait:

VERS. 14, 15.-- « Quid ergo dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? Absit! Mosi enim dicit: Miserebor cui misertus sum, et misericordiam praestabo cui miserebor. »

Quid ergo dicemus? Quasi dicat: Quia sine omni merito elegit hunc, et illum reprobavit. Ergo quid dicemus? Nunquid dicemus quod iniquitas sit apud Deum? id est dicetur iniquus Deus. Iniquum enim videtur ut sine ullis bonorum, vel malorum meritis operum, unum diligat, et alterum odit, qua in re si futura bona hujus vel mala illius, quae utique Deus praesciebat attenderet, non diceret, non ex operibus, sed diceret ex operibus. [Ambros.] Quia ergo sine meritis alterum elegit, alterum reprobavit. Nunquid ideo iniquus? Absit! Non enim iniquus est, quia unum dilexit et alterum odit, quia hunc, id est Jacob, per misericordiam elegit; illum scilicet Esau per justitiam reprobavit. In quo neutro est iniquitas. Nemo autem dicat Deum quia futura opera praevidebat alterum elegisse, alterum reprobasse; [Ambros.] sed potius ne quisquam de suorum operum meritis audeat gloriari; ad Dei gratiam et gloriam commendandam valere quod dixit, demonstrat, subdens: Mosi enim. Quasi dicat: Vere homo per misericordiam elegit, quia ita dicit Moses. Deus enim dixit Mosi, id est Deus inductus a Mose dixit: Miserebor, vocando interius, cujus misereor, praedestinando. Ecce nulla merita praecedunt pro quibus eligatur, sed sola gratia praedestinantis est ex qua vocatur et salvatur. Unde subdit: Et misericordiam praestabo, vitam aeternam dando, cujus misereor, vocando. Vel ita, quasi dicat: Non est iniquus Deus, sed justus, scit enim quid faciat, nec retractandum est ejus judicium. Mosi enim dicit: Miserebor cujus misertus ero, id est illius miserebor vocando et gratiam apponendo, cui praescius eram, quod misericordiam daturus essem, sciens illum convertendum, et apud me permansurum. Deinde repetit ut repetitione magis confirmet, et misericordiam praestabo ei cui misericordiam praestitero, id est illi misericordiam dabo, quem praescio post errorem toto corde reversurum ad me, hoc est dare illi cui dandum est, et non dare illi cui dandum non est, ut eum vocet quem sciat obedire; illum vero non, quem sciat non obedire, quia non in voluntate petentis, sed in arbitrio dantis debet esse quod datur. An enim dandum sit, dantis debet judicio pensari. Et quamvis periculosum sit judicium Dei discernere, tamen propter haesitantes ne putent injustum judicium Dei, quod non injuste judicat, rebus potius probemus quam verbis. Duo enim fuerunt, Saul et David. Inquiramus in historiis qualis unusquisque eorum reperiatur, post judicium praescientiae Dei. Videamus ergo si Saul in necessitate ita se gessit, ut David, qui accepta misericordia Domini minime contempsit, et post veniam peccatorum tam bene perstitit. Saul vero non auditus, non in prece perstitit, sed impatiens et de Dei judicio indignatus, ad idola quae prius damnaverat conversus, ab eis auxilium requisivit. [Ambros.] Unde juste reprobatus a praescio videtur. Ex hoc enim justum esse judicium praescientiae Dei etiam nolentibus manifestatur.

VERS. 16, 17.-- « Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. »

