Skip to the text

De quatuor gradibus violentae charitatis (pars 1)

Vulnerata charitate ego sum. Urget charitas de charitate loqui, libenter me impendo charitatis obsequio, et dulce quidem, et omnino delectabile de dilectione loqui. Jucunda materia, et satis copiosa, et quae omnino generare non possit vel taedium scribenti, vel fastidium legenti. Sapit enim supra modum cordis palato quod charitate conditur, si dederit homo pro dilectione omnem substantiam domus suae, quasi nihil despiciet eam. Magna vis dilectionis, miranda virtus charitatis. Multi gradus in ea, et in ipsis magna differentia. Et quis eos digne distinguere vel saltem dinumerare sufficiat? Est sane in ea affectus humanitatis, sodalitatis, affinitatis, consanguinitatis, fraternitatis, et in hunc modum alii multi, super hos tamen omnes dilectionis gradus est amor ille ardens et fervens qui cor penetrat, et affectum inflammat, animamque ipsam eousque medullitus transfigit, ut veraciter dicere possit: Vulnerata charitate ego sum. Cogitemus ergo quae sit illa supereminentia charitatis Christi, quae dilectionem parentum, nunc amorem prolis, uxoris affectum transcendit vel exstinguit, insuper et animam suam in odium vertit. O vehementia dilectionis! o violentia charitatis! o excellentia, o supereminentia charitatis Christi! Hoc est, fratres, quod intendimus, hoc est illud de quo loqui volumus, de vehementia charitatis, de supereminentia perfectae aemulationis. Nostis satis quia aliud est loqui de ipsa charitate, et aliud de ejus consummatione. Aliud sane loqui de ipsa, atque aliud de ejus violentia. Attendo ad opera violentae charitatis, et invenio quae sit vehementia perfectae aemulationis. Ecce video alios vulneratos, alios ligatos, alios languentes, alios deficientes, non tamen a charitate. Charitas vulnerat, charitas ligat, charitas languidum facit, charitas defectum adducit. Quid horum non mirum, quid horum non violentum? Hi sunt gradus quibus interim toti intendere ad illam quam multum concupiscitis, audite de illa, et anhelate in illam quam vehementer ambitis. Vultis audire de charitate vulnerante? Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui (Cant. IV). Vultis audire de charitate ligante? In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis (Osee. I). Vultis audire de charitate languente? Filiae Hierusalem, si inveneritis dilectum meum, annuntiate ei quia amore langueo (Cant. V). Vultis audire de charitate deficiente, et in defectum adducente? Defecit, inquit, in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi (Psal. CXVIII). Charitas itaque defectum facit, languorem adducit. Charitas vincula habet, charitas vulnera facit.

Sed qui sunt isti funiculi Adam primi parentis nostri, nisi munera Dei? Quae, inquam, sunt ista charitatis vincula, nisi Dei beneficia? Bona naturae, gratiae et gloriae. His enim beneficentiae vinculis obnoxium fecit, et benevolentiae debitorem constituit. Naturam condidit, gratiam contulit, gloriam repromisit. Ecce funiculus triplex: Dona conditionis, bona justificationis, praemia glorificationis. Et scimus quia funiculus triplex difficile rumpitur, fuit tamen ruptus. A saeculo enim confregit homo jugum, rupit vincula. Adjecit autem et Dominus adhuc manu valida multiplicare super nos charitatis suae vincula, ut nos sibi arctius astringeret, altius irretiret. Contulit nobis bona sua, pertulit pro nobis mala nostra, ut ex utroque sibi obnoxios redderet, et de bonis quae contulit nobis, et de malis quae pro nobis pertulit. In hujusmodi charitatis funiculis captivam duxit captivitatem, largiter donans dona hominibus, et libenter sustinens mala pro hominibus. O quam male fortis est, quem tot charitatis vincula tenere non possunt! O quam male liber est, quem hujus captivitatis jura non involvunt! Sed ecce ad illum amoris gradum redimus quem primo loco posuimus, et vulnerantem jam diximus. Nonne tibi corde percussus videtur, quando igneus ille amoris aculeus mentem hominis medullitus penetrat, affectumque transverberat interim, ut desiderii sui aestus cohibere vel dissimulare omnino non valeat? Desiderio ardet, fervet affectu, aestuat, anhelat, profunde ingemiscens et longa suspiria trahens, haec tibi animae