Skip to the text

Prologus.

Justus meus ex fide vivit (Rom. I; Habac. II), apostolica sententia est simul et prophetica. Nam Apostolus dicit quod propheta praedicit, quia justus ex fide vivit: si sic est, imo quia sic est debemus utique studiose cogitare, frequenter retractare sacramenta fidei nostrae. Sine fide namque impossibile est placere Deo. Nam ubi non fides, non potest esse spes. Oportet enim accedentem ad Deum credere quia est, et quod inquirentibus se remunerator sit, alioquin quae spes esse poterit? Ubi autem non est spes, charitas esse non potest. Quis enim amet de quo nil boni spe et? Per fidem igitur promovemur ad spem, et per spem proficimus ad charitatem. Quidquid autem habuero, si charitatem non habuero, nihil mihi prodest. Quis autem sit fructus charitatis, audis ab ore Veritatis: Si quis diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV). Ex dilectione itaque manifestatio, et ex manifestatione contemplatio, et ex contemplatione cognitio. Cum autem Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria, et tunc similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Vides unde et quomodo pervenitur, vel quibus gradibus ascenditur mediante spe et charitate de fide ad cognitionem divinam, et per cognitionem divinam ad vitam aeternam: Haec est autem, inquit, vita aeterna, cognoscere te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII): Vita itaque ex fide, et vita ex cognitione. Ex fide vita interna, ex cognitione vita aeterna. Ex fide vita illa qua interim vivimus bene, ex cognitione vita qua in futuro vivemus beate: fides itaque totius boni initium est, atque fundamentum. Quam studiosos ergo in fide esse nos convenit, a qua omne bonum et fundamentum sumit, et firmamentum capit? Sed sicut in fide totius boni inchoatio, sic in cognitione totius boni consummatio atque perfectio. Feramur itaque ad perfectionem, et quibus ad profectum gradibus possumus, properemus de fide ad cognitionem: satagamus in quantum possumus, ut intelligamus quod credimus. Cogitemus quantum in hujus cognitione studuerunt, vel quousque profecerunt mundi hujus philosophi, et pudeat nos in hac parte inferiores illis inveniri: Quod enim notum est Dei manifestum est illis, teste Apostolo, quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I). Cognoverunt ergo. Quid ergo nos facimus qui ab ipsis cunabulis vere fidei traditionem accepimus? Amplius aliquid debet in nobis amor veritatis quam in illis potuit amor vanitatis, amplius aliquid nos in his posse oportebit, quos fides dirigit, spes trahit, charitas impellit. Parum ergo debet nobis esse quae recta et vera sunt de Deo credere; sed satagamus, ut dictum est, quae credimus intelligere. Nitamur semper, in quantum fas est vel fieri potest, comprehendere ratione quod tenemus ex fide. Sed quid mirum, si ad divinitatis arcana mens nostra caligat, cum omni pene momento terrenarum cogitationum pulvere sordescat? Excutere de pulvere virgo filia Sion. Si filii sumus Sion, sublimem illam contemplationis scalam erigamus, assumamus pennas ut aquilae, in quibus nos possimus a terrenis suspendere, et ad coelestia levare. Sapiamus quae coelestia sunt, non quae super terram, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens, sequamur quo Paulus praecessit, qui usque ad tertii coeli secreta volavit, ubi audivit arcana illa quae non licet homini loqui. Ascendamus post caput nostrum. Nam ad hoc ascendit in coelum ut provocaret, et post se traheret desiderium nostrum. Christus ascendit, et spiritus Christi descendit. Ad hoc Christus misit nobis Spiritum suum, ut spiritum nostrum levaret post ipsum, Christus ascendit corpore, nos ascendamus mente. Ascensio illius fuit corporalis, nostra autem sit spiritualis, utquid enim ascensionis nostrae doctorem, atque ductorem spiritum exhibuit, nisi quia ascensum nostrum interim spiritualem esse voluit? Nam ad corporalem ascensionem illam quae in nobis futura est, veniet ipse corporaliter in ea carne quam assumpsit pro nobis, secundum illud: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). Ascendamus ergo spiritualiter, ascendamus intellectualiter, quo interim non licet corporaliter, parum autem nobis debet esse ad primi coeli secreta, mentis contemplatione ascendere. Ascendamus igitur de primo ad secundum, de secundo ad tertium. Contemplatione ascendentibus de visibilibus ad invisibilia, de corporalibus ad spiritualia. Primo occurrit consideratio immortalitatis. Secundo consideratio incorruptibilitatis. Tertio consideratio aeternitatis. Ecce triplex regio, immortalitatis, incorruptibilitatis, aeternitatis. Prima est regio spiritus humani, secunda spiritus angelici, tertia spiritus divini. Spiritus siquidem humanus immortalitatem quasi quamdam sui juris haereditatem possidet, quam nullo tempore, nulla diuturnitate in perpetuum amittere potest. Nam eum semper oportet vel vivere in gloria, vel durare in poena. Hic itaque spiritus quoties terrenis, et transitoriis actualiter incumbit, quasi semetipsum deserit, et sub semetipsum descendit. Nil aliud ergo ei est ad primum coelum ascendere, quam ad semetipsum redire, et quae immortalitatis sunt, et seipso digna pensare et agere. Incorruptibilitas autem longe quidem supra ipsum est, quam interim possidere non potest. Sed quod interim non habet, virtutum merito obtinere valet. Ad secundum itaque coelum est ei ascendere, incorruptibilitatis gloriam meritis comparare. Hanc utique angelicus spiritus quasi haereditario jure jam possidet, quam perseverantiae suae merito ea conditione obtinuit, ut de caetero in perpetuum amittere non possit. Tertium autem coelum ad solam pertinet divinitatem; nam de eo scriptum est, quia solus habitat aeternitatem (Isa. LVII), caetera vero omnia quae ex tempore esse coeperunt, eo ipso aeternitatem habere non possunt, quo ab aeterno non fuerunt; sed singulare donum, et prae omnibus praecipuum est usque ad hoc coelum penna contemplationis volare, et intellectuales oculos ejus radiis infigere. Ad primum itaque coelum ascenditur actualiter, ad secundum virtualiter, ad tertium intellectualiter. Ad hoc utique ultimum coelum spirituales viros Spiritus Christi sublevat, quas revelantis gratiae praerogativa caeteris altius, plenisque illustrat. Toties enim ad hoc coelum spiritu sublevante, attollimur, quoties per contemplationis gratiam ad aeternorum intelligentiam promovemur. Parum itaque debet nobis esse quae vera sunt de aeternis credere, nisi detur et hoc ipsum quod creditur cum rationis attestatione convincere. Nec nobis sufficiat illa aeternorum notitia quae est per fidem solam, nisi apprehendamus, et illam quae est per intelligentiam, si necdum ad illam sufficimus quae est per experientiam. Haec in operis nostri praefatione praemisimus, ut animos nostros ad hujusmodi studium attentiores et ardentiores redderemus: magni etenim meriti esse putamus in hujusmodi exercitio multum studiosos fore, etiamsi non detur idipsum quod intendimus, pro voto perficere.

Chapter 1 of 151