Igitur non est volentis. Quasi dicat: Quia ex misericordia gratuita praeparat quos vult et vocat, igitur velle bonum, non est volentis, neque currere, id est operari, est currentis hominis, sed miserentis est Dei, id est non est ex libero arbitrio hominis bonum volentis, vel operantis, ipsa bona voluntas vel operatio est, sed ex misericordia Dei qui per gratiam appositam facit nos velle et currere. Ecce non propter futura quae praevideret elegit. Ubi ergo sunt merita? ubi opera vel praeterita vel futura tanquam liberi arbitrii viribus impleta sive adimplenda? Nonne apertam protulit Apostolus de gratuitae gratiae, id est verae gratiae commendatione sententiam cum ait, non est volentis neque currentis. Hoc si attenderes, o Juliane, non extenderes contra gratiam merita voluntatis, cum audias: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Non ergo ideo misertus est Deus Jacob, quia Jacob voluit et cucurrit; sed ideo voluit et cucurrit, quia misertus est Deus. Paratur enim voluntas a Domino, et a Domino gressus hominis diriguntur (Prov. XVI). Ideoque congrue ait, non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei, non quia hoc sine voluntate nostra agatur, sed quia voluntas nostra nil boni agit, nisi divinitus adjuvetur. Unde alibi Apostolus: Non ego autem, sed misericordia Dei mecum (I Cor. XV). Non ideo hoc ait, quia nil boni agebat, sed quia nil ageret si illa non adjuvaret. Ita et hoc dicit: Non est volentis, sed miserentis Dei, non quia nulla est hominis voluntas, atque cursus, sed quia nil potest, nisi ille misereatur. Deus enim est qui operatur in nobis velle et operari bonum, sed cum homo credere, vel sperare non possit, nisi velit, nec pervenire ad palmam, nisi voluntate currat, quomodo dicit, non est volentis neque currentis, nisi quia et ipsa voluntas praeparatur a Domino? Forte aliquis accipiet hoc sensu dictum esse, non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei, tanquam diceretur, non sufficit sola voluntas hominis, si non sit et misericordia Dei. Cui dicitur econtrario, non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis; ac per hoc si recte dictum est illud, quia id voluntas hominis sola non implet, cur non etiam a contrario recte dicitur non miserentis est Dei, sed volentis hominis, quia id misericordia Dei sola non implet. [August.] Restat ergo ut ideo recte dictum intelligatur, ut totum Deo detur qui hominis voluntatem bonam, et praeparat adjuvandam, et adjuvat praeparatam; volentem praevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. Cum autem Dei misericordiam commendasset verbis praedictis, ut etiam judicium Dei commendaret, et apud eum iniquitatem non esse ostenderet, subjunxit: Dicit enim Scriptura Pharaoni. Quasi dicat: Sicut Jacob per misericordiam elegit, ita per justitiam Esau reprobavit. Vere illum per justitiam reprobavit, quia hoc dicit Scriptura, inducens Deum loquentem Pharaoni, quem per judicium sicut Esau reprobavit. Vel ita continua. Quasi dicat: Misericordiae est velle vel currere, ex judicio autem non ex iniquitate; contra sicut apparet in Pharaone; dicit enim Scriptura, etc., ac si diceret: Ex apposita gratia, quod quidem est per misericordiam, sunt bona, quia et ea subtracta quod quidem est per justitiam, fiunt mala, sicut apparet in Pharaone. Dicit enim, etc. Vel ita continua: Ex misericordia est velle vel currere, quod apparet in aliis qui sunt ex eadem massa, cui debita est perditio, ut in Pharaone apparet. Dicit enim Scriptura, id est Dominus in ea Pharaoni: Quia in hoc ipsum, quod non continuatur hic, sed legitur ac si non esset, quasi excitavi te, o Pharao, malus quidem eras, sed quasi sopitus. Ego autem ostendens tibi signa quae feci per Mosen, excitavi te in hoc ipsum, id est in hanc eamdem malitiam, ut deterior fias; et hoc justum est, ut qui in sordibus est nec resipiscere vult, sordescat adhuc (Apoc. XXII), id est meritum hominis id exigit ut ipse qui non vult peccatum deserere peccato amplius contaminetur, sicut Pharao qui visis signis debuisset corrigi, sed deterior factus est vitio suo. Nec hoc inutile fuit, sed ut, in te, indurato, id est per te induratum, vel in te, id est contra te, ostendam, bonis, virtutem meam, ut in signis Aegyptiis feci. Ecce hic patet quod etiam malis bene utitur Deus. Ostendam dico, et per ostensam virtutem annuntietur nomen meum in universa terra. Nota quia exemplum de Pharaone qui justo judicio Dei reprobatus est, pertinet ad Esau qui eodem judicio aequissimo, licet occulto, reprobatus est, sicut Jacob per misericordiam electus. Vel ita: Quia in hoc ipsum excitavi, alii codices sic habent, in hoc ipso resuscitavi vel servavi te, et est servavi te, o Pharao. Hoc dicit ei Deus, cum tantis malis esset reus, ut indignus esset vivere, quem tamen Deus reservavit in hoc ipso, id est 46 ad hoc ut in eo ostenderet virtutem suam, id est ut multa signa et plagae ostenderentur in eum. Vel suscitavi te, suscitatus dictus est, quia cum apud Deum mortuus esset, modicum tamen tempus accepit vitae, ut in eo Dei virtutem omnes gentes addiscerent, et non esse alium Deum praeter illum qui Judaeorum erat.