vulneratae certa sint signa gemitus atque suspiria, vultus pallens atque tabescens. Hic tamen gradus interpolationem recipit, et incumbentium negotiorum curis et sollicitudinibus caedit. Febricitantium itaque more qui hoc typo vexantur, nunc acrius uruntur, nunc occupationum suarum occasione aliquantulum recreantur. Sed iterum post modicam interpolationem aestuans, ardor ferventior redit, animumque jam fractum acrius incendit et vehementius urit. Saepe itaque recedens semperque seipso major rediens paulatim animum emollit, viresque effringit atque exhaurit, donec plene animum sibi subigat, atque substernat, jugique sui memoria totum occupet, totum implicet, totum obliget, ita ut hoc ei excidere aut aliud cogitare non possit, et jam de primo gradu ad secundum transit. Primum enim gradum diximus qui vulnerat, secundum qui ligat. Nonne vere et absque ulla contradictione animus ligatus est, quando hoc unum oblivisci, aut aliud meditari non potest? Quidquid agat, quidquid dicat, hoc semper mente revolvitur perennique memoria retinetur hoc; dormiens somniat, hoc vigilans omni hora retractat. Facile est perpendere hinc, ut arbitror, quomodo hic gradus superiorem transcendit, qui mentem hominis nec ad horam quietam esse permittit. Recte itaque dictum est quod prior sit ille gradus qui vulnerat, secundus autem ille qui ligat. Saepe enim minus est vulnerari quam ligari. Quis enim nesciat quam saepe contingat, ut miles in conflictu certaminis percussus et vulneratus persequentis manus effugiat, et cum inflicto vulnere liber tamen evadat. Sed postquam in congressu certaminis miles percussus dejicitur, dejectus comprehenditur: comprehensus adducitur, adductus incarceratur, incarceratus concatenatur atque ligatur, jam omnino captivus tenetur.

Quid horum, quaeso, majus, quidve molestius? Nonne tolerabilius est quamvis vulneratum effugere, tamen liberum, quam captum atque ligatum teneri captivum? Hic autem gradus non sicut ille superior aliquam interpolationem recipit, sed acutae febris more continuo ardore animum urit, jugique desiderii sui aestu incendit, nec die nec nocte animam quiescere sinit. Itaque, sicut ille qui lecto decubat vel quem catena coercet, ab eo loco quo addicti sunt elongari non possunt, sic utique qui ab hoc secundo violentae charitatis gradu absorptus est, quidquid agat, quocunque se vertat ab illa una et intima sollicitudinis suae cura avelli non potest. Primi itaque gradus impetum in pravis desideriis non resistendo, sed declinando, non tam reluctando quam fugiendo repellere debemus et possumus, si solliciti semper ad utiles et honestas tam occupationes quam meditationes provida mente confugiamus, et impleamus quod scriptum est: Fugite fornicationem (I Cor. VI). Primi itaque gradus violentia declinari potest, superari non potest; secundi autem gradus vehementia omnino non valet nec reluctando superari, nec fugiendo declinari. Audi captivum et gementem, et de fuga desperantem: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI). Sed saepe ut videmus qui fugere non possunt, redimere se possunt. Cum ergo tentationem non possumus vel virtute repellere, vel prudentia declinare, debemus per misericordiae et obedientiae opera nos ipsos redimere, et a servitutis jugo eripere. Hae sunt verae et propriae divitiae de quibus scriptum est: Redemptio animae viri, divitiae propriae (Prov. XIII). Sed cum ad hunc secundum vehementiae gradum amor excreverit, quid est, quaeso, quo se amplius extendere possit? Quid hac vehementia vehementius esse potest, si superari non potest, si declinari non potest? Si omnino insuperabilis est, si omnino inseparabilis est quid hac vehementia vehementius esse potest? Si ab alio affectu superari non potest, summus est, et si inseparabiliter inhaeret, sempiternus est, et quid ejus violentia violentius esse potest, si summus et sempiternus est? Sed aliud est esse summum atque aliud est esse solum; sicut et aliud est semper praesentem esse, et aliud consortem omnino non admittere. Possumus enim et praesentes esse et multos socios habere, et prae omnibus quidem superiorem locum tenere. Vides ergo quanta supereminentiae magnitudo ad excrescendum ei adhuc supersit, ut cum summus jam