Caput primum. Quod rerum notitiam triplici apprehendimus modo, experiendo, ratiocinando, credendo.
Si ad sublimium scientiam mentis sagacitate ascendere volumus, operae praetium est primo nosse quibus rerum modis notitiam apprehendere solemus. Rerum itaque notitiam, ni fallor, modo triplici apprehendimus. Nam alia experiendo probamus, alia ratiocinando colligimus, aliorum certitudinem credendo tenemus, et temporalium quidem notitiam per ipsam experientiam apprehendimus. Ad aeternorum vero notitiam, modo ratiocinando, modo credendo assurgimus. Nam quaedam ex his, quae credere jubemur, non modo supra rationem, verum etiam contra humanam rationem esse videntur, nisi profunda, et subtilissima indagatione discutiantur, vel potius divina revelatione manifestentur. In horum itaque cognitione vel assertione magis inniti solemus fide, quam ratiocinatione, auctoritate potius quam argumentatione, juxta illud prophetae: Nisi credideritis non intelligetis (Isa. VII). Sed et hoc in his verbis diligenter attendendum videtur, quia horum quidem intelligentia, hac nobis auctoritate, non generaliter, sed conditionaliter neganda proponitur, cum dicitur: Nisi credideritis non intelligetis. Non ergo debent exercitatos sensus habentes, de talium intelligentia comparanda desperare, dum tamen se sentiant firmos in fide, et per omnia probatae constantiae in fidei suae assertione.
Chapter 2 of 151