VERS. 18.-- « Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. »

Ergo cujus vult. [Ambrosius] Hic concludit de utroque, scilicet de misericordia et judicio, et ex praemissis exemplis, ubi apparet gratuita misericordia, et justum judicium infert. Quasi dicat: Quia miseretur Deus Jacob gratis, ergo patet quod cujus vult miseretur gratuito; et quia Esau et Pharaonem reprobavit, ergo patet quia quem vult indurat justo judicio. Si autem quaerimus meritum obdurationis et misericordiae, obdurationis meritum invenimus; misericordiae vero meritum non invenimus, quia nullum est misericordiae meritum, ne gratia evacuetur, si non gratis donatur, sed meritis redditur. Meritum autem obdurationis est peccatum totius massae damnatae, nec obdurat Deus impartiendo malitiam, sed non impartiendo gratiam, sicut nec digni sunt: quibus enim non impartitur, nec digni sunt, nec merentur, potius ut non impartiatur, hoc digni sunt, hoc merentur. [Augustinus] Quisquis igitur obduratus est, se obduratum debite et quisquis adjutus, se adjutum gratis agnoscat. Miseretur ergo magna bonitate et obdurat nulla iniquitate, ut nec liberatus de suis meritis glorietur, nec damnatus nisi de suis meritis conqueratur. Sola enim gratia Redemptor discernit a perditis, quos in una perditionis concreaverat massa ab origine ducta perditionis causa communis. Universum quippe genus humanum tam justo judicio Dei in apostatica radice damnatum est, ut etiam, si nullus inde liberaretur, nemo recte posset vituperare Dei justitiam. In illis vero qui liberantur ostenditur, pluribus non liberatis, et in damnatione justa derelictis quid commeruisset universa conspersio, et quo etiam istos debitum judicium Dei duceret, nisi ejus indebita misericordia subvenisset. Non ergo intelligendum est quod Deus ita induret, quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quibusdam peccatoribus misericordiam justificationis suae non largitur, et ob hoc eos obdurare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellit ut peccent, eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse praebendam aequitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima judicat, quam non aperit Apostolus, sed miratur, ubi ait: O altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei! (Rom. XI.) Universa namque massa merito damnata, contumeliam debitam, cui vult reddit Dei justitia; honorem indebitum donat cui vult Dei gratia, non meritorum praerogativa, non fatali necessitate, non temeritate fortunae, sed clausa altitudine sapientiae et scientiae suae. Multi de isto profundo quaerentes reddere rationem atque secundum conjecturas cordis inscrutabilem altitudinem judiciorum Dei cogitare conantes in fabulas vanitatis abierunt, dicentes quia animae sursum in coelo peccant, et secundum sua peccata ad corpora pro meritis diriguntur, et dignis sibi quasi carceribus includuntur. Ierunt hi tales post cogitationes suas, et volentes disputare de Dei profundo, mersi sunt in profundum, dicentes animas in coelo ante conversatas, et ibi aliquid boni vel mali egisse, et pro meritis ad corpora terrena detrusas esse. Hoc autem respuit Catholica fides propter evidentem Apostoli sententiam qua ait: Cum nondum nati essent, aut aliquid boni vel mali egissent. Melior ergo est fidelis ignorantia, quam temeraria scientia. Ergo cujus vult miseretur gratuita misericordia, et quem vult indurat veritate rectissima. Quis porro tam impie desipiat, ut dicat Deum hominem quas et quando voluerint, in bonum non posse convertere, cum voluntati ejus nil resistat, sed cum facit, per misericordiam facit, cum autem non facit, per judicium non facit. Miseretur utique secundum gratiam quae gratis datur; obdurat autem secundum judicium quod meritis redditur. Unde datur intelligi ut obduratio Dei sit, nolle misereri, ut non ab illo irrogetur aliquid quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non irrogetur. Ideoque non quomodo dictum est, non est volentis neque currentis sed miserentis Dei: ita etiam dictum est, non est volentis neque currentis, sed obdurantis Dei, [Augustinus] quia non obdurat impartiendo aliquid mali, sed non largiendo bonum. Quod facit aequitate sua, sicut ex misericordia sua gratiam praestat. Constat itaque quod nullus liberatur nisi gratuita misericordia, et nullus damnatur nisi aequissima justitia. Sed cur potius hunc quam illum liberet, vel non liberet, scrutetur qui potest tam magnum profundum judiciorum Dei, verumtamen caveat praecipitium. Cur ergo illum liberet et non illum, nolo ut a me quaeras, homo sum, profundum nimis esse adverto, non penetro, expavesco, non scrutor. Inscrutabilia enim sunt judicia Dei. Praeterea notandum est vel obduratio Dei tantum temporalis est. Obdurat enim temporaliter, non ab aeterno. Reprobatio vero alia ab aeterno, alia temporaliter. Quae autem temporaliter est, idem est quod obduratio, scilicet desertio. Quae autem ab aeterno est, hoc est quod Deus praescit aliquem damnandum. Similiter diligenter distinguendum est de praedestinatione, electione, dilectione et odio.