sit, etiam solus esse possit? Ad tertium itaque jam violentiae gradum amor ascendit, quando omnem alium affectum excludit, quando nihil praeter unum vel propter unum diligit. In hoc itaque tertio violentae charitatis gradu nil omnino satisfacere potest praeter unum, sicut et nihil sapere nisi propter unum. Unum amat, unum diligit, unum sitit, unum concupiscit. Ad ipsum anhelat, in ipsum suspirat, ex ipso inardescit, in ipso requiescit. Solum est in quo reficitur, solum ex quo satiatur. Nil dulcescit, nihil sapit nisi hoc uno condiatur. Quidquid ultro se offerat, quidquid sponte occurrat, cito rejicitur, subito conculcatur quod suo affectui non militat, vel ejusmodi desiderio non deserviat. Sed quis hujus affectus tyrannidem digne describat? quomodo omne desiderium expellit, quomodo omne studium excludit, quomodo omnem exercitum violenter opprimit quem suae concupiscentiae deservire non prospicit? Quidquid agat, quidquid fiat inutile, imo intolerabile videtur, nisi in unum desiderii sui finem concurrat atque conducat. Cum frui potest eo quod diligit, omnia pariter habere se credit. Sine illo horrent omnia, sordent universa. Si enim eo frui non possit corpore deficit, et corde tabescit. Consilium non recipit, rationi non acquiescit, nullam omnino consolationem admittit.

In secundo adhuc gradu alienis negotiis per actionem utique occupari potest, sed per cogitationem non potest, quia ejus quod diligit omnino oblivisci non potest. In hoc autem gradu mens tabida et amoris nimietate languida, sicut non potest alia meditari, sic nec potest aliena operari. Ille gradus cogitationes involvit, iste etiam actiones dissolvit. Ille ligat in cogitatione, iste enervat in actione. In illo gradu manus ac pedes adhuc liberos habemus, et febricitantis more huc atque illuc extendere atque jactare possumus, quia pro discretionis arbitrio adhuc eos extendere, et in bono opere exercere et possumus et debemus. In hoc autem gradu amoris nimietas ad languoris similitudinem manus ac pedes enervat, ut deinceps mens nil penitus pro arbitrio agat. Mens itaque in hoc statu quasi immobilis manet, et nusquam se per cogitationem neque per actionem movet, nisi quo eam vel desiderium trahit vel affectus impellit. In pravis autem desideriis in primo adhuc gradu, ut superius dictum est, per circumspectionis studium fugere potest; in secundo autem gradu ubi fugiendi locus omnino non est, per bona adhuc opera redimere se potest. In hoc autem gradu quid his potest praesidii, quod genus potest esse remedii, qui jam nec necessaria meditari, nec utilia possunt operari? Audi tam corde quam corpore languidum, corpore tabidum et corde turbatum: Cor meum conturbatum est in me, dereliquit me virtus mea (Psal. LVII). Sub hoc necessitatis articulo nullum aliud remedii genus invenio quam ad divinam clementiam respicere, ejusque misericordiam implorare. Si omnino languidus es, si manus et pedes liberos non habes, certe adhuc linguam habes, et labia movere potes. Si ergo tuae industriae nullus evadendi locus relictus est, clama ad eum qui omnia potest. Vides, ut arbitror, vis illa amoris quantum jam invaluit, cum ad hujus tertii gradus vehementiam exercendo ascendit, et mirum est, si habet adhuc aliquid quo amplius ascendere possit. In primo gradu transfigit affectionem, in secundo ligat cogitationem, in tertio dissolvit actionem. Affectio itaque captivatur in primo, cogitatio in secundo, actio autem in tertio. In his totum hominis est, et quid his amplius habere potest? Si ergo totum captivatum est quod hominis est, quid illi ulterius fieri potest? Si vis illa amoris totum possidet, si amoris magnitudo totum absorbet, in quo se, quaeso, amplius dilatare valet? Si enim totum obtinuit, non est quod ulterius vindicare possit. Sed quid dicimus si totum obtinet, et totum ei sufficere non valet? Quid, inquam, dicturi sumus, si totum in potestate est, totum tamen desiderio satisfacere non potest? Certe incomparabiliter majus est quod homo non valet, quam quidquid homo valet. Utrumque tamen desiderari potest, et quod homo potest, et quod homo non potest. Vide ergo quam infinitum sit quo desiderium in se extendere possit, etiam postquam ad tertium gradum pervenerit.