VERS. 19-21.-- « Dicis itaque mihi: Quid adhuc quaeritur? Voluntati enim ejus quis resistit? O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? »

Dicis itaque mihi, quia dixerat, cui vult miseretur, et quem vult indurat, videbatur carnali, quod sicut non ex meritis est quod miseretur, ita non esse ex meritis quod obdurat. Videbatur etiam ex voluntate Dei esse, cui resisti non potest, quod aliquis est malus. Hoc igitur ex persona contradicentis Apostolus sibi objicit. Quasi dicat: Quia ex voluntate est quod miseretur vel obdurat. Dicis itaque mihi hoc: Quid quaeritur, id est quare inquiritur? Adhuc, id est postquam constat ex voluntate Dei esse obdurationem, cur, inquam, quaeritur unde alius sit bonus, alius sit malus? non est opus hoc inquiri, quia talis erit quisque, qualem vult eum Deus esse. Voluntati enim ejus, qui nos obdurat, quis resistit? [Augustinus] Quasi dicat: Nullus. Et ita ex voluntate ejus est aliquis bonus vel malus dicit carnalis, et ideo injuste alium salvat, alium damnat, vel, quid quaeritur ab aliquo ut benefaciat, id est cur nititur aliquis benefacere? Adhuc, scilicet postquam constat ex voluntate Dei esse, cum nil possit, nisi quod Deus vult. Voluntati enim ejus quis resistit? Vel ita cum ex voluntate sit obduratio, quid quaeritur, id est cur conqueritur Deus si offendimus? Adhuc, id est cur conqueritur de peccatis hominum, cum ipsi nequeant vitare quod Deus vult? Conqueritur enim Deus saepe de hominibus, sicut per innumera apparet sacrae Scripturae loca, quod nolunt credere et recte vivere, contra quod carnales in voluptatibus suis viventes sic solent, sicut dictum est, murmurare, et loqui adversus Deum, et voluntati ejus, non vitio suo deputare quod mali sunt. Quos redarguit Apostolus, revocans ab hujusmodi praesumptione, et hujus impudentiam quaestionis ita retundit. O homo, etc. Hoc autem non facit ex inopia reddendae rationis, sed hominem ad suae capacitatis considerationem revocat dicens, o homo. Quasi dicat: Te et illum attende. Tu es homo, ille est Deus. Tu, inquam, o homo, id est caro, non spiritus, id est carnalis, non spiritualis; tu miser cui displicet quod Deus conqueritur, et qui murmuras contra Deum, quod alium reprobat et alium eligit. Quis es, id est cujus valentiae es, qui respondeas, id est intelligas quae facit, id est cur hujus miseretur, et te indurat. Quasi dicat: Si tibi diceretur, nescires respondere, id est intelligere pro tua carnalitate, nec te ad hoc juvat sapientia tua, nec aliqua virtus tua. [Ambrosius] Vel quis es? qui respondeas, id est contradicas, Deo, id est rationibus contra Deum agas quod injuste eligat vel reprobet? Magna indignitas est, et praesumptio hominem contradicere Deo, iniquum justo, malum bono, imperitum perfecto, infirmum firmissimo, mortalem immortali, servum domino, creaturam Creatori. Movetur autem iniquus eo quod de eadem massa creatos alios justificat Deus, alios reprobat. Ad hoc autem ostendendum recte fieri, utitur verbis Isaiae, et figmenti similitudine, quod adversus figulum non habet vocem conquerendi, dicens: Nunquid figmentum dicit ei qui se finxit, id est ei a quo factum est, et qui nil ei debet, hoc scilicet: Quid me fecisti sic? Quasi dicat: Non potest contra factorum suum opus conqueri, sic et tu homo fingeris a Deo, et ideo nequis adversum Deum causari quare fecit te sic, vel non sic. Si enim pecus loqui posset et diceret Deo: Quare me pecudem fecisti, cum istum feceris hominem, non juste succenseres, et diceres: O pecus, tu quis es qui respondeas Deo? quia vero quaestionis hujus ratio ex hoc illi firma videtur quod ex una massa facti sunt, reprobandi et justificandi, subdit: An non habet. Quasi dicat: Vere non potest dicere opus factori, quare me fecisti sic, quia figulus luti, id est qui de luto operatur. An non habet justam potestatem facere ex eadem massa aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? habet utique. [Ambrosius] Manifestum est aliqua vasa fieri ad honorem, quae ad usus honestos sunt necessaria; alia vero ad contumeliam, quae usibus sunt culinarum necessaria: unius tamen esse substantiae, sed differre opificis voluntate. Ita et Deus, cum ex una eademque massa omnes simus in substantia, et cuncti peccatores, alii miseretur, et alterum despicit, non sine justitia. In figulo enim sola voluntas est; in Deo autem, voluntas cum justitia. Sicut igitur vas quod non fit in honorem, sed in contumeliam, si vile est, ex luto habet, non ex figulo; sic tota massa 47 humani generis, non ex Deo, sed suo vitio juste corrupta et lutosa est. Ideoque si inde vas in honorem fit, misericordia est; si in contumeliam justum est, quia hoc erat ex natura. Tota enim natura in ipsa radice vitiata divino judicio debitae damnationi est subjecta, et merito peccati universa damnata. [Augustinus] Cum ergo id supplicii recipiant vasa irae quod omnibus debebatur, et ab illa liberentur vasa misericordiae, in altero aequitas, in altero misericordia perspicua est. Massa enim illa si media esset, ut sicut nil boni, ita nil peccati haberet, non frustra videretur iniquitas, ut ex ea fierent vasa in contumeliam. Cum vero per liberum arbitrium primi hominis in condemnationem universa defluxerit, procul dubio quod ex ea fiunt vasa in honorem, non est ipsius justitiae, quae gratiam in illa praecessit, sed Dei misericordiae. Quod vero in contumeliam, non iniquitati Dei, quae penitus nulla est, sed judicio deputandum est. Bene autem dispensavit Dominus, ut nec omnes damnaret, nec omnes liberaret: si enim omnes liberarentur, lateret quid peccato per justitiam deberetur; si nemo liberaretur, lateret quod gratia largiretur, quia procul dubio, quantum pertinet ad originale peccatum, omnes pares erant, sed misericordia quos voluit discrevit. Ibi gratuita est indulgentia, ubi justa posset esse vindicta. Ecce ex his justitia Dei apparet, in his qui non habent tempus operandi, scilicet in parvulis; de his autem qui habent tempus operandi, subdit:

VERS. 22, 23.-- « Quod si Deus volens ostendere iram et notam facere potentiam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam. »

Quod si volens. Vel quid si Deus volens. Quasi dicat: Jam ostensum est quod et si Deus nil boni det homini, non tamen iniquus est. Sed quid dices, si quibusdam etiam bona dedit, scilicet cum essent apti irae in interitum, sustinuit in multa patientia, et hoc est quod ait. Quasi dicat: Non esset iniquus Deus, etsi nihil daret boni, sed dat bonum quibusdam, per quod apparet bonus. Quia sustinuit vasa irae apta in interitum in multa patientia. Patientia et longanimitas Dei est quandiu sustinet malos, ut, si velint, corrigantur, vel in incoepta malitia perdurantes ordinate disperdat. Diu enim exspectati inexcusabiles sunt, et ideo exspectavit eos Deus, cum sciret non credituros, et ut utatur illis quasi instrumento ad salutem bonorum. [Ambrosius] Novit enim Deus bene uti malis, in quibus humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter quousque scit oportere, non inaniter, sed utens eis ad admonitionem vel exercitationem bonorum. Nullum enim Deus vel angelorum vel hominum crearet, quem malum futurum esse praesciret, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commendaret. Dico quod sustinuit malos, et interim dum exspectabat, ostendit eis multis indiciis vel ipsos aliquando puniendos, vel alios coram eis, iram suam futuram, id est poenam aeternam ut sibi caverent, et in hoc quod sustinuit eos, et iram eis ostendit. Notam fecit potentiam suam, scilicet quod per malos purgat bonos. Si autem hoc est, scilicet quod Deus volens ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit vasa irae apta in interitum in multa patientia, quid respondeas Deo? vel quid dices? quasi dicat: Poteris dicere quod juste gratiam subtrahit talibus, et damnat eos qui ita exspectati de peccatis noluerunt resipiscere, sed hac praedicta gratia abusi sunt. Ecce hic ostenditur justitia circa eos qui habent tempus operandi. Ut ostenderet. Quasi dicat: Ad hoc patitur Deus malos, et praeostendit eis iram, et ad notitiam suam attrahit, ut sic ostenderet in vasa misericordiae, id est electis per misericordiam, divitias gloriae suae, id est quam dives et quam magna sit gloriosa misericordia sua. Ob hoc enim dat tot bona malis, et tandiu eos tolerat, ut convincat eos juste damnari; et ut fideles magis eum diligant, quibus gratiam malis non communem ipse conservavit. Vel ostenderet hic vasa misericordiae, id est in electis, divitias gloriae suae, id est copiosam et gloriosam misericordiam suam, per fornacem tribulationis, quam tolerant a malis, quia quanto magis tribulationibus exercentur, tanto puriores et meliores gratia Dei operante redduntur. Vel de futuro potest legi sic quod si volens. Quasi dicat: Non esset iniquus Deus, etiam si nil boni daret. Sed quid dices, si etiam bona dedit, et dedit utique quia Deus? Sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, id est malos quos cum posset judicare statim, diu sustinuit ut conqueri non possint damnati. [Ambrosius] Ideo ergo exspectati sunt ut inexcusabiles deperirent, quos praescivit non credituros. Deus dico volens ostendere, in futuro, iram suam, id est poenam aeternam, in perditis quos male usos patientia sua aeternaliter damnabit; et volens facere notam potentiam suam in salvandis, quos tunc glorificabit, cum vindictam sanguinis eorum super malos exercebit, qui cum ante putaretur, non judicaturus quia diu dissimulavit, judicando potens videbitur. Ut ostenderet, quasi dicat: ita modo sustinuit vasa irae, ut in futuro saeculo ostenderet, per comparationem reproborum, in vasa misericordiae, id est electis per misericordiam, divitias suas, id est copiosam et gloriosam misericordiam suam. Ostendit enim quantum fecit eis quos liberavit et glorificavit, cum illi quos deseruit poenam habent, quae pariter omnibus debebatur. Nota quia ex verbis Apostoli quibus usus est in hoc sermone, dicens: Jacob gratis dilectum et electum a Deo; Esau autem judicio reprobatum sicut Pharaonem, et alios quos voluntate sua Deus obdurat, ostenditur quod quidam sunt, quibus nec gratiam apponit Deus, ut Esau et Pharaoni, cum aliis infert eam quasi coactis ut apostolo Paulo. [Ambrosius] In his autem causis praescientia Dei flagitanda est quia non aliter evenit quam futurum novit. Praescientia enim Dei est qua diffinitum habet, qualis uniuscujusque futura erit voluntas, per quam aut damnetur aut coronetur. Praesciens itaque Deus aliquos malae voluntatis futuros, non habuit eos in numero bonorum, sicut et de praescientia Pharaonem damnandum esse censuit, sciens eum non se correcturum, Apostolum vero Paulum elegit praescius quod futurus esset fidelis. Sunt autem et alii quidam, quibus gratia data est in usum, ut Sauli, Judae, et illis discipulis quibus in Evangelio Dominus dixit: Ecce nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X) , et post abierunt retro. Sed hoc de eis Dominus dixit, propter justitiam cui deserviebant, quia hoc est justum ut unicuique respondeat pro merito. Ac si diceret: Digni estis nunc vita aeterna, quia erant boni. Frequenter enim ante sunt mali, qui futuri sunt boni; et aliquoties prius sunt boni, qui futuri sunt et permansuri mali. Tales erant illi, et ideo nomina eorum erant scripta in coelo propter justitiam, cui deserviebant; secundum vero praescientiam, in numero erant malorum. De justitia enim judicat Deus, non de praescientia, quia justitia non Dei praescientia causa est quare apud Deum aliquis dignus sit vita. Unde et Mosi dicit: Si quis peccaverit ante me, delebo eum de libro vitae (Exod. XXXII) ; ut secundum justitiam judicis videatur deleri cum peccat, juxta praescientiam tamen in libro vitae nunquam fuerat. Unde Joannes ait: Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant (Joan. II) . Econtrario vero tunc aliquis videtur ascribi, cum malus esse desinit, qui tamen secundum praescientiam nunquam defuit. Cum igitur ex gratuita misericordia apponat gratiam quibus vult, et liberet quos vult, manifeste ostenditur dives et gloriosa bonitas ejus in vasa misericordiae, quae praeparavit, similiter exspectando, sicut exspectat vasa irae. [Augustinus] Praeparavit dico, in gloriam futuram. Omnes enim sustinet Deus, sciens exitus singulorum, et utique bonis prodest quod malos exspectat.

VERS. 24-26.-- « Quos et vocavit, non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus, sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam; et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi. »