Quartus itaque violentae charitatis gradus est, quando aestuantis animi desiderio jam omnino nihil satisfacere potest. Hic gradus quia humanae possibilitatis metas semel excessit, crescendi, ut caeteri, terminum nescit, quia semper invenit quod adhuc concupiscere possit. Quidquid agat, quidquid sibi fiat, desiderium ardentis animae non satiat; sitit et bibit, bibendo tamen sitim suam non exstinguit, sed quo amplius bibit, eo amplius et sitit. Avidae enim, imo insatiabilis animae sitis vel esuries non sedatur, sed irritatur dum voto suo pro voto perfruitur. In hoc statu non satiatur oculus visu, nec auris impletur auditu, dum vel absentem loquitur, vel praesentem intuetur. Sed hujus supremi gradus violentiam quis digne explicare valeat, quis ejus supereminentiam vel digne pensare sufficiat? Quid, quaeso, est quod cor hominis profundius penetret, acerbius cruciet, vehementius exagitet? Quid, quaeso, molestius, quidve acerbius, cum sitim suam nec resistendo temperare, nec inebriando possit exstinguere? Miranda imo et miseran a ingluvies, quae nec ulla accuratione expellitur, nec aliqua satisfactione sedatur. Morbus irremediabilis et omnino desperabilis, ubi semper et remedium quaeritur, et nusquam invenitur, imo quidquid praesumitur ad remedium salutis, vertitur in augmentum furoris. Hic est ille gradus, ut diximus, qui defectum adducit, qui de remedio jam desperare facit. Et sicut desperatus aeger qui quasi praemortuis membris jacet, jam ulterius quid agat vel ab alio exspectare debeat non habet, jam ei omnis medicorum cura subtrahitur, sibique ipsi totus relinquitur, solo adhuc spiritu anhelat, et omni hora quasi ad exitum appropinquat. Ultimum jam spiritum trahit, et quid circa se agatur, vel quid sibi fiat, nec attendit, nec advertit. Sic sic sane qui ejusmodi aestuantis desiderii ardore anhelat, quidquid sibi fiat omnino non potest vel remedium afferre vel consolationem adhibere. Dum igitur adhibita consolatio quaelibet omnino animum non tangit, quodammodo quasi praemortuus quae circa se geruntur omnino non sentit. In pravis autem desideriis, dum mens humana ad hunc statum violenter attrahitur, nil aliud jam superest, nisi ut pro ipso ab aliis oretur, si forte Dominus fidem illorum respiciens vitaeque restituens reddat illum matri suae, qui potens est etiam de lapidibus suscitare filios Abrahae et quoties voluerit deducit ad inferos et reducit. In hoc statu amor saepe quasi in insaniam vertitur, nisi mira prudentia parique constantia ejus impetus refrenetur. In hoc statu inter amantes saepe irae surgunt, saepe rixas committunt, et cum verae inimicitiarum causae non suppetunt, falsas, et saepe nec verisimiles fingunt. In hoc statu amor saepe in odium transit, dum mutuo desiderio nihil satisfacere possit. Hinc fit illud quod saepe in quibusdam vidimus, ut quo se prius ardentius diligere videbantur, eo se postmodum vehementiori odio persequerentur; imo, quod magis mirum est, saepe sub uno eodemque tempore sic odiunt, ut tamen per desiderium aestuare non desinant, et sic diligunt, ut tamen velut ex odio persequi non desistant. Diligendo itaque odiunt, et odiendo diligunt, et modo mirabili, imo miserabili crescit ex desiderio odium, et ex odio desiderium. Et ignis et grando mista pariter feruntur, dum nec aestus desiderii odii gelu possit dissolvere, nec detestationis grando concupiscentiae ardentis ignem possit exstinguere. Supra modum autem, imo supra naturam ignis convalescit in aqua, quia amoris incendium magis exaestuat ex alterutra contradictione, quam invalescere posset ex mutua pace.