Quos et vocavit. Cum ostensum sit quod ex sola gratia sint filii, incipit probare per auctoritates prophetarum quod hi sunt ex utroque populo. Quasi dicat: Illos qui sunt vasa misericordiae praeparavit in gloriam. Quos et vocavit, per praedicatores et interius, cum sint ex una massa Adae, de qua et mali qui sunt vasa irae cui debita erat damnatio. Tota quippe ista massa juste damnationis reciperet debitum, nisi ex ea faceret non solum justus, sed etiam misericors figulus alia vasa in honorem secundum gratiam, non secundum debitum, dum et parvulis subvenit quorum nulla merita dici possunt; et majores praevenit, ut habere aliqua bona merita possint, quia stirpe inobedientiae ducitur propago peccati atque supplicii, non conditione divina, sed voluntatis iniquitate vitiata natura quae a Deo est condita bona. Si ergo male vivunt homines de suo est, vel quod originaliter traxerunt, vel quod insuper addiderunt; ideo non se excusent homines, qui nolunt recte vivere dicentes: Quid nos fecimus quod nos male vivimus, cum gratiam unde bene viveremus non accepimus? Non veraciter possunt se excusare. Si enim vasa irae sunt quibus debita perditio redditur, hoc sibi imputent, quia ex massa sunt quam merito peccati Deus juste damnavit. Si autem vasa misericordiae sunt quibus ex eadem massa factis, supplicium reddere noluit, non se inflent, sed ipsum glorificent qui eis misericordiam indebitam praestitit. Vocavit, dico, Non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus, et primum pro gentibus auctoritatem Osee ponit, dicens: Sicut in Osee dicit Deus. Quasi dicat: Non Osee ex se hoc dicit, sed Deus in illo: Vocabo non plebem meam, id est gentes quae 48 prius non noverunt me, nec dicebantur plebs mea; plebem meam, ut scilicet cognoscant me, et dicantur plebs mea; et non dilectam meam, scilicet gentilem vocabo, dilectam meam, scilicet ut dilectione serviant; et non misericordiam consecutam, vocabo misericordiam consecutam, ut scilicet ad aeternam gloriam perveniant. [Haimo] Et erit istud, quod dicam, scilicet quod in loco, id est in toto mundo, ubi dictum est: Non plebs mea vos, ibi in toto mundo, vocabuntur filii Dei. [Ambrosius] Vel, in loco, id est in Judaea et inter ipsos Judaeos qui dicebant: Dei populus non estis, ibi vocabuntur filii Dei ab eisdem Judaeis.

VERS. 27-29.-- « Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae fient. Verbum autem consummans et abbrevians in aequitate, quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. Et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. »

Isaias autem ait. Hic ponit auctoritatem Isaiae pro Judaeis. Quasi dicat: Osee ita pro gentibus dicit, Isaias autem clamat aperte pro Israel, id est pro Judaeis, dicens: si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, id est licet sint innumerabiles filii Israel. Tamen, solummodo, reliquiae salvae fient. Ecce sic dicitur salus Judaeorum, ut major pars sit excaecata. Vel arenae comparat propter sterilitatem. [Augustinus.] Et est, si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, id est licet sint steriles a gratia fidei, et fructu boni operis, non tamen ideo radix patriarcharum periit. Vel, in nos reliquiae salvae fient, id est illi quos mihi reliqui, cum alios repuli. Vel, qui ab aliis relinquuntur, ut viles, vel pauci. Deinde subdit propheta, per quid salvi fiant, scilicet per verbum Evangelii, ut gloria legalium operum excludatur. Quasi dicat: Vere salvi fient. Dominus enim faciet verbum consummans et abbrevians, id est verbum Evangelii, quod dicitur consummans, quia ad perfectionem ducit; et abbrevians, quia omnia legalia in uno Christo abbreviavit, ut compendio fidei per gratiam salvet, non per innumeras observantias, quibus ille populus serviliter premebatur, et hoc licet verbis abbreviet, tamen aequum est priori verbo legis unde subdit, abbrevians, dico, in aequitate, ut nil desit ad justitiam de omnibus figurativis. Vel ideo dicitur, abbrevians in aequitate, quia quae aequa sunt retinet, ut moralia quae jus est tolli, ut figuras recidit. Et ne quis dubitet de eo, propheta repetitione confirmat dicens: Quia Dominus, qui prius fecit verbum legis prolixum, ens super terram, id est ens in terra homo factus, faciet verbum breviatum, contra antiquum verbum quod Deum fecisse constat. [Hieronymus] Vel, verbum consummatum et abbreviatum est charitas, quae dicitur verbum consummans vel consummatum, quia consummat, et abbrevians, sive abbreviatum, quia in eo pendet lex et prophetae; duobus enim mandatis charitas universa abbreviat. Et sicut praedixit: Adhuc ponit auctoritatem Isaiae, commendans illud verbum. Quasi dicat: Deus fecit verbum, et hoc verbum tam necessarium erat, quod, sicut praedixit Isaias, nisi Dominus Sabaoth, id est virtutum, vel exercituum, reliquisset nobis semen, id est verbum Evangelii, vel Christum, qui fructum vitae protulit, facti essemus sicut Sodoma, etc. [Ambr.] Vel per semen accipiuntur reliquiae salvandae, de quibus supra egit, id est apostoli et alii boni, quasi reliquiae salvae fient, quia nisi per illas praedicatum esset verbum Dei, gentes perissent. Et hoc est quod ait, nisi Dominus Sabaoth, id est exercituum, quando alios excaecavit, reliquisset nobis, id est ad nostram utilitatem, semen, id est apostolos de quibus seges Christi crevit, facti essemus sicut Sodoma, quae interpretatur muta, id est muti essemus ad confitendum. Et fuissemus similes sicut Gomorrha, quae interpretatur aspera, id est, sine gratia asperi essemus spinis vitiorum operti. Et nota quod non sine causa posuit similes et sicut, cum alterum posset sufficere. Sed hoc ideo fecit ut per alterum notet similitudinem culpae nostrae, et illorum; per alterum similitudinem poenae. Quasi dicat: Pares essemus in poena, quia similes essemus in culpa.