Ecce jam habemus in ardenti dilectione quatuor violentiae gradus, de quibus superius proposuimus. Primus ergo violentiae gradus est, quando mens desiderio suo resistere non potest; secundus autem gradus est, quando illud oblivisci non potest; tertius vero gradus est, quando ei aliud sapere non potest; quartus autem, qui et ultimus, quando nec ipsum ei satisfacere potest. In primo itaque gradu amor est insuperabilis, in secundo inseparabilis, in tertio singularis, in quarto insatiabilis. Insuperabilis est qui alii affectui non cedit; inseparabilis, qui a memoria nunquam recedit; singularis, qui socium non recipit; insatiabilis, cum ei satisfieri non possit. Et quamvis per singulos gradus possint notari singula, specialius tamen in primo gradu notatur amoris excellentia, in secundo ejus vehementia, in tertio ejus violentia, in quarto ejus supereminentia. Quanta enim excellentia amoris quae omnem alium affectum excedit! Quanta, quaeso, vehementia dilectionis quae mentem quiescere non sinit! Quanta, obsecro, violentia charitatis quae omnem alium affectum violenter expellit! Quanta supereminentia aemulationis cui omnino nihil sufficit? O excellentia amoris! o vehementia dilectionis! o charitatis violentia! o aemulationis supereminentia! Hi quatuor amoris gradus aliter se habent in affectibus divinis, atque aliter in affectibus humanis, atque omnino aliter se habent in desideriis spiritualibus, et in desideriis carnalibus. In desideriis spiritalibus, quanto major, tanto et melior. In desideriis carnalibus, quanto est major, tanto est pejor. In affectibus divinis, ipse qui summus, idem et praecipuus. In affectibus humanis, ille qui summus, ipse est et pessimus. In humanis sane affectibus primus potest esse bonus, secundus absque dubio est malus, pejor tamen est tertius, quartus autem est pessimus. Scimus quia in humanis affectibus conjugalis amor primum locum tenere debet, et idcirco in nuptiali toro ille amoris gradus bonus esse valet qui omnibus aliis affectibus dominari solet. Mutuus namque intimi amoris affectus inter foederatos pacis vincula astringit, et indissolubilem illam perpetuandamque societatem gratam et jucundam reddit. Primus ergo gradus in humanis, ut dictum est, affectibus bonus esse potest, nam secundus absque dubio malus est. Cum enim mentem indissolubiliter obligaverit, dum eam in aliam sollicitudinem transire non sinit, saepe et providendorum curam, et disponendorum providentiam tollit. Tertius autem ille amoris gradus qui omnem alium affectum excludit, non solum est malus, imo etiam incipit esse amarus; cum voto suo semper pro voto frui impossibile sit, et ex alia aliqua re consolationem recipere non possit. Quartus autem gradus, ut diximus, omnium est pessimus. Quid illo pejus inveniri possit quod animam non solum malam, sed et miseram reddit? Quid miserabilius quam ejus rei desiderio semper fatigari cujus fructu nunquam possis satiari? Superius docuimus quomodo sub hoc gradu assiduo aestu et gelu mens uritur, dum nec ex desiderio odium, nec ex odio desiderium exstinguitur. Et quid hoc aliud quam quaedam forma futurae damnationis esse videtur, ubi semper transitur de calore ignium ad frigora nivium, et de frigore nivium ad calores ignium. Hic itaque ultimus amoris gradus in humanis desideriis omnium pessimus est, in divinis autem affectibus, ut dictum est, omnium est praecipuus. Ibi enim humano animo quidquid sibi fiat sufficere non potest, hic autem quidquid pro Deo suo faciat, voto suo satisfacere non potest. Ibi mens semper sollicita est quid sibi fiat, non quod ipsa faciat. Hic majorem sollicitudinem mens gerit quid ipsa faciat quam quid sibi fiat. In coelestibus itaque desideriis quanto affectus est major, quanto gradus superior, tanto utique melior atque pretiosior. O quam pretiosus primus ille dilectionis gradus in Dei amore, quando est insuperabilis! Multo pretiosior ille secundus, quando ardens affectus incipit esse inseparabilis! Multo tamen adhuc melior est, quando in alia aliqua re quam in Deo delectari non potest. Summus autem atque praecipuus amoris gradus est, quando desiderio suo nihil satisfacere potest. Jam in primo gradu: Aquae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam (Cant. VIII), eo quod insuperabilis sit. In secundo jam gradu: Ponit anima dilectum suum sicut signaculum super cor suum (ibid.), eo quod illum omnino oblivisci non possit. In tertio jam gradu: Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despiciet