VERS. 30-35.-- « Quid ergo dicemus: Quod gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, justitiam autem quae ex fide est; Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis; sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali, et omnis qui credit in eum non confundetur. »

Quid ergo? Auditis Osee et Isaiae auctoritatibus inquirit intellectum prophetarum, ne Judaei aliter inverterent. [Ambrosius] Quasi dicat: Quia ita dicit Osee et Isaias, Quid ergo dicemus? id est, quo intellectu praedicta prophetarum verba esse dicta intelligemus? hoc utique quod gentes quae per opera legis non sectabantur justitiam, id est non praesumebant justificari, ex legalibus observantiis, apprehenderunt , quasi subito et firmiter, justitiam, non qualemcunque, sed eam justitiam quae est ex fide, quae per gratiam est, quam impetrando ex Deo, non ex seipsis praesumendo, justitiam apprehenderunt. Israel vero sectando, et hoc item ex prophetia Isaiae. Quasi dicat: Gentes consecutae justitiam sunt; Israel vero sectando, per opera legalia, legem justitiae, id est legem Mosi quae est justitiae, si bene sit intellecta; vel, sectando legem justitiae, id est justitiam legis quae est ex timore poenae, non ex amore justitiae non pervenit in legem justitiae, id est innocentiam, etc., quae lex vere docet, et ideo competenter dicit, sectando. Secutus enim est Judaeus legem, quasi retro, quia nunquam attingit spiritualem intelligentiam qua justificaretur. Quare non pervenit? Quasi dicat: Attende diligenter, quare, scilicet quia non ex fide, quaerebat justificari, sed ex operibus legis, quasi haec possent justificare. Ideo ergo Judaeus non pervenit in legem justitiae, quia non ex fide quaerebat justitiam; quia non petivit illam a Deo, non credidit in eum qui justificat impium, non credens Deum operari in homine quo justificetur, justificatio autem ex fide impetratur. Unde ergo contigerit, ut non crederent, supponit, offenderunt enim. Quasi quis quaereret cur fidem non habent Judaei? respondet, quia offenderunt in lapidem offensionis, id est quia offensionem pro tumore superbiae suae, id est excaecationem in Christo passi sunt qui dicitur lapis offensionis quadam ratione similitudinis. Christus enim latens in humilitate habilis fuit offendere ad similitudinem parvi lapidis a quo non cavetur. [Augustinus] Sperabatur enim venturus a populo Judaeorum, et quia humilis venit, non est agnotus; quia lapis parvus erat, in illum offenderunt, et fracti sunt; sed crevit lapis, ut Daniel ait: Et factus est mons magnus qui replevit totam terram (Dan. II) . Sed quia primo humilis venit, offenderunt in illum Judaei: cui ei attestatur Isaias. Unde subditur: Sicut scriptum est in Isaia; Ecce. Quasi dicat: In evidenti, patenter, pono, id est nasci facio, in Sion, id est in Judaeis, lapidem offensionis, id est Christum, a quo, quasi parvo lapillo non caveatur, et petram scandali, id est eumdem Christum ex toto conterentem malos in futuro et contristantem. Lapis ergo offensionis dicitur Christus secundum statum quo apparuit hic malis; petra scandali, secundum quod in futuro faciet malis. [Origenes] Scandalum enim dicitur cum in via obex aliquis invenitur qui gressus incedentis impediat, quia igitur hi qui erant in Sion viam non bonam incedentes, et iter perditionis concito pede currentes, Christum in futuro sentient vindicem, ideo petra scandali dicitur. Vel sicut petra dicitur ante politionem, et lapis per politionem; ita Christus et petra dicitur ante politionem, et lapis per politionem. Politio autem Christi passio fuit, quia infirmitatis miseriam deposuit, Christus ergo ante passionem fuit petra scandali, quia illo tempore scandalizati sunt in eum Judaei irascentes et indignantes, quod Filium Dei se faceret. Lapis vero offensionis fuit Christus in politione, id est in passione, quando maxime offenderunt, et excaecati sunt, Deum non esse credentes quem mortuum videbant, a qua offensione quosdam liberat fides. [Haimo] Unde subdit: Et omnis qui crediderit, quasi non modo non est ipse offensio malis, sed remuneratio erit bonis; quia omnis sive sit Judaeus sive gentilis, qui crediderit in eum, non confundetur, cum venerit in futuro.

Chapter 10 of 114