eam (ibid.), eo quod in re alia aliquis delectari non possit. In quarto autem gradu: Fortis est ut mors, dilectio, et dura, et ut infernus aemulatio (ibid.), eo quo ei parum sit quidquid pro Deo suo facere vel sustinere possit. In primo gradu amor insuperabilis dicitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea (Psal. XVII). In secundo inseparabilis amor dicitur: Adhaereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui (Psal. CXXXVI). In tertio gradu singularis amor dicitur: Renuit consolari anima mea, memor fui Dei et delectatus sum (Psal. LXXVI). In quarto gradu dicitur insatiabilis amor: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? (Psal. CXV.) In primo est insuperabilis, et dicitur: Quis nos separabit a charitate? An tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? (Rom. VIII.) In secundo charitas nunquam excidit, eo quod inseparabilis sit, unde et dicitur: Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII), eo quod ab illo avelli non possit. In tertio: Omnia arbitratur ut stercora ut Christum lucrifaciat (Philip. III). In quarto sibi vivere Christus est, et mori lucrum, eo quod cupiat dissolvi et esse cum Christo (Philip. I). In primo gradu diligitur Deus ex corde, et ex anima et mente, nullum tamen horum fit ex toto. In secundo diligitur ex toto corde. In tertio diligitur ex tota anima. In quarto autem diligitur ex tota virtute. Dilectio ex corde, dilectio quae est ex deliberatione; diligere autem ex anima, est diligere ex affectione; ad cor consilium, ad animam autem pertinet desiderium. Vultis autem nosse quod consilium ad cor debeamus referre? Ephraim, inquit, columba seducta, non habens cor (Ose. VII). Quid est populum cor non habere nisi ipsum sine consilio esse? Quid, inquam, est populum columbam esse seductam, et sine corde, nisi quod alibi dicit: Gens absque consilio et sine prudentia? (Deut. XXXII.) Nihil itaque aliud est sine corde esse, quam consilio et prudentia carere. Sed quemadmodum jam dictum est, sicut ad cor consilium, sic ad animam pertinet desiderium: Qui perdiderit, inquit, animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam (Joan. XII). Quid est aliud animam suam in hoc mundo perdere, nisi in hoc mundo (quemadmodum alias praeceptum est): Post concupiscentias suas non ire? (Eccle. XVIII.) Quo enim in hoc mundo quis desideria sua propter Deum mortificat, eo verius ipsa ad aeternam plenitudinem dilatat. Diligere itaque ex corde est diligere ex consilio et deliberatione. Diligere ex anima, est diligere ex desiderio et affectione. Illud ex studio, istud pro voto. Diligere ex toto corde, ex tota anima, et ex tota virtute, est omne studium, omne desiderium, omne exercitium in hoc unum impendere.

Saepe ad aliquid diligendum trahimur ex affectione, et tamen renitimur ex ratione. Et saepe multa ex proposito deliberationis diligimus, quae tamen per desiderii appetitum minime affectamus. In carnalibus itaque desideriis saepe prius est diligere ex anima quam diligere ex corde. In spiritualibus autem semper prius est diligere ex deliberatione quam ex affectione. Nunquam enim spiritualia ex desiderio diligimus, nisi ad eorum affectum cum magno studio animum inflammemus. Si igitur Deum cupimus ex tota anima diligere, prius satagamus diligere ex toto corde. In hoc sit omnis nostra cogitatio, ad hoc omnis nostra deliberatio, circa hoc omnis nostra meditatio, si volumus diligere ex toto desiderio. Sed sicut nunquam ex tota anima diligimus, nisi prius toto corde diligamus, sic nunquam tota virtute diligimus, nisi prius tota anima diligamus. Si enim ad aliquid affectum habemus quod propter Deum non diligimus, profecto adulterinus affectus in tantum summae charitatis con tantiam frangit viresque ejus imminuit, in quantum ad aliena desideria animum trahit vel impellit. In primo igitur gradu, ut dictum est, diligitur ex corde, in secundo diligitur ex toto corde, in tertio autem ex tota anima, et in quarto ex omni virtute. Forte adhuc David in primo gradu erat, sed jam de secundo praesumebat quando psallens dicebat: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo (Psal. CX). Qui in secundo gradu est fiducialiter psallere potest: In toto corde meo exquisivi te (Psal. CXVIII). Qui tertium gradum obtinet, profecto ejusmodi jam dicere valet. Concupivit anima mea, Domine, desiderare justificationes tuas in omni tempore (ibid.). Qui quartum gradum ascendit, et Deum ex tota virtute diligit, dicere potest, profecto: Non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII), eo quod sit paratum cor ejus, sperare in Domino, confirmatum est cor ejus, non commovebitur in aeternum donec despiciat inimicos suos. In primo gradu, fit desponsatio, in secundo nuptiae, in tertio copula, in quarto puerperium. In primo gradu dilectae dicitur: Sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus, et sponsabo te mihi in fide (Osee II). In secundo gradu, fiunt nuptiae in Cana Galilaeae, et dicitur ei: Ecce ego vir tuus, et post me ingredi non cessabis (Jer. III). De tertio gradu dicitur: Qui adhaeret Domino unus spiritus est (I Cor. VI). De quarto dicitur: Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum (Isa. XXVI). In primo itaque gradu, dilecta frequenter visitatur; in secundo ducitur; in tertio dilecto copulatur; in quarto fecundatur. In primo ergo gradu semper suspensa ad reditum dilecti clamat, et dicit: Veni, dilecte mi, similis esto capreae hinnuloque cervorum super montes Bethel (Cant. II). In secundo, invitatur ut veniat, et dicitur ei: Veni ad Libanum, soror mea, sponsa, veni a Libano (Cant. IV). In tertio gradu dilecto copulata prostratur, et dicit: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. VIII). In quarto gradu de sua fecunditate gloriatur, et dicit: Filioli mei quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis (Galat. IV). Unde et ei dicitur: Duo ubera tua sicut duo hinnuli caprearum qui pascuntur in liliis (Cant. IV). Penetremus adhuc profundius, et loquamur apertius. In primo gradu anima sitit, in secundo sitit ad Deum, in tertio sitit in Deum, in quarto sitit secundum Deum. Deum anima sitit, quae dicit: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te (Isa. XXVI). Ad Deum anima sitit, quae dicit: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Domini? (Psal. XLI.) In Deum anima sitit, quae dicit: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. LXII). Secundum Deum anima sitit, quae dicitur: Concupivit anima mea, Domine, justificationes tuas in omni tempore (Psal. CXVIII). Sitit anima Deum, quando experiri desiderat quae sit illa interna dulcedo quae mentem hominis inebriare solet, dum incipit gustare, et videre quam suavis est Dominus. Sitit anima ad Deum, quando per contemplationis gratiam supra se elevari, et Legem in decore suo videre desiderat, ut veraciter audeat et dicat: Quia vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII). In Deum anima tunc sitit, quando per mentis excessum tota in Deum transire concupiscit, ita ut sui penitus oblita veraciter dicere possit: Sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit (II Cor. XII). Secundum Deum anima sitit, quando de propria voluntate, non dicam in carnalibus, sed nec in spiritualibus quidem animus aliquid de suo arbitrio relinquit, sed totum Domino committit, nunquam cogitans quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, ut et ipsa dicere possit: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem Patris mei qui in coelis est (Joan. V). In primo itaque gradu Deus intrat ad animum, et animus redit ad seipsum. In secundo gradu ascendit supra seipsum et elevatur ad Deum. In tertio gradu animus elevatus ad Deum totus transit in ipsum. In quarto animus exit propter Deum, et descendit sub semetipsum. In primo animus ingreditur ad seipsum, in secundo transgreditur semetipsum. In primo pergit in seipsum, in tertio pergit in Deum suum. In primo ingreditur propter seipsum, in quarto egreditur propter proximum. In primo intrat meditatione, in secundo ascendit contemplatione, in tertio retroducitur in jubilatione, in quarto egreditur ex compassione. In primo itaque gradu spiritus ille super mel dulcis intrat ad animam, et dulcedine sua inebriat eam, in tantum ut habeat mel et lac sub lingua sua, et fiant favus distillans labia sua. Memoriam abundantiae suavitatis eructabunt qui ejusmodi sunt, eo quod ex abundantia cordis os loquatur. Haec est prima consolatio quae abrenuntiantes saeculo primo excipit, et in boni proposito consolidare consuevit. Hic est cibus ille coelestis qui egredientes de Aegypto solet reficere et per solitudinem pascere, hoc est illud manna absconditum quod nemo novit nisi qui accipit. Hic est ille dulcor spiritualis et interna suavitas, quae quasi modo genitos infantes semper solet lactare et alere, et ad maturitatis robur paulatim perducere.

Chapter 1 of 2